QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

Scholium.

Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat hic Scotus, non aliunde, quam a multorum Doctorum auctoritate, et propter articulum Parisiensem, ita ab Academicis conceptum: Si quis dicit omnes animas ab origine esse aequales; errat, quoniam alias anima Christi non esset perfectior, quam anima Judae. Etsi vero articuli Parisienses infirmioris nunc sint auctoritatis, quam ut propter eos solum afficiendae sint censuris Theologicis Scholasticae opiniones; attamen tantae Scholae, illustriumque virorum nomen, et pondus sufficere deberet Toleto, quin minus lib. 2. de Anima, cap. 3. temerariam appellaret, et periculosam sententiam affirmantem, individua distingui inter se penes gradus substantiales perfectionis. Eum merito reprehendit Bannes in praedictum locum librorum de Anima; et lib. 1. de generat. cap. 4. quaest. 3. Porro hanc doctrinam multi post Magistrum in 2. dist. 17 absque ulla difficultate tuentur. Vide Gonimbr. lib. 2. de Anima, cap. 1. quaest. 5. et Ruvtum in cap. 3. quaest. 3. num. 60. et seqq. Hic tamen ita plures animas inaequales esse dicit, ut aliae reperiantur aequales: Scotus vero hic negat duo dari individua, quae secundum aequalem gradum perfectionis participent naturam speciei. Vide eumdem hic num. 16. et quaest. 9. num. 76. etjquaest. 11. num. 39.

In individuis autem, ut dicunt aliqui, non est quaerendum, quod unum sit mensura alterius, quia, ut dicunt, nihil reale addunt individua super speciem, nec in ipsis est ordo dignitatis naturalis, ideo dicunt quod unum non est mensura alterius: quod omnino aestimo esse falsum, et forte erroneum, quia anima Christi nobiliori modo participat naturam speciei, quam aliqua alia. Et semper individua ejusdem speciei, secundum diversos gradus majoris, et minoris perfectionis, naturam speciei participant: nec sunt duo individua secundum aequalem gradum perfectionis participantia naturam speciei. Ideo puto, quod anima Christi sit mensura omnium animarum; et sic in qualibet specie illud individuum, quod perfectius speciem participat, vel natum est participare, est mensura aliorum. Et dico natum est participare, quia dato, quod mensuratum sit actu, non oportet quod mensura extrinseca suae essentiae, de qua modo loquor, actu existat, sed quod in natura rei sit possibilis. Quod autem exemplificavi de genere substantiae, idem dico de genere accidentium, quod nobilior differentia, vel species differentiam constituens, est mensura aliorum: ut si dico colorum alius albus, alius niger, albedo est mensura nigredinis, et sic in omnibus generibus.

Quamvis autem secundum praedicta, tam secundum genus Metaphysicum, quam secundum genus Logicum, sit accipere mensuram, et mensuratum; sciendum tamen est, quod ratio mensurae, et mensurati magis perfecte, et proprie invenitur in genere Metaphysico, quam in genere Logico. Quod sic patet; in genere Metaphysico, id quod est mensura in simplicitate quadam naturae, cadit in primo membro divisionis illius generis; et in illa simplicitate stat, quod naturam simplicem principaliter, et per se, et immediate signat nomen illius generis: et a simplicitate illius naturae differt, vel deficit natura, quam signat mensuratum in illo genere. Unde sunt diversae naturae omnino mensura, et mensuratum, ita quod mensurati natura, quae cadit a simplicitate naturae mensurae, cadit semper in rationem compositi: ut sic verum sit, quod in tali genere nihil commune, nec re, nec ratione habent mensura, et mensuratum. Sed ratio, et nomen generis convenit mensurato per quamdam attributionem et imitationem naturae mensurati ad naturam mensurae, et non est unigenietas inter talem mensuram, et mensuratum, nisi unigenietas imitationis: et hoc est propter quemdam nimium excessum naturae generis, ut signatur per mensuram respectu ejus, et signatur per mensuratum, propter quod natura mensurae in tali genere perfectissime continet in virtute totam mensuratum.

Et ista est ratio perfectae mensurae, quod scilicet virtute contineat totum mensuratum, sicut entitas divina respectu entitatis creaturae. Propter quod in solo Deo salvatur perfectissimae mensurae ratio respectu omnis creaturae, ut sua entitas omnem entitatem; sua potentia omnem potentiam: sua sapientia omnem sapientiam includit. Unde in primo genere latissimo Metaphysico, quod est esse, vel ens, mensura in illo genere est sola habens perfectissimae mensurae rationem: ut Deus, qui in se toto est mensura omnis mensurati, non sic de mensura alicujus alterius generis vere Metaphysici. Deus enim, qui nihil aliud est, quam esse, videlicet sub ratione qua non est aliud, quam esse, est mensura cujuslibet esse creati, inquantum est esse; sed inquantum est esse creaturae non consideratur sub ratione, qua esse; sed sub ratione, quaest aliquid, utpote substantia, vel potentia. Isto modo Deus sub ratione, qua est esse, non est mensura creaturae, inquantum creatura est aliquid; sed inquantum Deus est aliquid, utpote substantia, vel potentia, differens secundum rationem ab esse, est mensura cujuslibet creaturae, inquantum creatura est aliquid: sic est mensura substantiae creatae, inquantum ipse est omnium substantia: et sic de aliis, quae ratione nobilitatis, quam important, transferuntur ad divina, ut sunt nomina attributorum. Substantia autem etsi inquantum est ens secundum totalitatem entitatis suae, quae ens, quod dividitur in decem Praedicamenta primo signat est mensura omnium entium aliorum inquantum sunt entia, non tamen est mensura omnium entium aliorum, scilicet accidentium ratione illius, quod addunt super rationem substantiae; seu non est mensura eorum secundum rationes proprias, quamvis sit mensura eorum, ut habent rationem entis: et sic mensura ista non continet omnino totum mensuratum, et ideo cadit a ratione perfectae mensurae.

Mensura autem accepta in genere Logico, de qua dictum est, quod est illa species, quae constituitur per nobiliorem differentiam divisivam; illa mensura non stat in simplicitate naturae generis, sive non stat in simplicitate omnino importata naturae generis. Cum enim dicitur, substantia alia corporea, alia incorporea; incorporeum, quod est mensura, non stat in simplicitate naturae importatae nomine substantiae, nihil addendo super id quod primo significat nomen substantiae, sicut stat id, quod est mensura in quolibet genere Metaphysico. Nam cum dicitur, entium aliud substantia, aliud accidens, substantia nihil addit supra id, quod significatur nomine entis : quia ens creatum, quod dividitur in decem Praedicamenta, sicut analogice dictum est de illis, nihil significat principaliter nisi ens, quod est substantia. Et sic cum incorporeum sit mensura corporeorum, hocquod est incorporeum, non secundum se totum est mensura, nec corporeum secundum se totum est mensuratum; quia incorporeum non est mensura corporeorum, nisi inquantum est substantia, non autem inquantum est talis substantia, non enim mensurat corporeum secundum rationem illius differentiae, quam addit corporeum supra genus. Similiter nec corporeum est mensuratum, nisi ratione qua est substantia, non ratione differentiae suae: ratione enim additae differentiae substantia corporea non est incorporea aliquo modo; nec secundum esse nobilius, nec aliquo modo, licet una differentia non sit nobilior alia, sed solummodo est in illa virtute, ut in nobiliori, inquantum est nobilior ratio substantialitatis, descendens in speciem per differentiam nobiliorem, quam per differentiam minus nobilem. Nihilominus accipiendo mensuram, et mensuratum in qualibet illarum specierum, in quas genus substantiae dividitur, contrario modo ratio mensurae, et mensurati in illis invenitur.

Ad cujus evidentiam est sciendum, quod cum dico: Substantia alia corporea, alia incorporea, aliter diffunditur genus substantiae in substantias corporeas, constituendo speciem per differentias additas, et aliter in substantias incorporeas. Nam ad constitutionem speciei substantiae incorporeae diffunditur genus substantiae per formam incorporalem, et immaterialem, ad minus materia corporali, quam formam addit differentia divisiva supra naturam generis, cum dico, substantia incorporea. Ad constitutionem autem speciei substantiae corporeae descendit genus substantiae per differentiam importantem formam materialem corporalem, scilicet materiae inhaerentem: et sic non diffunditur, vel descendit ad eorum constitutionem per solam formam; vel non solum per formam spiritualem, sed etiam per materiam, quam includit differentia divisiva, sive forma per illam differentiam designata, quae facit quod hoc, quod dico corporeum, sit genus subalternum, non solum Logicum, sed etiam genus naturae. Et sic patet, quod nobilius esse habet genus subalternum in incorporeo, quod constituitur per formam immaterialem, quam in corporeo, quod constituitur per formam materialem, propter quod incorporeum merito est mensura corporei.

Propter istos diversos modos, quibus genus quasi contrario modo diffunditur, vel descendit ad constituendum species in genere corporei, et incorporei, contrario modo sumitur ratio mensurae, et mensurati in istis duobus generibus subalternis. Nam cum genus substantiae diffunditur, vel descendit ad constituendam substantiam incorpoream per differentiam, seu per formam immaterialem, quasi in illo genere subalterno manet forma immaterialis: et quanto species constituitur per differentiam priorem, et universaliorem, tanto est nobilior, et perfectior, quia simplicior; et quanto tardius constituit speciem per differentiam inferiorem, tanto est imperfectior, ita quod in genere incorporei species inferior, quae plures differentias in se colligit, et in quam ultimo genus descendit, illa est imperfectior in toto illo genere; et illa species, in quam descendit genus per unicam solam differentiam, illa est perfectior in illo genere, omnium illarum specierum illius generis perfectiones in se continens, inquantum sunt substantiae, non autem inquantum differentia supra genus: quia isto modo nulla est in alia, ut jam dixi, et ideo species una sola differentia constituta, est mensura omnium aliorum in genere incorporei.

In genere autem corporei est contrario modo; quia species, quae per priorem differentiam constituitur, et pauciores differentias in se colligit, illa est imperfectior, et ignobilior: et species, quae tardius constituitur, et per inferiorem differentiam, quae colligit in se plures differentias, sic descendendo usque ad specialissimam, illa est nobilior, et perfectior, perfectionem omnium aliarum specierum in se continens in una simplici natura specifica, licet plures contineat formas, vel saltem intentiones plures, secundum pluralitatem differentiarum constituentium ipsam, (quod dico propter negantes gradus formarum) et ideo illa species, quae est mensura omnium aliarum specierum in genere corporearum, ut est species humana, quae habet rationem mensurae respectu omnium corporearum, inquantum est corporea; quia inquantum est corporea continet quodammodo omnium corporeorum rationes, videlicet rationem corporei mixti, corporei animati, vegetativi, et sensitivi, licet secundum rationem rationalis nullius sit mensura; quia per illius differentiam ab aliis distinguuntur, nec per illam claudit in se alia corporea. Et inquantum rationalis mensuratur per mensuram omnium incorporeorum, eo quod anima rationalis secundum rationem rationabilitatis, vel intellectualitatis, mensura est intelligibilium, vel Intelligentiarum et per ipsam est consummatum corporeum, et incorporeum, quia creata est in umbra Intelligentiae. Addunt autem aliqui, quod individua sub eadem specie non possunt habere rationem mensurae, secundum quod individua, quia nihil addunt supra speciem: ideo nullum individuum habet rationem mensurae, nisi ratione formae specificae, quia illa est in eis tota ratio perfectionis. Si vero ratio mensurae inveniatur in uno individuo respectu aliorum, dicunt, quod hoc est solum per accidens, quia species scilicet non subsistit, nisi in illo solo uno individuo; ut patet in corpore orbis primi, quod est mensura omnium corporeorum simplicium, secundum quod sunt corporea: et in primo Angelo, si sit solum unicus, et sub una specie, ille est aliorum mensura, et hoc per accidens, ut dixi, et hoc si ille Angelus ponatur primus, et supremus in toto genere Angelorum. Si enim esset aliqua substantia separata, quae esset mensura aliorum, in ipsa esset status in ascendendo, et supra illam non esset factibilis superior: sed secundum assertionem ipsorum, nullum genus creaturae habet statum in supremo, quin superior ea alia possit a Deo fieri, eo quod quaelibet semper distat in infinitum a substantia increata. Et ideo secundum sensum articuli nullus Angelus est simpliciter mensura omnium Angelorum factibilium, et factorum, quamvis qui modo est superior in natura, possit poni aliorum inferiorum mensura. Sed in infima creatura est status, scilicet in anima rationali: propter quod quia mensura est certa, alii posuerunt eam esse mensuram omnium substantiarum separatarum: quia, ut dicit Avicenna , si ignoratur intellectus possibilis, tunc non scitur numerus substantiarum separatarum. Quod autem dictum est hic, quod in individuis inquantum individua, non potest accipi mensuratum et mensura, sicut supra dixi, aestimo esse falsum: quia quamvis individuum rem non addat supra speciem in latitudine, tamen speciei sunt multi gradus; quorum alii sunt magis perfecti aliis, secundum quos ipsa in dividua producuntur, et ideo unum est mensura alterius.