QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
In quo sensu salvari possit Avicennae assertio.
Circa quartum, quomodo scilicet verbum Avicennae posset continere veritatem, est sciendum,
quod ratio immediationis potest referri ad tria, vel ad ordinem rationum, vel ad ordinem perfectionum, vel ad ordinem agentium. Si referatur ad ordinem rationum, sic est verum, quod ab uno non procedit nisi immediate unum. Ad cujus evidentiam est sciendum, quod sicut habere tres angulos est propria ratio trianguli, ut est triangulus, non autem ut est principium omnium figurarum multilateralium: ita quod si aliquid est propria passio alicujus rei, secundum unam rationem, quod non potest esse propria passio ejus secundum aliam rationem, ita impossibile est ut ab eodem subjecto secundum eamdem rationem productivam duo aeque immediate fluant, vel producantur. Nam si unum est agens, et una est ratio producendi, oportet quod unum tantum immediate producatur. Ad rationes ergo productivas rerum, res productae habent talem ordinem; quod secundum unam rationem ab uno productivo, non potest immediate nisi unum produci. Verificatur ergo verbum Avicennae, si immediatio referatur ad ordinem rationum; si autem referatur immediate ad ordinem perfectionum, similiter est dicendum.
Ad cujus evidentiam, est sciendum quod in habentibus ordinem essentialem (cujusmodi sunt species) in universo non est dare duas species aequaliter divinam perfectionem participantes, sed una secundum gradus perfectionis est Deo propinquior alia: secundum quem modum de propinquo, et remoto, loquitur Aristoteles in fine 2. de Generatione, text. 56. dicens: Propter longe distare a primo, est generatio, et corruptio in rebus. Unde generabilia sunt magis isto modo a Deo remota quam corpora coelestia, et corpora caelestia quam anima rationalis, et anima rationalis quam Angelus; et sic de ordinibus Angelorum, elementorum, et sic aliarum specierum, usque ad materiam, quae et summe a Deo distat; sicut Angelus maxime appropinquat. Secundum quem modum videtur loqui Augustinus de propinquo et remoto, 12. confes. c, 7. dicens: Duo (inquit) Domine fecisti, unum prope te, (ut Angelum) aliud prope nihil, (ut materiam. ) Et si vera esset etiam opinio illorum, qui dicunt in una specie Angeli, non posse esse nisi unum individuum, impossibile esset dare duos Angelos aeque perfectos; quod tamen falsum est, quia Deus posset tales facere, etiamsi forte non fecerit. Ideo supra dixi in habentibus ordinem essentialem, quem ordinem habent species rerum, non autem individua sub una specie, secundum Commentatorem3. Metaph. text. 49.
Tertio modo, haec immediatio posset referri ad ordinem agentium, sicut intellexit Avicenna modo supradicto: et isto modo (ut jam patuit) dictum suum est omnino falsum, erroneum, et omni ratione vacuum.
Dico igitur quod creaturae producuntur a Deo immediate per modum gratuitae voluntatis, quia nullo exteriori afficitur, sive modo, sive fine: nam Omnia propter se operatus est, Proverb. 16. Et per modum effectivae et expressivae artis, quae nullo exteriori formatur; sed seipsam per varietatem idearum, quae sunt idem quod ipsa, plura differentia et contraria repraesentant, et Omnia unum sunt in ea, sicut dicit Augustinus 6. de Trinitate, cap. ultimo. Haec est ars de qua dicitur in Psalmo 103. Omnia in sapientia fecisti: et omnia per ipsum facta sunt, per modum immensae potestatis, quae nec extrinseco juvatur. Ideo dicitur Sapientiae 12. Subest enim tibi, cum volueris, posse. De his tribus item Hugo lib. 1. de Sacramentis, part. 2. cap. 6. Voluntas (inquit) movet, scientia disponit, potestas operatur.