QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto; medium vero, seu esse existentiae habere a suo actu formali, non a subjecto, uti contendunt Thomistae ad 1. part. quaest. 85. art. 5. qui existentiam ab essentia realiter distinguunt. Scotus autem existentiam rem aliam ab essentia actuali esse inficiatur; et conformiter ad ea, quae hic docet, ait in 4. dist. 12. quaest. 1. num 3. g. Contra hoc unumquodque, illa quae sunt extra causam suam, et intellectum, sicut habent entitatem propriam, ita et proprium esse, et consequenter si accidens habet propriam entitatem essentialem extra subjectum et intellectam, ita etiam habere proprium esse, atque ita non esse formaliter per esse subjecti. Vide Meurisium lib. 1. Metaphysicae quaest. 20. conclus. 3.
Ideo est hic advertendum, quod accidens multiplex habet esse, videlicet, esse existentiae, per quam, scilicet actu existit in re, inquantum est terminus creationis, vel alicujus actionis, et tale esse n ullum accidens habet a subjecto. Quod patet primo, quia si accidens haberet esse existentiae a subjecto, tunc omnium accidentium existentium in subjecto eodem esset idem esse existentiae. Cum igitur per actum suae existentiae, qua est aliquid in rerum natura, accidens sit talis, vel talis naturae, utpote albedo, vel dulcedo, et per illum denominet subjectum, sequitur quod idem est actus, quem dat subjecto albedo et dulcedo: et tunc idem erit subjecto esse album et dulce, quod omnino falsum est.
Secundo sic; quia si accidens actum existentiae haberet a subjecto, tunc nullo modo compositum esset unum ens per accidens: sicut enim compositum ex materia et forma substantiali est natura unum per se, non per accidens, quia forma substantialis communicat suum esse materiae, et toti composito, nec habet aliud esse, ab esse compositi: sic si compositum esse suum existentiae communicaret accidenti, ut aliud esse non haberet, esset natura unum per se.
Tertio hoc patet, quia cuilibet rei acquiritur esse existentiae per generationem, vel creationem, vel per aliquam actionem; nunc autem diversarum creationum, generationum, vel actionum, diversi sunt termini: ergo cum alia sit generatio subjecti, et alia accidentis, saltem illius, quod subjecto inhaeret post generationem, et alia generatio diversorum accidentium, in diversis temporibus generatorum, quae tamen simul manent in eodem subjecto: alia, et alia habent esse accidentalia, et ipsa accidentia inter se, et a subjecto, in quo simul sunt.
Item, de accidente in Sacramento altaris, quod est idem numero separatum propter idem esse.
Item, de humanitate Christi, quae intimius inhaeret supposito, quam accidens subjecto, et tamen esse existentiae non habet a supposito.
Item, si aliquid sit calidum, et postea fiat frigidum, et iterum caliclum, planum est quod idem manet subjectum secundum actualem existentiam; sed caliditas corrupta, et iterum generata, habent diversum esse existentiae: ergo, etc. Est autem aliud esse subsistentiae quod distinguitur contra inhaerere, et hoc per se convenit substantiae et accidentibus per substantiam, ideo tale esse habent accidentia a subjecto: et omnia accidentia, quae sunt in eodem subjecto, habent idem esse subsistentiae, quod communicatur eis a subjecto, in quo sunt: et sicut subjectum est unum et idem, sic accidentium subsistentia est eadem numero.
Viso ergo, quod aocidens habet esse subsistentiae a subjecto; esse vero existentiae ab actu suo formali, per quem essentialiter (ut alias visum est) habet esse, ita quod subjectum accidentis non dat actualitatem existentiae, sed ipsam conservat et sustentat: videndum est igitur per quod istorum esse accidens numeretur. Et si de accidentibus diversis specie quaeratur? planum est, quod non numerantur per se, et primo per numerum subjectorum existentium: quia tunc in eodem subjecto non possent esse simul diversa accidentia numero diversarum specierum, quod patet esse falsum: nec numerantur per subjectum unum, quia per illud cum sit unum, potius haberent unitatem, quam numerationem: non ergo accidentia diversa specie numerantur per esse subsistentiae per se, et primo, sed potius per esse existentiae, secundum quod sunt termini diversarum generationum. Et quia, ut praemisi, non habent hoc esse a subjecto, sed potius efficiuntur a suis agentibus, vel a generantibus, formaliter vero habent esse hoc ex actualitate existentiae; ideo accidentia diversa specie non multiplicantur, nec numerantur per numerationem subjectorum, sed per sua esse actualia. Et dixi primo, et per se, quia cum diversa accidentia specie actualiter sint in diversis subjectis, necesse est quod in eis numerentur secundum numerum subjectorum: non ideo quia subjecta sunt diversa, sed ideo quia non habent idem esse existentiae in diversis subjectis. Et ideo, quod diversa accidentia specie numerentur in diversis subjectis, hoc est per se, quia in illis non habent, nec habere possunt idem esse existentiae. Et ideo per accidens, et non primo, nec per se diversitas subjectorum est causa diversitatis diversorum accidentium in specie. Causa autem unitatis numero, non est quaerenda in accidentibus diversis specie secundum unitatem subsistentiae, quia eam habere non possunt, nec habent ab unitate subjecti.