QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

Scholium.

Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosophorum, quam Theologorum est sententia; eamque tuetur in 2. dist. 14. quaest. 1. g. Secundum Theologos. Sed adhuc amplius comprehendit eam materiam, quam ponit in Angelis et anima rationali, juxta doctrinam a se traditam in quaestione praecedenti. Et certe juxta distinctionem materiae primo primae, et secundo et tertio primae, quam hic assignat, facile erit hanc tueri doctrinam, et respondere ad objectiones auctorum adversae sententiae.

Circa secundam partem positio nis, scilicet quod sit unica materia, sic procedo: Primo dico, ad ea, quae dicta sunt in isto articulo, recurrendo, quod si loquamur de materia primo prima, talis, dico, materia secundum naturam quamvis concreta salvatur in omni materia omnium naturalium, et per illam omnis materia concreta est particularis, passibilis et receptibilis, quamvis inquantum talis per aliquod additum, sit hujus formae, et non alterius, receptibilis. Quod autem talis materia, ut dicit ens minimum prope nihil receptivum formarum, sit unum solum in se, non dico aliquod unum in omnibus materialibus, ostendo. Certum est cum illa materia minimum habeat de entitate, est medium inter ens et nihil. Impossibile autem est inter duo extrema dare duo media per aequalem distantiam; ergo si sint duae materiae, unum plus habebit de entitate quam aliud.

Item, quaelibet illorum esset in Praedicamento substantiae; ergo si sint duae primae, cuilibet respondebit forma prima; et cum res de Praedicamento substantiae constent ex materia et forma, erunt duo Praedicamenta, nec unum ad aliud reducetur, sic neque materia ad materiam.

Item, quaecumque secundum magis et minus participant aliquam materiam, reducuntur ad unum: sed creaturae secundum magis et minus sunt passibiles, principium autem patiendi est materia 7. Me taphys. text. 1. comm. 34. ergo non est nisi una prima materia.

Item, si essent duae primae, cum ante dualitatem sit unitas, ex qua oritur ille binarius; ergo neutra illarum fuit prima.

Item, impossibile est unius rectae lineae nisi duo puncta signari: sed entia a primo actu cadunt ordinate, secundum quod magis admiscentur potentiae; ergo cum linea entium terminetur ad nihil, terminabitur ad ens quidem maxime in potentia: ergo illud non potest esse nisi unum. Et patet, quia cum primum in quolibet genere salvetur in omnibus sui generis, materia autem primo prima sit primum ens egrediendo de nihil, et ascendendo ad perfectionem, quae est prope nihil, sequitur, quod in omni materia salvetur, sicut natura substantiae in omni substantia corporea, vel incorporea, rationali, vel irrationali. Si ergo quaestio quaerat, an omnia habentia materiam, habeant unigeneam, vel univoce participent materiam, loquendo de materia primo prima, quae est in omnibus, dico quod sic. Quod ostendo sic: Passio communis consequens aliqua necessaria, habet causam communem, per quam inest omnibus illis, ut dicitur 9. Met. texi. 17: recipere accidentia inest omnibus substantiis corporalibus et spiritualibus: ergo per causam communem: illa non est nisi materia, ut ostensum est, quia non forma, cum in ea non fundetur potentia passiva, sicut nec activa in materia: ergo est materia, quae est principium omnis receptionis, ut dictum fuit in praecedenti quaestione.

Si dicas, ut dicunt illi, quod in

Angelis est aliquid loco materiae, quo patitur, dico, quod illud non potest esse universa materia, quia motus realis et proprietas consequens naturaliter rem, non potest esse sine vera realitate sua: materia autem est principium primum, ad quod omnia alia reducuntur, ut dicitur 5. Metaphys. text. 29. et ostensum est.

Item, mundus vere est unus 7. Metaphys, text. 42. hoc autem unum non est, nisi partes ejus sint ad invicem ligatae: inter se autem sunt distinctae; ergo oportet quod in aliquo uniantur, quantum eorum natura potest pati, sicut rami et flores, et fructus distinguuntur, et tamen in uno seminario uniuntur, a quo omnia procedunt, et ita est multiplex membrum animalis in uno semine. Cum igitur per formam non uniantur, sed distinguantur, oportet quod haec sit materia omnino prima, quia citra primum statim est distinctio, aliter mundus vere et realiter non est unus. Confirmatur ratio, quia major mundus est ad similitudinem minoris, qui est homo, in quo omnes partes materiales ex uno naturali semine procedunt: igitur in uno fundamento naturae est connexio et unitas, quantum potest pati tanta distinctio in rebus.

Item, omnes partes mundi habent necessario mutuam determinationem et inclinationem ad alias, ut verum sit dicere, quod nihil sit de integritate universi, quod non inclinetur ad aliud, aut sicut activum illius, aut sicut passivum, quae duo ad se mutuo inclinaiitur. Quamvis autem determinata sint agentia respectu determinatarum potentiarum, et quanto creaturae sunt altiores, tanto habent aspectus ad causas altiores: hoc tamen verum est, quod talis inclinatio ad aliquid aliud diffunditur per omnia activa et passiva, quae possunt esse partes universi. Impossibile est autem cogitare, quod communis passio aut inclinatio, sit aliquorum, nisi per aliquod commune fuerit in eis recepta: hoc autem non est forma, ut visum est; ergo materia.

Si autem instes, quod agentia habent aspectum et inclinationem activam ad formam; ergo saltem in activis ratio non probat, quod sit una materia: dico quod imo melius, quia sicut videmus quod determinata agentia non agunt in sua passiva, ut ignis in lignum, nisi quia communicant in aliquo, quod non est nisi materia; sic universaliter agentia non agerent in passa universaliter sumpta, nisi communicarent cum eis in aliquo uno, quod non est nisi etiam materia.

Item, quaecumque sunt determinata specie aut numero, et surgunt ex indeterminato, dicimus quod communicant in una materia. Idem dicimus de quatuor elementis respectu materiae primo creatae: idem de membris ex uno semine, de ramis ex uno germine: cum igitur in uno toto ex natura partis ducatur quis in cognitionem totius, videtur quod similis modus procedendi sit in toto mundo, et hoc sit necesse, ut omnia entia determinata, ut Angeli, elementa, caeli, surgant et oriantur ex uno indeterminato.

Confirmatur autem rat o; quia mundus est unus, et sicut dicit Scriptura, processit de imperfecto ad perfectum, quoniam in perfectione, et ornatu creaturarum: omne autem tale ab uno imperfecto procedit, ut patet in membris et ramis omnibus, non quod illud indeterminatum praecedat tempore, sicut fit in aliquibus, ut germen ramos, sed naturali ordine, quod videtur dicere Augustinus in principio de mirabilibus sacrae Scripturae, cap. 1. Omnipotens (inquit) Deus ex informi materia, quam ipse prius ex nihilo condidit, cunctarum rerum visibilium et invisibilium, hoc est, sensibilium et insensibilium, intellectivarum, et intellectu carentium species multiformes divisit.

Item, certum est, quod omnis ordo creaturarum naturaliter est a Deo inditus eis, ac per hoc ille ordo, vel modus, est perfectissimus: nunc autem in toto opere naturae et artis, etiam ordinem hunc videmus, quod omnis forma, sive plurificatio, semper est de imperfecto et indeterminato ad perfectum et determinatum, de uno materiali ad plura formaliter distincta, ita facit natura universalis omnes formas, quoad suum genus mediate, vel immediate, et particularis omnia membra de uno semine, omnes ramos de uno germine; ergo est iste ordo selectissimus. Videtur quod Deus in constitutione mundi hunc ordinem servaverit, ut de uno indeterminato, quod est materia immediate subjecta, vel mediate, (dico propter accidentia quae oriuntur) omnem multitudinem rerum fecerit, et quod, saltem ordine naturae, procedat de imperfecto ad perfectum; illud autem imperfectum, ex quo fecerit, non est nihil, quia imperfectum aliquid participat quod perficit, neque est forma, quia haec distinguit; ergo materia. Ostensum est autem quod illud omnino indeterminatum, scilicet materia, non potest esse in genere substantiae, nisi unum, et ita procedunt res a Deo, ut numeri ab unitate, ut dicit Dionysius de Divin. nomin, cap. ultimo, sed intellectus intelligit unum crescere in infinitum per divisionem partium ab uno communi, sic a simili res multiplicari a Deo per distinctionem hujus primi indeterminati in multa determinata.

Ex his apparet, quod quemadmodum membra unius corporis, et omnes articuli procedunt ab uno indeterminato per virtutem naturae dirigentis, et propter illud unum a quo procedunt, uniuntur et ligantur, ita, suo modo, in toto mundo ex materia una homogenea communis omnis multitudo rerum procedit, cum non possit esse nisi unum primum indeterminatum, cujus natura salvatur in omnibus posterioribus, sicut substantia et quantitas seminis in omnibus membris, quamvis contracta per actus superadditos, sicut et semen per multa media; tamen in omnibus salvatur ratio materiae primae, quamvis contracta, sicut jam dicetur. Nec oportet dicere, quod omnia sint idem numero, sicut membra unius corporis, quia illa materia non habet unitatem numeralem, saltem actu signatam, sicut semen est unum numero.

Ex his apparet, quod mundus est arbor quaedam pulcherrima, cujus radix et seminarium est materia prima, folia fluentia sunt accidentia; frondes et rami, sunt creata corruptibilia; flos rationalis anima; fructus naturae consimilis, et perfectionis natura Angelica. Unicus autem hoc seminarium dirigens et formans a principio, est manus Dei, aut immediate, ut caelos et Angelos, et animam rationalem, aut mediantibus agentibus creatis, sicut producuntur generabilia et corruptibilia. De isto igitur totius universalis naturae fundamento, materia scilicet primo prima, verum est, quod in fundamento naturae nihil est distinctum. Dividitur radix ista immediate in duos ramos, in corporalem, et spiritualem: spiritualis ramus in tres hierarchias, et quaelibet illarum in tres ordines, et ordo quilibet in millia millium Angelorum. Pars autem ramorum flante vento superbiae, fuit in mundi principio arefacta. Corporalis creatura duos ramos continet, scilicet corpora corruptibilia et incorruptibilia, et illa dividuntur multipliciter, sicut patet: et sic patet quod unitas universi, et collectio ejus claudit et concludit unitatem in principio indeterminato, seu in materia prima.

Si autem quaerat quaestio de materia propinqua, quae dicitur in quolibet genere illud, ad quod primum habet aspectum agens illius generis, quod in omni sua actione praesupponit, et ad quod omnes actus, quos educit resolvit: Sic dico, quod generabilium omnium est sola una materia homogenea, quae est modo contracta, et forma substantiali, admodum corruptibili, induta; et in diversis agentibus diversae sunt materiae particulares, secundum diversitatem agentium, non univoce, nec unius rationis, ut sunt materiae propinquae; ut alia materia est aquatilium, alia fructuum, alia ficuum, alia pomorum. Et isto modo debent intelligi omnia verba Philosophorum, qui dicunt materiam esse diversam corruptibilium et incorruptibilium, quod loquuntur de materia propria et determinata, per talem, et talem formam. Et in spiritualibus per aliud est materia sub forma spirituali, quia per privationem quantitatis actu et potentia, et per potentiam simplicitatis, et in corporibus incorruptibilibus per aliud, quia per additionem formae substantialis disposita quantitate, et talem materiam praesupponunt formae substantiales caelorum. Et ulterius per quamdam aliam formam incompletam praecedentem immediate omnem formam elementarem et generabilem, sub qua materia est subjectum generationis universale. Et illa est forma, sub qua Deus creavit hylen, et in singulis generis partibus dico materias proprias, ut habent aspectum proportionatum ad agentia illius generis differre vel specie,

vel genere subalterno: et simile dico in artibus et materia, quas diversae artes sibi appropriant, ut ars fabrilis ferrum, lignea lignum, et sic de aliis.

Quod autem materia secundum diversos aspectus ad diversa agentia sit diversa, et non homogenea, quamvis sensus discurrendo in omnibus hoc ostendat, ratio ulterius hoc declarat. Primo, quia materia dicitur in potentia respectu formae suscipiendae; sed quamvis materia primo prima de se habeat aspectum ad omnem formam, ut eam recipiat ab agente, cui solum subjicitur, quod est solus Deus, sicut jam dicetur: materia secundo prima potentiam non habet sic; non enim materia. caeli, ut est materia propria incorruptibilium, est in potentia ad formam elementi, nec materia corruptibilium ad formam caeli: ergo si potentiae receptivae formarum in diversis generibus differunt, maxime cum sint idem re, quod subjectae materiae, et ipsae etiam materiae eodem modo numero, vel specie, vel genere subalterno different.

Et est attendendum quod dixi, quod potentia universaliter non contracta est materiae primo primae propria; quia materia primo prima abstrahitur ab omni forma et extensione, sic quod ejus natura salvatur, seu sit extensa, seu non extensa. Per quod patet, quod materia Angeli per additionem se habet, et per quamdam communicationem ad illam, quia illa sic est privata quantitate, quod inquantum talis natura, nec actu,

nec potentia est extensibilis, ideo aliter est indivisibilis materia primo prima, aliter materia Angeli. Hanc autem indivisibilitatem habet materia Angeli, ut est talis determinatae naturae, sicut animal potest esse rationale, vel irrationale, hoc tale animal, puta homo, per suam essentiam, sic est rationale, quod nec actu, nec potentia est irrationale.

Item, cum activum et passivum sint proportionata et correlativa, et aspectus eorum aequalis ambitus, ut patet in potentia visiva et colore, secundum diversitatem agentium potest accipi diversitas materiae. Nunc autem videmus, quod ars non habet vim aut formam, per quam agat aliquid de materia, quae est subjectum generationis: non enim potest facere lanam, nec habet vim aut formam, per quam faciat indumentum, vel per quam aliquod faciat de materia caeli; ergo alia est materia propria caeli, Angeli, naturae, et artis; et ita etiam differens genere subalterno, vel specie, in particularibus entibus, ut alia sit materia propria hominis, alia equi, et sic de aliis.

Item, ostensum est supra, quod materia dicitur propria in determinato genere, per aliquid additum ad materiam primo primam; omne enim posterius aliquid, vel re, vel ratione addit ad prius, et ratione illius additi dicitur in determinato genere: sed aliud est, quod addit natura animalis, aliud quod addit natura corruptibilium, aliud quod addit natura incorruptibilium; ergo materia etiam sumpta in determinato genere non est unigenea cum materia alterius generis.

Item, ostensum est quod omne per se subsistens in genere substantiae, est compositu m ex materia et forma; ergo sicut entitas et substantia rei constat ex duplici principio, sic ejus unitas et diversitas cum alio ente causatur ex unitate, et diversitate principiorum ejus ad principia alterius; ergo si entia in genere substantiae differunt subalterno genere, numero, vel specie, eorum principia pari modo differunt.

Item, sicut non est dare duas species, per aequalem distantiam entitatis, vel actualitatis primi, sic nec in natura dare duas species, naturam generis aequaliter participantes: propter quod dicit Aristoteles, quod aequivocationes latent in generibus: et in lib. 10. Metaph. texi. com. 13. quod semper altera differentiae species est nobilior altera, hoc patet in corporeo et in incorporeo, rationali et irrationali, albo et nigro: hoc idem dico de individuis respectu suae speciei, quia unus purius et actualius participat naturam ejus quam alius; (quamvis aliqui dicant, et falso, quod omnes animae pares in naturalibus sint) ergo impossibile est quod forma duorum generum subalternorum, ut corporalium et spiritualium, vel duarum specierum, vel duorum individuorum habeant aequalem gradum actualiter; sed secundum diversitatem formarum, vel genere, vel specie, vel numero materiae diversitatem habent, quia actus activoum est in pso et disposiositio, ita quod ex semine, quo factum est corpus informatum ista anima, non posset informari corpus, quod esset informabile alia anima.

Respondetur, quam cito est sub forma seminis, jam est materia propria, quamvis non omnino replete respectu talis animae. Sed contra, vel saltem hoc est verum de materia omnino propria, puta, de corpore ultime organizato, quod habet respectum ita ad istam animam, quod non potest alia informari, et hoc sufficit ad vim rationis.

Ex iis patet responsio ad objecta contra Avicembronum: omnes enim auctoritates contra eum adductae loquuntur de materia secundo, vel tertio, et sic deinceps, prima. Cujus ratio est, quia loquuntur de materia, quae subjicitur agentibus creatis, qualis non est materia primo prima in sua primitate (ut dicemus in sequenti articulo) quamvis illa salvetur in omni posteriori materia. Unde sicut videmus, quod animali, ut contracto per rationale, non potest aliquod communicare, quod posset sibi convenire de se, ut rudibile convenit ei inquantum animal, ut patet in asino; inquantum tamen animal rationale, non potest ei convenire. Ita dico, quod aliquid potest convenire materiae primo primae, utpote quod substat formae Angeli, caeli, terrae, quod non potest ei convenire, ut contracta est.

Ex hoc etiam solutio patet ad rationes contra Avicembronum formatas: cum enim dicitur, quod si est materia caeli, et terrae una; ergo cum materia terrae sit in potentia ad aliam formam, et materia caeli, dico quod materia primo prima est homogeneitatis univocae; sed secundo prima, puta illa, quae est subjectum generationis, non. Dico etiam ad minorem, quod in materia generationum, et corruptionum, potentia per quam est in potentia ad aliam formam determinatam, est potentia consequens materiam, non primo primam ut talem, sed ut est contracta et determinati generis, et sicut materia sic determinata est alia, et alia, sic illa potentia.

Si instes, quod materia primo prima secundum hoc erit in qualibet alia posteriori materia, imo nihil aliud est posterior materia secundum substantiam, nisi materia primo prima per aliquid contracta; ergo potentia, quae consequitur materiam primo primam, erit in omni re: ergo sequitur, quod quaelibet materia potest suscipere quamlibet formam, et sic stat primum argumentum. Respondeo, et dico, quod materia primo prima et sua potentia, cum sint idem re, sunt in qualibet alia materia. Nec sequitur quod quaelibet materia sit in potentia, nisi valde remota, ad susceptionem cujuslibet formae, quia sicut substantia materiae per alicujus formae additionem est contracta, sic ejus aspectus est particularizatus et contractus. Nunc autem nos videmus quod aliquod potest convenire alicui rei consideratae in sua primitate, quod non convenit ei, ut est contracta, sicut dictum est de animali. Similiter videmus quod natura cerae remanet in sigillo, et ejus potentia impressiva, cum sit idem re cum ea, et tamen cera secundum quod cera, et ut non signata, est in potentia ad formam Pauli, sed non ut est sub signata figura. Similiter dico de materia, ut consideratur in sua primitate, et indeterminatione omnimoda, et ut consideratur in sua contractione.

Per illud patet solutio ad secundum, quia tota diversitas est ex parte communicationis et determinationis materiae; et de illa bene conceditur, quod non est una, de primo prima oppositum. Unde dico, quod sic si Deus a materia amoveret quidquid est ultra potentiam primo primam, solus Deus, cui remanens materia subjicitur (ut ostendetur) posset facere Angelum, vel hominem, etc. Cujus ratio est, quia primum indeterminatum in quolibet genere est in potentia respectu omnis determinationis, quae fit in illo; nunc autem materia primo prima est indeterminata in genere substantiae: primum dico indeterminatum in suscipiendo: hoc dico ne fiat instantia, quod ex ipsa fieret forma Angeli, vel animae; ergo sicut ex semine, quod est primum et indeterminatum, fiunt omnia membra, musculi, nervi, et ex eodem grano rami flores et fructus, sic in primo indeterminato, quod est materia primo prima, potest recipi omnis forma, quae in illo recipitur. Quia quamvis hoc concedant, qui ponunt unam solam formam in composito, dico, quod una forma et substantialis, et accidentalis disponit materiam, ut sit alterius susceptiva. Et per illud patet solutio ad tertium: quia quae communicant in materia, secundum quod subjicitur agenti, sunt transmutabilia, et in tali non communicant Angeli et corpus, et ideo non est possibile, quod de corpore fiat spiritus, nec e contrario.