QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest. 2. g. Secundo non asserendo. et quaest. 3. sig. . Quod autem supposui. Et dist. 8. quaest. 3. sig. . Contra istam positionem, ubi docet ens respectu praedictorum esse univocum. Ipse enim primo loco citato, sig. . Et ne fiat contentio de nomine, declarat de qua univocatione loquatur, eamque minime accipiendam esse in illo rigore, quo a quibusdam communiter explicatur, et ultimo loco, g. Teneo opinionem meam mediam, clare docet cum hujusmodi analogia compati posse univocationem. Unde judicaverim controversiam, quae acriter agitatur circa hanc quaestionem de univocatione entis, facile componi posse, modo explicentur termini, et bene percipiatur sensus Scoti, qui etiam dist. 3. quaest. 3. sig. . Contra istam univocationem, eadem docet, quae hic supponit pro fundamento hujus analogiae, nimirum ens non esse genus, et differentias esse extra naturam generis. De quibus autem differentiis loquatur, explicat ibidem, g. Quantum ad primum dico. Vide, si placet, Fabrum Theorom. 95. Neque his etiam contradicunt, quae habat Doctor tractatu de Theorem. theorem. 9. num. 5. ubi consulendus est Scholiastes.
Tunc arguo, propone, vel cogita duo entia, quaecumque vis, de quibus dices, quod sunt entia prima; aut ens dicitur de illis aequaliter, non de uno per naturam alterius, nec de ambobus per naturam tertii: unde hoc est impossibile, quia tunc ens esset genus, et praedicaretur ut genus, cujus contrarium ostendi; ergo praedicatur de illis per attributionem. Hoc autem non potest intelligi nisi uno ex duobus modis ut dixi; vel quia unum attribuitur alteri, hoc est, habet entitatem, ut accidens a substantia; ergo non ambo sunt prima entia, sed illud primum propter quod aliud habet esse, vel praedicatur de illis, quia ambo attribuuntur tertio, ut sanitas de urina et cibo, quia attribuuntur animali; ergo illud tertium est primum ens, et magis quam ista, quae tu dixisti prima; ergo non possunt esse duo, vel plura aeque prima et perfecta entia; ergo cum non sit processus in infinitum in entibus, est dare unum primum et solum: igitur cum ratio efficientis sequatur naturam entis, non possunt excogitari duo principia efficientia.
Item, si sunt duo principia efficientia aeque prima, aut sunt similia, aut contraria: si similia, aut quodlibet per se est sufficiens ad principiandum omnia complete, per omnem modum; aut neutrum per se est sufficiens, sed ambo. Si primo modo, hoc omnino est mirabile, quia tunc omnino alterum superflueret: natura autem in quocumque effectu quantumcumque parvo, evitat superfluum: ergo minus patitur superfluitatem in primis, et nobilibus principiis. Si neutrum per se est sufficiens; ergo quodlibet est incompletum in ratione principii: ergo neutrum est simpliciter primum, quia primum in quolibet genere est omnino perfectum secundum rationem generis, sicut patet de virtute activa et generativa in qualibet specie, semper primum simpliciter, debet esse simpliciter perfectum: si sunt contraria, tunc unum impedit reliquum, ac per hoc neutrum est perfectum, quia quanto perfectius, minus habet de resistentia.
Item, homo inquantum homo, gerit typum universi, quia est minor mundus: est autem lux per animam rationalem: cum igitur in anima rationali sit unum primum movens, scilicet voluntas:
ergo, etc
Item, in quocumque genere est dare minus perfectum et majus perfectum; est dare aliquod simpliciter perfectum, nam per comparationem ad illud dicuntur alia secundum magis et minus, ut dicit August. 8. de Trinit, cap. 3. Nunc autem in genere efficientium videmus tam intensive quam extensive, gradus in causis efficientibus; ergo est dare unum, quod est primum et simplicissimum mensura aliorum, ac minimum etiam, quod non potest esse nisi unum.
Item, si sint duo simpliciter prima, aut quodlibet est tota causa cujuslibet effectus, et tunc omnis effectus est duorum: aut non est tota causa, et tunc neutrum est simpliciter primum.
Item, arguit Aristoteles 2. Metaphys, text. 5. et deinceps, in efficientibus ordinatis, si non est dare primum, non est dare medium, nec ultimum. Cum enim de ratione efficientis sit movere, si primum non movet, nec secundum, quia non movet nisi in virtute primi, et eadem ratione nec ultimum, si secundum non movet; ergo si primum non movet, nihil fit. Cum igitur in causis (ut dicitur) non sit processus in infinitum, ut probatur 1. Phys. text. 35. et deinceps, quia cum infinita non possint pertransiri, si aliquis effectus dependeret a causis infinitis ordinatis, nunquam produceretur; ergo si non est primum movens, vel efficiens, nihil potest produci.
Aliqui dicunt rationem esse insufficientem; tum, quia non probat primum, nisi in efficientibus per motum, qualiter nonagit cau sa prima; tum, quia non probat primum, nisi in uno ordine, qui autem poneret duo principia, poneret duos ordines causarum.