QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Inefficaces esse Avicennae rationes, quibus probare nitebatur ab uno principio non posse plures creaturas immediate procedere.
Circa tertium, quod Avicenna ex suis rationibus non concludit propositum, sed potius oppositum. Dixit enim Avicenna (ut jam patuit) quod cum causa prima, intelligendo se esse causam primam, producat primam Intelligentiam; si in hac Intelligentia esset diversitas, oporteret necessario ponere aliquam diversitatem in essentia causae primae. Ex quo concludit, quod primum, quod solum est a causa prima, est unum numero, et ejus essentia et quidditas est unitas non numerata; ita quod ab ipso non procedunt plura, nec secundum numerum, nec secundum divisionem. Vocat plura secundum divisionem, quando in uno numero sunt plura principia, ut corpus et anima in homine.
Primo ex verbis suis contra ipsum arguitur. Secundo, ostenditur quod deductio sua procedat ex falsa imaginatione. Quod enim plura secundum numerum immediate a Deo procedant, ex ratione sua sic ostenditur: Avicenna enim, (et bene quantum ad hoc) ex actione investigat substantiam, quia verum est, quod sicut res se habet ad agere, ita ad esse, et e contrario. Un de ipse dicit 9. Metaph. cap. 4. Quidquid agit actionem suam, non indigens materia, ipsum per seipsum non est indi gens materia. Et est intellectus verbi, quod agens, quod de necessitate non praesupponat materiam ex qua, vel in quam agat, per seipsum non est indigens materia, hoc est, non habet materiam partem sui, sed omnino est immateriale; et e contrario, si habet materiam partem sui, indiget materia, in quam agat.
Tunc arguo: quidquid habet admixtum possibile cum actuali et formali in sua substantia, ita quod sicut esse illius praesupponit possibile, in quo fundatur suum formale, ita actio ejus praesupponit quid possibile in quo fundatur: sed Intelligentia prima, (ut ipse inducit, ) cum cadat ab actualitate causae primae, habet esse mixtum ex potentiali et actuali; ergo impossibile est quod aliquid agat de nihilo. Cum ergo secundum Avicennam eodem libro, ubi supra, Intelligentiae sint multae, et animae caelorum multae, nec Intelligentia, vel anima sit de materia (quia tunc sicut essent generabiles, essent et corruptibiles, quod ipse negat) ex dictis suis sequitur, quod nulla creatura aliquam Intelligentiam, vel animam potest producere: sed multae sunt et productae, ut dicitur, a causa; ergo a prima immediate. Patet ex dictis suis. Quaero enim ab eo, utrum Intelligentia prima, claudat in se aliquam pluralitatem? si dicit quod non; ergo non producit tertiam, cujus contrarium dicit, quod intelligendo se Deum, producit secundam Intelligentiam; intelligendo suum formale, producit animam primi caeli: intelligendo suum possibile producit primum caelum: ergo oportet quod suum possibile et formale differant, sicut caeli et caelum. Si autem est in secunda Intelligentia vera pluralitas; ergo in prima causa est vera, et realis pluralitas, quia dicit quod non procedit ab uno, nisi unum.
Quod autem opinio sua ex falsa imaginatione procedat, probatur; vult enim (ut patet, ) quod Deus solum intelligendo, et modo naturali assimilando sibi, res perfectiores producat, quae omnia sunt falsa. Non enim solum per modum intelligentiae, sed per modum gratuitae voluntatis expressivae, et effectivae artis, et immensae potestatis, de nihilo omnia creavit: nec fluunt ab ejus essentia, ut dicit, nec in perfecta conformitate, sed in aliquo similes, in multo dissimiles, ut dicit Augustinus 11. Confession. cap. 4. inquiens: Tu ergo Do mine fecisti ea, qui pulcher es, pulchra sunt enim; qui bonus es, bona sunt enim; qui es, sunt enim; nec ita pulchra sunt, nec ita bona sunt, nec ita sunt, sicut tu conditor eorum, cui comparata, nec pulchra sunt, nec bona sunt, nec sunt, scimus haec, gratias tibi, et scientia nostra tuae scientiae comparata, ignorantia est. Per modum autem purae Intelligentiae et se dicentis, producitur expressa ejus similitudo, et perfectum verbum Dei Filius: de quo quia perfectum est, et non de nihilo, quia Dei Patris substantia est, sequitur optime quod dicit Avicenna, quod ab uno sic intelligente, non est nisi unum dictum, vel verbum, sicut dicit Augustinus 15. de Trinit. cap. 14. Unde quidam Philosophi, (ut Porphyrius) magis quam Avicenna ad veritatem videntur appropinquare, ponentes aliqualiter isto modo ab uno unum procedere. Unde, dicit Augustinus lib. 10. de Civit. Dei, cap. 23. quod Porphyrius duo principia dixit, Deum Patrem, intellectum vel paternam mentem: verba tamen ejus postea corrigit Augustinus ibid, eo quod dixerat duo principia. Secundo est deceptus Avicenna, quod posuit differentiam et diversitatem productorum penes efficiens principium, quod non est verum, sed potius penes sua principia formalia, et penes suas essentias. Unde ignoravit tunc virtutem creaturae, quia intellectus creatus intelligendo nihil producit, alioquin quidquid posset intelligere, posset producere.