QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Clarissima methodo, et praemissa trina consideratione Dei, inquantum scilicet ens est perfectum in se consideratum, absque ullo ordine ad actum, vel inquantum ab aeterno potest producere creaturas, vel quatenus in tempore creat de facto, probat nullam Deo advenire mutationem, quod largissime docet repetitis aliquibus ex his rationibus in 1. dist. 5. quaest. 2. et dist. 3. quaest. 5. et dist. 30. et 39. et 45. et tract, de primo principio, cap. 3. concl. 6. et sequentibus.
Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus. Cum igitur non sit ad aliud possibile, sic enim esset componibile, nulla potest ei fieri additio: et cum non habeat aliud, et aliud, non habet locum in eo aliqua diminutio.
Item, Augustinus in principio libri 4. de Trinit, loquens de veritate, quae est Deus, dicit, Quam in tantum, (inquit, ) licet mutabilis haurio, inquantum in ea nihil mutabile video, nec locis et temporibus sicut corporea, nec solis temporibus et quasi locis, sicut spirituum nostrorum cogitationes: ut solis temporibus, et nulla, vel imagine locorum, sicut quaedam mentium nostrarum ratiocinationes: omnino enim Dei essentia, qua est, nihil mutabile habet, nec in aeternitate, nec in veritate, nec in voluntate, quia alterna est ibi veritas, aeterna charitas.
Ex similitudine etiam hoc patet: videmus enim in corporibus, quod quanto aliqua plus habent de potentialitate, et minus habent de actualitate, tanto pluribus subsunt mutationibus: et e contrario, quanto minus de potentialitate et materialitate, tanto paucioribus subsunt. Unde aliqua moventur ad situm et formam substantialem, vel accidentalem, ut corruptibilia: aliqua moventur ad situm, et formam accidentalem solum, ut ad susceptionem luminis, ut aliqua corpora caelestia: aliqua nec ad situm, nec ad aliquam formam, ut caelum empyreum. Cum igitur primum principium sit ab omni materia et potentialitate separatum, cum sit actus purus (ut alias est ostensum q. 1. num. 21. ) nec re, nec intellectu potest subesse alicui mutationi. Unde Commentator super 9. Metaph, tract. 3. Epitom. in lib. Metaph. in text. 12. Causa potentiae in rebus, in quibus est potentia, est materia. Et infra: Compositum est autem omne id, cui admiscetur potentia. Et hoc est quod dicit Hugo lib. 7. erudition. didascalic. cap. 19. Omne quod mutatur, aut loco, aut forma, aut tempore mutatur: Deus autem loco mutari non potest, quia ubique est: nec secundum augmentum, quia est perfectus in semetipso, non potest aliquid recipere; dividi autem non potest, quia unus et indivisibilis est; quod enim separatione dividitur, in conjunctione idem non fuit; nec moveri potest secundum alterationem, quoniam nec consilium mutat de praeterito, nec proponit de futuro: nec secundum cognitionem, quia augeri non potest ejus sapientia, quia plena est; nec minui, quia sibiipsi sapientia est: nec vicissitudinem habet, quia omnia simul, et semel, et semper, sub uno visionis radio comprehendit. Sic patet primum.