QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Utrum ex anima et corpore fiat unum per se, etiam in sententia eorum, qui in eadem anima ponunt materiam ?
Secundo sequitur secundum, scilicet quod ex anima rationali, quamvis habeat materiam, et ex corpore fiat unum. Circa quod est sic procedendum: primo intelligendi sunt modi, qui videntur deficere circa modum unionis animae ad corpus. Secundo ex illarum improbatione concedendusest modus, quo unitur anima rationalis corpori. Tertio est ostendendum, quod nulla forma ita vere formaliter et intime unitur suae materiae sicut anima rationalis corpori. Quarto, quod ex modo istius unionis sequitur, quod homo magis fuit homo in statu naturae conditae, quam in statu naturae lapsae, et erit magis in statu gloriae post resurrectionem, quam in aliquo de mundo.
ARTIG. II. SECT. I.
Variae Philosophorum opiniones circa unionem animae cum corpore.
Circa primum sciendum quod circa unionem hujus animae rationalis et corporis invenitur, Aristotelem, Averroem, et Platonem secundum doctrinam Sanctorum turpiter defecisse.