QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

ARTICULUS II.

Quomodo se habet tempus ad rationem continui, et discreti?

Circa secundum, quomodo scilicet se habeat tempus ad rationem continui, et discreti, ut quaerit quaestio, est sciendum, quod dicunt aliqui, quod cum tempus sequatur motum, secundum quod potest inveniri motus continuus, vel discretus, sic etiam tempus. Dicunt ergo isti, quod Angelus secundum voluntatem suam potest se facere in loco divisibili, vel indivisibili, et ideo motus ejus potest esse continuus, vel discretus. Continuus, quia dum recedit de loco divisibili et subintrat alium locum divisibilem, primo subintrat partem loci, quam totum locum, recedendo prius a parte loci, in quo erat, quam a toto loco, et sic causatur continuatio in ejus motu. Discretus autem motus ejus causatur, ut dicunt, cum Angelus est in loco indivisibili, totum simul se potest facere in alio loco indivisibili; et sic semper indivisibile succedit indivisibili, sic momentum momento, et instans instanti, ita quod talis motus nullam habet partem continuam: et ex hoc oportet quod totus sit discretus, et per consequens tempus, quod est ejus mensura, sit discretum, sicut si quis imaginetur, quod linea sit ex punctis composita. Sic igitur concedunt isti quod cum motus sit subjectum temporis, et accidens continuum, non potest esse in subjecto discreto; ideo tempus mensurans talem motum, est tempus discretum compositum ex instantibus, sicut motus ille ex mutatis esse.

Sedcontra istum modum ponendi faciunt. supra tacta, et ultra videtur habere propria inconvenientia.

Primum est, quod sic se mensurando nec per palmum, imo nec per minimum spatium Angelus movetur.

Item, quia indivisibile additum indivisibili non facit intensionem, etsi infinita sibi addantur, ut probatum est in primo articulo . Tertium est, quia aut sic movendo, Angelus non movetur, sed semper est in eodem loco, aut necessario medium, per quod transiit, si est alicujus longitudinis, est compositum ex punctis.

Quartum, quia tunc in uno instanti potest esse per omnia loca mundi, etsi essent infinita: quia secundum istum modum, in infinitis instantibus posset se facerem infinitis locis. Tunc quaero, utrum illa loca, in quibus se facit in infinitis instantibus, faciant aliquam loci extensionem: si nullam, ergo in infinitis instantibus per nullum spatium est motus; si aliquam faciunt, ergo quanto movetur per plura instantia, tanto pertransiit majus spatium: ergo si moveatur per infinita instantia, movebitur per infinita spatia: sed infinita instantia, ut probatum est, non faciunt majorem extensionem, quam unum instans: ergo in uno instanti potest moveri, et per consequens esse per infinita loca.

Quinto patet, quod Angelus si sic movetur, necessario dividit actu magnitudinem in infinita, et sic consumit totam magnitudinem dividendo: quod patet, quia cum Angelus movetur ab uno loco indivisibili, ad alium locum indivisibilem, et de illo ad alium, et sic immediate per loca indivisibilia immediata: quia cum nulla sit actu divisio facta in spatio, qua ratione alicubi potest signarilocus indivisibilis, eadem ratione potest signari immediate post illum: tunc, cum sic movetur per loca indivisibilia, aut pertransit aliquod spatium, aut nullum; si nullum, ergo non movetur; si aliquod spatium, ergo movendo se per loca indivisa immediata, potest consumere totum spatium: quod non esset, nisi illud ex indivisibilibus esset compositum, et in indivisibilia resolubile quae sunt impossibilia.

Ideo aliter assignant alii tempus discretum; dicunt enim, quod cum tempus sit mensura motus, motus duplex est: vel continuus secundum partes connexas, sibi continue succedentes; vel discretus secundum partes non connexas, cujusmodi sunt actiones Angelorum, tam interiores, quam exteriores: exteriores cum Angelus se applicat, vel aliquid operatur in loco: tunc enim dicunt, quod in instanti se applicat alicui loco, vel rei, circa quam operatur: et in alio instanti se applicat alteri loco, vel alteri rei: et sic quaelibet istarum applicationum fit in instanti nostri temporis, sed quia dum est applicatus uni loco, nod est in alio, ideo dum de uno loco se facit ad alium, hoc non est in tempore, sed in instanti secundo loco se applicat. Et successio talium applicationum, quae fiunt in instanti alio, et alio, vocatur motus ejus localis: et ideo sicut applicationes consequenter se habent una ad aliam circa diversa loca, sic tempus, quod mensurat successionem talium applicationum, quarum successio est ejus motus localis, est tempus discretum compositum ex instantibus, sicut ejus motus localis est compositus ex mutatis esse, sive applicationibus instantaneis. Cum enim tempus non habeat continuitatem, inquantum est numerus, sed ex parte motus, in quo est ut in subjecto, motus autem localis continuitatem habet ex magnitudine; ideo cum motus Angeli non sit secundum continuitatem spatii, sicut motus corporis, quod se commensurat partibus spatii motus ejus continuus non est, sed est discretus ex mutatis esse compositus, ex ipsis scilicet applicationibus instantaneis, in quibus nulla est continuitas, quia applicat Angelus se commensurando partibus spatii, sed se totum simul et in instanti uni loco applicando, et in alio instanti in alio loco. Ideo tempus, quod est mensura talis motus, qui motus non est aliud, quam varietas, et successio operationum, seu applicationum, non est continuum, sed est compositum ex mutatis esse sibi succedentibus, ut sit numerus ipsarum operationum sibi succedentium, tempus vocetur, sicut ipsa successio operationum, vel applicationum dicitur motus. Non enim applicatio Angeli ad unum solum locum, sive una sola applicatio Angeli, dicitur motus: cum enim esse, quod movetur, aliter se habeat nunc, et prius, circa quod movetur localiter; vel quod motum est localiter, in alio loco est, imo in alio fuit prius, ita motus Angeli localis non est in una sola applicatione ad locum unum, sed est in hoc, quod de uno loco, in quo in instanti se applicat, se facit in alio instanti in alio loco.

Hoc etiam patet, quia omnis mutatio necessario includit duos terminos, qui non possunt esse simul, et ita includit tempus, quod est numerus prioris et posterioris, in quibus consistit tota successionis ratio. Sed tempus diversimode includitur in diversis mutationibus: quando enim terminus motus ad quem est mediatus termino a quo, et hoc vel secundum medium quantitatis dimensivae, ut est in motu locali corporum, et in motu augmenti et diminutionis; vel secundum medium quantitatis virtualis, cujus divisio attenditur secundum intensionem, et remissionem alicujus formae, sicut in genere qualitatum sensibilium; et dum sic terminus a quo est mediatus termino ad quem, tunc talis mutatio per se tempore mensuratur, quia in talibus pervenitur successive a termino a quo ad terminum ad quem, ratione medii divisibilis inter utrumque terminum.

Quando autem fit transmutatio, inquantum terminus ad quem non est mediatus, imo immediatus termino a quo, (sicut est in illis mutationibus, in quibus est mutatio de privatione ad formam, vel e contrario ut dicunt isti in generatione formae substantialis, et corruptione, et in illuminatione, et in omnibus, quorum productio, vel corruptio est in instanti) tales, inquam, mutationes tempore non mensurantur, sed tempus habent annexum: in talibus enim subjectum non est annexum simul sub forma, et sub privatione, nec aer est simul sub luce et tenebris. Non autem habent tempus annexum, ita ut transitus de uno extremo ad alterum, ut de forma ad privationem, et e contrario, tempore mensuretur; sed alterum extremorum, scilicet primum, quod per mutationem objicitur, est conjunctum motui, vel alterationi. Sicut cum forma substantialis introducitur, praecedit alteratio, quae fit in tempore, sed in ultimo instanti illius temporis fit transitus a privatione formae, sive a non forma, in formam. Et eodem modo dum corrumpitur, praecedit alteratio; sed et in ultimo instanti illius temporis fit transitus a forma ad ejus privationem. Similiter et in illuminatione Solis per motum localem pervenitur ad determinatum punctum caeli; et in ultimo instanti illius motus, in illo scilicet, quo pervenitur ad illud punctum, fit illuminatio ad certum aspectum. Et ita istae mutationes, in quibus terminus a quo, et terminus ad quem non habent medium, fiunt in instanti; habent tamen tempus annexum, quod mensurat motum aliquem praecedentem, cujus illae mutationes sunt terminus. Cum igitur Angelus movetur, cum eo modo moveatur, quo est in loco corporali, (non est autem, ut dicunt, in loco corporali, nisi per operationem) ideo dum se applicat uni loco corporali, in uno instanti hoc facit: et si vult se applicare alteri loco, hoc facit in alio instanti, et una sola applicatio non dicitur ejus motus, sed dum dimittit unum locum et applicat se alteri, hoc vocatur ejus motus localis; et sicut illa loca sunt discreta, sic motus est discretus, et tempus mensurans motum est discretum ex instantibus compositum. Nec debet imaginari, quod dum dimittit unum locum, et se applicat alteri, transeat per locum medium, ut ex illo medio ejus motus dicatur continuus: quia, ut dicunt, transit de loco ad locum si vult, non transeundo per medium, quia potest non operari in illo medio: et si non operatur in loco, vel in medio, non est ibi.

Si vero dicas, quod potest velle operari in toto medio, et in quolibet loco medio intra aliqua loca media, quibus se applicat: ergo tunc motus ejus est continuus.

Dicunt, quod cum non sit in loco nisi per operationem, potest transire de uno loco ad alium, vel operando in uno medio, vel in quibusdam, vel in omnibus, vel in nullo, et sic potest transire de loco ad locum, vel per unum medium, vel per plura, vel per aliqua, vel per nulla. Differenter autem ab extremo in extremum transit per medium, et aliter quam corpus: nam mutatum esse corporis non est pars motus corporis, sed terminus ejus: unde in motu corporis totum moveri praecedit mutatum esse ejus. Et ideo in motu corporis ante illud, in quo dicitur mutatum esse, oportet praesupponere aliquid, in quo primo moveatur: sed in motu Angeli, qui non est continuus, mutatum esse est una pars motus, quia ultima pars: et tamen talis pars non est motus, cum nec unitas sit numerus, et prima pars ejusdem motus, quae etiam non est motus, est unde incipit moveri, et neutra pars, ut dixi, est motus, sed utriusque successio est motus: unde sicut in motu continuo corporis motus praecedit mutatum esse, sic totum in discretis partem.

Cum ergo dicitur, quod dum transit ab extremo in extremum per omnia media, tunc est motus continuus: respondent quod non, quia non transit illa media omnia, ut habent rationem continui, sive ut commensurantur eis secundum rationem continui, sicut corpus: sed ut signant ejus partes sub ratione discreti, et quot loca media inter duo extrema per applicationem signat, tot sunt partes in illo motu, et tot instantia in tempore illo, quod illum motum mensurat. In medio ergo illo, per quod Angelus transit, dum se toti medio, vel aliquibus partibus applicat, non est continuitas, ut refertur ad motum Angeli, quia transit ipsum medium, non transeundo ut corpus, sed discrete partes ejus signando. Et ideo dicunt quod tempus, quo movetur Angelus, sive mutatur ab extremo in extremum, sine medio, sive per plura, sive per omnia media, non est divisibile divisione continua, sed divisione discreta in plura instantia finita numero: in tempore autem, quo movetur corpus, sunt instantia infinita in potentia, et ita nulla est proportio inter illa instantia, sicut nec finiti ad infinitum.

Est etiam sciendum, quod, ut jam satis patet, omnis motus habet prius et posterius, quia necessario habet duos terminos, in quibus consistit successio aliqualis; sed diversimode, quia in motu continuo accipitur prius et posterius, vel respectu duorum temporum ad unum nunc applicatorum, vel copulatorum, vel respectu duorum nunc includentium unum tempus. In mutationibus autem instantaneis est prius ipsum tempus mensurans motum praecedentem, cui adjungitur alterum extremorum, et est posterius ipsum nunc, quod mensurat terminum motus: et ideo inter duo extrema non cadit ibi medium, sicut nec inter tempus, et suum nunc, ad quod terminatur. In motu autem Angeli prius et posterius sunt duo nunc sibi successiva, vel duo mutata esse, vel duae applicationes ad duo loca: inter talia autem nunc non est tempus medium continuum

Sic ergo patet, quomodo illi dicant, quod operationes Angeli exteriores, per quas loco se applicat, tempore discreto mensurantur. Cum enim mensura durationis rei non sit aliud, quam modus secundum quod res mensurata perseverat in esse, necesse est dicere secundum hoc, ut mensura mensurato proportionetur, et rei permanentis in suo esse sit mensura similiter permanens, et rei in suo esse fluentis, sit mensura non permanens, sed fluens. Nunc autem ita est, quod intellectiones Angelicae, et ejus volitiones, cum ejus intellectus non sit distinctivus, sunt totae simul et indivisibiles, non formatae per successionem, sed in instanti transeuntes: tamen ordine quodam una est prior alia, absque omni connexione illarum inter se. Quia una earum non causatur, nec succedit ex alia, quia intellectus ejus non est discursivus, cogitando unum ex alio: sicut intellectus noster cogitat conclusiones per praemissas, quia est discursivus, bene tamen intellectus Angelicus cogitat, et intelligit diversa, et sub ordine, quia unum per aliud, sed non secundum connexionem, ut per unum cogitet aliud, et cogitatio unius sit sibi ratio cogitandi, vel cognoscendi aliud: hoc enim nostro intellectui discursivo ex debilitate luminis cogniti contingit. Ex quibus patet, quod mensurae aliarum cognitionum, vel intellectionum, sunt singulae, quae singulis cogitationibus, vel intellectionibus correspondent, indivisibiles, et totae simul, absque divisione, vel successione: sicut etiam ipsae cogitationes, sed transeuntes una post aliam, absque omni connexione illarum inter se, quia uno modo non oritur, nec connectitur alteri, sicut dixi de cognitionibus: quia tamen ordinem habent inter se, quamvis absque connexione, eo quod una est post aliam sicut cogitationes, ideo per illum ordinem ex multis talibus mensuris indivisibilibus, quae totae sunt simul, una quaedam mensura composita construitur, sicut ex discretis. Sicut enim dixi de operationibus exterioribus, quod una applicatio ad locum non est motus localis,

sed successio talium applicationum est ejus motus, et mensura talium successionum est tempus discretum: sic una intellectio non est motus spiritualis, sed successio talium intellectionum est motus spiritualis. De quo dicit Augustinus 12. super Genesim cap. 31. quod Deus movet spiritualem creaturam, non per locum, sed per tempus; et mensura talium intellectionum, ut sibi succedunt, est tempus discretum, sicut mensura applicationum, vel operationum in loco, est tempus discretum: et tale tempus discretum potius habet rationem numeri, quam illius temporis, de quo loquitur Aristoteles.

Non tamen tale tempus discretum proprie potest dici numerus, quamquam sit quantitas discreta, sicut hec omnino quae est quantitas discreta, est numerus: tale autem tempus discretum magis convenit in natura cum oratione, quae est quantitas discreta, quam cum numero. Quia sicut partes orationis, ut est quantitas discreta, ejus quantitas consistit in discreta prolatione principaliter vocalium, tales, dico, partes non permanent simul, sicut nec simul, sed secundum quemdam ordinem una post aliam profertur: sic partes talis temporis discreti, quae sunt instantia, simul non permanent, sed succedunt sibi ordine quodam, absque tamen connexione. Partes autem numeri simul permanent, quantum est de ratione sua; et si non permanent, hoc est per accidens, ratione scilicet eorum, quae numerantur, quae aliquando non permanent.

Quamvis autem tam exteriores operationes Angeli, quam interiores, secundum modum jam dictum, tempore discreto ex instantibus composito mensurentur, differenter tamen: quia actiones interiores Angeli, cujusmodi sunt intellectiones, mensurantur tempore discreto, composito ex instantibus indivisibilibus, quae tota sunt simul, et inter se discreta, non continua; permanent tamen in mora, sicut moram habent in suo esse, durant et permanent, vel durare possunt, quaelibet intellectionum, vel cogitationum, quae inter se sunt discretae. Cum enim Angelus aliquam veritatem totam et simul, et in instanti intelligat, aliqua mora illam intellectam continuat, sed verum est, quod una intellectio succedit alteri absque mora aliqua media. Cum enim una intellectio processerit per aliquantulum morae nostri temporis, non dico quod mora intellectionis nostro tempore mensuretur, sed ejus durationi coexistit in ultimo instanti nostri temporis, vel in aliquo instanti proprio, quod correspondet instanti nostri temporis, producitur simul tota illa intellectio, quae similiter durat per aliquam horam nostri temporis, illi scilicet correspondendo. Similiter de aliis intellectionibus. Sed mora ista tam in intellectionibus, quam in mensuris earum potest esse major, vel minor, secundum quod Angelus plus, vel minus vult perseverare in ea intellectione, vel volitione.

Vides ergo, quod instantia, ex quibus componitur tempus discretum, quo mensurantur actiones Angeli interiores, sunt instantia permanentia, moram longam, majorem, vel minorem, secundum voluntatem Angeli habentia, sicut ipsae intellectiones, vel volitiones. Et ideo dixi, quod hoc tempus discretum est simile orationi, quae est quantitas discreta: partes enim talis orationis, quae consistit principaliter in prolatione vocalium, cum quibus mixtim, sed quasi imperceptibiliter sonant consonante^ tales, dico, partes simul sunt, hoc est, simul proferuntur: sed tales partes sive earum prolatio, non statim transeunt, sed totae simul manent per aliquam moram temporis, et hoc majori, vel minori mora, secundum voluntatem proferentis: sicut patet, si proferantur vocales singillatim a, e, i, o, u; vel si proferantur indistincte dicendo, Domine Dominus. Prolatio cujuslibet vocalis, sive per se, sive indistincte proferatur, tota simul profertur, et potest homo mora aliqua ejus prolationem tenere, secundum quod proferenti placet: et sicut vocales sunt inter se discretae, sic earum prolatio mensuratur mensura discreta. Tale ergo instans, quod est mensura intellectionis Angeli, et est pars temporis discreti, est simul, sive coexistit cum aliqua parte temporis nostri, majore, vel minore, secundum quod Angelus in una intellectione plus, vel minus perseverat.

Sic ergo instantia temporis discreti, quo operationes interiores mensurantur, sunt instantia permanentia, morem habentia, et existentia cum aliqua parte temporis nostri majore, vel minore: sed instantia, ex quibus componitur tempus discretum, quo mensurantur operationes exteriores, non sunt talis conditionis: illa enim instantia sunt indivisibilia, tota simul existentia, inter se discreta, sicut instantia praedicti temporis; sed non sunt permanentia, nec moram aliquam habentia, sed subito transeuntia, sicut ipsae applicantur ad locum, et subito in ratione applicationis transeunt. Quod enim Angelus, post applicationemfactam in instanti ad locum, in eodem perseveret, talis perseverantia, vel talis quies coexistit parti temporis nostri, tamen non mensuratur, etiam per accidens per illam partem temporis nostri, cui coexistit. Cujus ratio est, quia illa parte temporis non fuit Angelus aptus natus moveri motu continuo: sed illa quies proprie (ut dicunt isti) mensuratur per accidens per instans permanens, quo mensuratur intellectio Angeli. Mora enim Angeli in uno loco sequitur ejus intellectionem, seu cogitationem, quae mensura est, non mora successiva, sed permanentia, ut dixi. Instantia ergo, ex quibus constituitur tempus discretum, quo mensurantur operationes exteriores Angeli, sunt indivisibilia, tota simul, non permanentia, sed subito transeuntia: in quo tempus discretum, quo mensurantur, differt ab instantibus, ex quibus constituuntur operationes interiores Angeli, quae sunt instantia permanentia, et moram habentia, et ideo coexistunt parti nostri temporis, illa autem coexistunt solum instantibus nostri temporis.

Nec ista instantia non permanentia habent continuationem inter se, quia inter duo instantia tales mutationes exteriores mensurantia, necesse est ponere moram aliquam Angeli in illo loco, cui se applicavit, per quam moram discontinuatur una applicatio ab alia, sicut motus discontinuatur per quietem mediam.

Si dicas quod secundum istam positionem, sicut intellectio Angelica fit simul, et in instanti, sic applicatio ejus ad determinatum locum tota fit simul et in instanti. Et sicut post intellectionem factam in instanti, Angelus perseverat in una intellectione, proprie illa una intellectio mensuratur instanti permanente, moram habente, quamvis successio intellectionum tempore discreto composita ex instantibus permanentibus mensuretur: sic post applicationem Angeli factam in uno loco in instanti Angelus perseverat, vel magis, vel minus, secundum quod vult in eodem loco. Et ideo videtur quod sicut inchoatio intellectionis, et tota mora intellectionis mensuratur uno instanti permanenti, sic applicatio ad unum locum, et mora sive perseverantia in eodem loco mensuretur uno instanti permanente.

Dico, quod non est simile; quia inceptio intellectionis et continuatio, sive mora ejusdem, vel permanentia intellectionis, totum hoc est actio quaedam continuata, ideo mensuratur eadem mensura, quae est instans permanens; sed applicatio ad locum est quaedam actio; mora vel permanentia, in eodem, est quies: ideo applicatio ista sub ratione applicationis, fit in instanti transeunte; quies autem in illo loco non habet mensuram per se, sed fit per accidens in instanti permanente, quo mensuratur mora intellectionis, quae coexistit parti nostri temporis.

Si objiciatur contra praedicta, quod inter duo indivisibilia cadit continuum medium, ut inter duo puncta, linea; inter duo instantia, secundum Aristotelem, tempus: ergo inter duo instantia, sive sint permanentia, ex quibus componitur tempus discretum, quo mensurantur intellectiones, sive sint non permanentia, ex quibus componitur tempus discretum quo mensurantur exteriores Angeli actiones, cadit continuum medium.

Dicunt quod non est simile: quia illud quod in motu continuo mensuratur ab indivisibili, non est, nec esse potest manens in se, sed semper est fluens in aliud, ut est prima mutatio in motu, vel aliquid tale, quod terminat motum, et fluxum: tunc enim quod instanti nostri temporis mensuratur, vel est tale, a quo de ratione sua fluit, ut prima mutatio motus; vel est tale, quod de ratione sua est terminus motus, ut ultima mutatio. Quia igitur fluxus dicit quid continuum, ideo duo instantia temporis nostri actu signata, quae non possunt actu signari, nisi in principio, vel fine temporis, includunt medium continuum, quod terminatur ad indivisibilia. In cogitationibus autem, sive intellectionibus Angeli mensuratum ab ipso instanti, est manens in se, nec de ratione sua quid fluit ab eo, nec est terminus alicujus influxus: quamvis enim una cogitatio, vel intellectio, sit post aliam, non tamen una fluit ab alia, sicut a suo principio, nec una est terminus alterius, propter quod nulla continuitas cadit inter illas.

Si dicas, quod saltem istud non solvit de instantibus, ex quibus componitur tempus discretum, quo mensuratur successio operationum exteriorum, quia illa instantia non sunt permanentia, sicut nec instantia temporis nostri.

Dico quod solvit: quia quod inter duo instantia temporis nostri cadat continuum medium, non est tota causa, quia non sunt permanentia, sed etiam quia mensuratur. Et illud instans, vel de ratione sua est principium fluxus alicujus, vel finis ipsius fluxus, aut dicit continuum medium: instantia autem non permanentia illius temporis discreti, sic sunt inter se discreta, quod nullum est principium, vel finis alicujus fluxus, ideo nullum cadit medium inter illa.

Si adhuc objiciatur, quod Angelus potest continere unam intellectionem toto tempore, quo sibi succedunt, vel possunt succedere duae, vel plures intellectiones, quod non videtur possibile, nisi medium continuum interceptum esset inter plures intellectiones.

Respondetur, quod quaelibet intellectio Angeli est tota simul in simplici duratione stans. Unde secundum illos, qui ponunt, quod aevum est mensura simplex, quantu meumque Angelus duret, non est ibi alicujus continui partitio, sed ejusdem indivisibilis permanentia absque aliqua partium successivarum compositione: sic in mensuratis unus intellectus Angeli est ejusdem, et indivisibilis permanentiae, absque aliqua successivarum partium, vel permanentium continuatione, sicut etiam ponunt in aevo, ut videbitur dum de duratione ejus disputabitur.