QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Multos in hanc transanimationis amentiam prolapsos dicit hic Scotus, idque mirum, quod homines alias docti, in tantam abierint insaniam. Attamen Empedocles, Pythagoras, Plato, Apollonius Tyanaeus, et alii absurdissima haec commenti sunt. Eumdem errorem tribuit Augustinus Manichaeis in lib. de haeresibus, cap. 46. et lib. 5. contra Faustum, cap. 10. Albanensibus, Divus Athanasius lib. 6. de Beatitudine filii Dei, et ab aegyptiis ad Graecos emanasse scribit Herodotus. Vide Augustinum lib. 10. de Civitate Dei, cap. 20. et Tertullianum in Apologetico adversus Gentes, cap. 40.
Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia corruptum et generatum non sunt idem numero, 5. Physicor. ei 2. de Generatione, text. 70. ideo sola divina virtute anima separata corpori unietur.
Quod autem non possit esse in alio corpore, patet primo ex modo suae productionis. Anima enim rationalis, etsi non educatur de potentia materiae corporalis, ut per hoc efficiatur tali materiae propria, tamen creando infunditur, et infundendo creatur, et istud esse suum, etsi de nihilo, tamen in corpore tali determinato ipsum accipit. Quae autem insunt alicui a sua creatione, insunt ei connaturaliter, unde ex tali modo, quo non extra, sed in corpore creatur, quamdam singularem appropriationem et proportionem videtur ad illud corpus habere quam non habet ad aliud, ut istius solius dicatur forma et perfectio, quia in isto esse accipit.
Confirmatur autem haec ratio, quia si forma appropriat sibi materiam, quanto aliqua forma plus habet de ratione formae, tanto plus sibi appropriat materiam: sed anima rationalis est illa, in qua consummatur omnis ratio formae; ergo, etc.
Secundo, arguitur ex parte perfectionis animae: ut enim dicit Augustinus 12. super Genesim ad litteram, c. 31. anima per hoc, quod existit in corpore, habet perfectum suae naturae modum: sicut igitur natura animae est una numeralis, sic modus suae naturae est unus singularizatus et totalis; ergo si in duobus corporibus posset successive esse, sequeretur quod eadem natura animae perficeretur duplici modo naturali, quorum unus non haberet ordinem ad alterum, sicut nec illa corpora habent ordinem inter se, quod est impossibile, cum etiam anima ad illum modum perfectionis quem habet a corpore, sit in potentia passiva, nullum autem tale seipsum perficit, sequeretur quod anima nulli corpori se posset de se unire.
Tertio, ex modo creationis: forma quae habet aspectum ad diversas naturas de se est indifferens, vel aequaliter se habens ad illas: ergo si anima posset esse in duobus corporibus successive, in nullo creata fuisset, sed extra omne corpus, ut ex hoc appareat, quod hoc vel illud indifferenter posset informare: sed secundum veritatem in uno corpore determinato terminatur: ergo, etc.
Quarto patet hoc, quia ostensum est*, quod simul non potest duo corpora informare: sed hoc sequeretur, ut ostendam: ergo, etc.
Probatio minoris, anima in corpore meretur, vel demeretur: cum igitur in hac vita de lege communi, non puniantur mala, nec bona remunerentur, fiet hoc in alia vita; ergo si in duobus corporibus meruit, vel demeruit, utrumque simul in judicio resumet, ut in illis remuneretur, vel puniatur.