QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Quaenam sit vera entitas materiae ?
Circa materiae entitatem, est sciendum, quod essentia variis modis dicitur de creatura. Uno modo secundum rationem determinatam alicujus generis, secundum quem modum dicimus, hic est homo, vel corpus, vel albedo, vel quantitas i et hoc convenit cuilibet enti, sive existat actu, sive in potentia, sive per suam essentiam: nam quaelibet res reponitur in determinato genere per suam essentiam, non per suum actum existentiae. Res enim sive sit, sive non sit, est res de genere substantiae, et tale ens significatur, quando dicitur quod ens dividitur in decem Praedicamenta. Omnis autem creatura, vel essentia, dicitur esse vel ens isto modo, secundum quod habet aspectum ad Deum, ut ad causam exemplarem, inquantum scilicet habet in Deo ideam, secundum quam est factibilis; et secundum istum modum illa solum sunt non entia, quae non habent in Deo rationem idealem, qualia sunt impossibilia esse, vel figmenta, ut Tragelaphus et similia.
Alio modo dicitur res esse simpliciter, sumpto esse secundum adjacens, ut cum dico, homo est, vel rota est, et hoc dicitur de re, non per suam essentiam: non enim homo humanitate est, alioquin homo semper esset actu, cum homo semper sit homo; sed dicitur esse, inquantum est effectus Dei, vel alicujus producentis, quia per actionem aliquam dat ei esse actuale, non esse essentiae; nullius enim actus terminus est, quod homo sit homo, cum habeat hoc per essentiam suam, sed quod homo actu sit, hoc est a creatione, vel a generatione. Et istud esse habent creaturae, quae procedunt vel immediate, vel mediantibus agentibus creatis, ut respiciunt Deum in ratione causae efficientis. Et secundum istum modum dicuntur non entia, non solum impossibilia fieri, sed etiam illa, quae secundum modum possunt dici entia, ut rosa corrupta, secundum istum modum non est ens.
Ex quo est advertendum diligenter, quod cum hoc, quod Philosophi ab eodem dicant rem esse, et esse hanc, quia quaelibet res est haec per suam essentiam et materiam, ita dicunt quod quaelibet res est ens per suam essentiam; et quia, ut patet, diversae sunt rerum essentiae, ut substantiae et accidentis, ideo dicunt quod ens aequivoce praedicatur de substantia, et accidente. Theologi autem dicunt rem esse, non ab essentia, sed ab actu existentiae, quem non habet aliqua creatura, nec habere potest, nisi ab alio. Et hac eadem ratione, qua accidens non potest tale esse habere de se, eadem ratione nec Angelus, quia omnia sunt de nihilo: ideo non dicunt quod ens, quod dicitur ab esse, aequivoce dicatur de substantia et accidente, imo univoce, quamvis tale esse varietur in rebus, secundum variam imitationem divinae perfectionis, ita quod ratio entis dicitur vario modo de entibus, secundum quod respiciunt Deum sub ratione causae exemplaris, non sub ratione causae efficientis. Ratio enim exemplaris in Deo, est alia et alia, secundum rationem, sicut ratio idearum; sed ratio efficientis est omnino eadem in Deo, et re, et ratione, respectu omnium quae producit. Esse simpliciter et actuale respicit Deum ut efficientem: esse vero hoc, vel illud, per quod res est in genere, respicit ipsum sub ratione causae exemplaris, imo vario modo competit rebus tale esse. Esse vero simpliciter habet res univoce, et uniformiter. Nec propter hoc sequitur, quod quodvis esse simpliciter entium, conveniat omnibus rebus univoce; et propter hoc ens, quod ab esse simpliciter dicitur, sit genus, quia ratio differentiae est extra rationem generis. Nihil autem potest participare per esse per aliquam rationem, quod sit extra rationem hujus entis, seu actualis existentiae, et ideo tale ens, simpliciter vocari non potest.