QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Quarto, inquirenda est unitas materiae, quae, ut videbitur, vario modo accipitur, secundum variam rationem primitatis ejus, et ideo ille articulus est singulariter praemissus. Circa quod sciendum, quod Avicembronus in libro Fontis vitae, dixit unam in omnibus esse materiam, sed fuit hujus positio ab aliquibus impugnata: primo auctoritate Aristotelis dicentis 8. Met. text. 4. quod omnia quae transmutantur habent materiam, ita quod secundum sententiam suam, secundum diversitatem transmutationis oportet in rebus judicare diversam materiam; ergo cum naturalia transmutentur ad aliam, et aliam formam, non est una materia, seu secundum unam rationem in illis, et multo minus in Angelis. Hoc idem habetur ex 8. Met. text. 3. 12. et 14. ubi dicitur nullum eorum, quae corrumpuntur, esse simplicia, ubi dicit Commentator, nullum eorum, quae non corrumpuntur secundum substantiam habent potentiam, qua substantia eorum corrumpatur; ergo nec materiam, quia talis potentia competit materiae: unde ait 2. Metaph. text. 16. quod de corruptibilibus non est scientia, nec demonstratio, habent enim materiam, qua possunt esse, et non esse. Commentator etiam dicit supra 10. Metaphys. si corpus incorruptibile est compositum ex materia et forma, dicetur aequivoce cum materia, et forma rei generabilis et corruptibilis. Item, Commentator supra. 8. Metaphys. dicit sic; ideo dixit Themistius, quod Sol et Luna, et stellae sunt formae sine materia, aut per aequivocationem materiae, sicut est dispositio in materia intellectus.
Item, Commentator supra 4. Metaphys. non invenitur materia una communis unicuique rerum naturalium, nisi in rebus habentibus generationem et corruptionem. Rationem adducunt, quia cum materia generabilium et corruptibilium sit in potentia de ratione sua ad multas formas, sic etiam materia caeli et Angeli erit in potentia ad multas formas, si sunt ejusdem rationis; nulla autem potentia passiva invenitur in materia, cui non respondeat potentia activa, potens eam ab eadem ducere: nam cum activum et passivum sint de perfectione universi, si esset passivum et non esset activum, esset universum incompletum, quod est impossibile: sicut ponit Philosophus exemplum in 2. Caeli et Mundi, text. 50. dicens, quod impossibile sit, quod stellae sint mobiles motu progressionis, et natura non dedit ad hoc eis instrumenta.
Item, materia dicitur ad formam ut potentia ad actum, nunc autem si volumus videre quando differant potentiae, oportet ad actus aspicere: unde si actus differunt specie, etiam potentiae; et si videmus quod una potentia possit in unum actum secundum speciem, et alia in alium, et non in illum, dicimus quod potentiae differunt specie, ut auditiva et visiva: si autem quaelibet potentia posset in quemlibet actum, non videremus illas potentias specie differre; cum igitur formae sint specie et genere differentes, etiam videmus aliquam materiam in potentia ad formam, sub qua est alia, et e contrario, illas dicemus unigeneas: aliam vero materiam, quae non est in potentia ad illam, vel aliam formam, non dicemus unigeneas, talis est materia caeli et Angeli.
Item, materia generabilium et corruptibilium ita est affecta ad formam corporalem, quod nullo modo est in potentia ad spiritualem, quia, ut dicit Augustinus, ex corporali non fit spirituale, nec e contrario: sed quorum est eadem materia, illa sunt ad invicem transmutabilia; ergo non est eorum una materia.
Ego autem ad positionem Avicembroni redeo, et primam partem, scilicet quod in omnibus creatis per se subsistentibus tam corporalibus quam spiritualibus, sit materia, teneo, sicut ostendi in praecedenti quaestione.