QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

Scholium.

Relata, et clarius explicata opinione Sancti Thomae quam aegidius, Aureolus, Capreolus, et alii sequuntur, suam statuit Scotus, quae etiam est Richardi, Durandi, Gregorii, aliorumque veterum Theologorum, necnon recentiorum Fonsecae, Suarez, Conimbricensium, et quae communior estin scholis, nimirum intellectum conjunctum, et pro statu isto non solum per reflexionem, et per conversionem ad phantasmata, sed directe, et immediate cognoscere singularia actualiter existentia. Deinde, solutis argumentis pro sententia contraria, subtilissime et clarissime explicat modum, quo intellectusin sensu particulari, seu in organo, et per organum actualitatem existentiae rei sensibilis attingit. Et licet multis in locis insinuet intellectum cognoscere singularia directe, utpote in 2. dist. 3. quaest. 11. et dist. 9. quaest. 2. et in 3. dist. 1-4 quaest. 3. ad ultimum, et quodl. 13. art. 2. imo et expressam de hac re instituerit quaestionem in commentariis ad libros de Anima, vigesimam secundam in ordine; nullibi tamen adeo ex professo, aut clare de hac re egit, sicuti hoc in loco, abi nihil ferme reliquit indiscussum.

Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Ostensum est enim quod intellectus praesens est omnibus sensibus, et organis eorum per influentiam, per substantiam, et etiam in ratione perficientis sub ratione cognitivi, sicut Sol attingit omnem actionem inferiorum agentium, et intimius, et praesentialius, ut patuit; ergo cum sensus cognoscendo attingat existentiam actualem rei exemplaris, necessario intellectus attingit eam, non solum separatus, nec solum in statu gloriae, sed etiam in statu viae, quod tamen negat haec positio, ut patet in fine.

Item, imaginativa inquantum talis, non cognoscit rem singularem, sed actualitatem suam, ut est extra, nec sensu praesente, nec absente: non sensu absente, quia caecus natus non judicat de coloribus utrum actu sint, et tamen habet imaginativam, nisi forte per auditum aliquid ex eis percipiat: nec sensu praesente in actu suo, quia non est necesse ponere in anima duplicem vim apprehensivam simul circa sensibile, ut est extra, nisi quia una dirigitur et perficitur ab alia in cognoscendo, vel altera superflueret. Sed imaginativa non habet rationem perficientis ipsum sensum, cum tam in vigilando, quam in dormiendo plus deficiat circa judicium singularium, quam sensus particularis, ut de se patet. Non sic autem est de intellectu, cum se habeat in ratione perficientis actionis sensuum particularium, quibus conjungitur, cum sit semper rectus, phantasia quoque non recta; ergo si intellectus in via nullam habet notitiam de existentia actuali rei extra, nisi ut praesentatur sibi in phantasmate, seu imaginativa, nunquam in hac vita, ut dicit haec positio, cognoscit aliquid de ea, quod plane est haereticum, non solum falsum.

Quod sit autem falsum, patet, cum solus intellectus cognoscat veritatem, inquantum veritas: multae autem veritates possunt fieri de actuali existentia rei sensibilis, ut est extra. Quod sit haereticum, patet, quia certum est, quod idem est actus intellectus: certum est autem, quod Apostoli actualem hominem, quem videbant actu existentem, Deum esse credebant; quem palpabant, Deum credebant: Palpate, inquit, et videte, quia spiritus carnem, et ossa non habet: Quia, inquit, vidisti me Thoma, credidisti: infer digitum tuum huc, etc. Ergo quod manus palpabat, quod digitus pertractabat, quod visus aspiciebat, quod vere est actualis existentia rei sensibilis, visibilis, palpabilis, hoc intellectus Deum essecredebat: Dominus, inquit, meus, et Deus meus. Ergo attingebat intellectus necessario actione sua (quae est credere) ad existentiam rei: intellectus enim credendo asserit de re, quam manus palpat: Dominus meus, et Deus meus. Non ergo videtur sanum dicere, quod intellectus conjunctus non attingit singulare, nisi ut est in imaginatione: imo secundum fidem, dato quod non apprehendat nisi per reflexionem, oportet quod fiat reflexio non super singulare, ut est in imaginatione, sed etiam ut est actu existens extra.

Item, de modo hujus positionis, cum intellectus agens abstrahit speciem, seu rationem universalis a conditionibus individuantibus et materialibus, utrum haec positio sit casualis in anima, vel ab alio intenta ? Non casualis, cum sit a virtute animae ad hoc determinata; ergo ab alio intenta: non a visiva cum non apprehendat illud, quod abstrahitur, scilicet universale; ergo ab intellectiva: non ab intellectu agente secundum positionem, quae se habet ad possibilem, sicut lux ad medium, vel ad sensum, et se habet ad phantasmata, sicut lux ad colores, seu colorata. Sicut igitur non videt oculus, sine adjutorio lucis, sic intellectus agens non intelligit (secundum quod dicit positio) sed possibilis auxilio agentis; ergo dum intellectus agens abstrahit speciem a conditionibus materialibus, necessario intellectus possibilis praecognoscit a quo abstrahit, antequam ei offeratur, quod abstrahitur, universale. Praeterea, non magis abstrahit speciem hominis quam asini, nisi intellectus praecognoscat, quod a specie hujus hominis, vult abstrahere speciem hominis universalem.

Item, implicat positio contradictionem, ut patet in ratione; quia sicut singulare addit supra universale, sic singulare apprehendi non potest, nisi determinatione aliqua facta in intellectu correspondente determinationi singularis supra universale, et haec sunt vera; ergo cum universale non habeat illam determinationem, quam addit singulare supra universale (aliter non esset universale, seu species universalis, ) nullo modo universale poterit ducere in cognitionem singularis, cujus oppositum ips dicunt.

Si dicas, quod universale non in se, sed prout per reflexionem applicatur ad phantasma, facit hoc, scilicet ut singulare in intellectu sit cognitum; quamvis hoc non dicat positio, imo contrarium, ut patet, dum ponit differentiam inter apprehensionem singularis ab imaginatione, et ab intellectu; adhuc non habeo, quod universale inquantum tale, imo potius ipsum phantasma, faciens determinationem in cognitione, est principium cognoscendi singulare.

Item, sicut aliqua per illud, et in illo quo conveniunt, nullo modo differunt, sic impossibile est ut per illud, in quo omnino conveniunt, inquantum sunt differentia, cognoscantur: sed singularia differunt inter se per aliquod additum universali, ut dicit etiam positio; ergo, etc.

Item, Deus cognoscit hunc hominem, et illum, per distinctas ideas, ut expresse dixit Augustinus in epistola ad Nebridium, quae inci pit: Recentissimis litteris tuis, etc. non ergo videtur, quod intellectus conjunctus per unam solam speciem universalem possit eam cognoscere.

Ratio autem prima hujus positionis falsum supponit: cum enim dicitur, quod intellectus per speciem abstractam ab omnibus conditionibus materialibus intelligit, si intelligit quod nihil intelligat, nisi per hujus speciem, falsum est omnino, quia etiam per species, sub talibus conditionibus intelligit.

Si dicas, quod verbum Philosophi in contrarium est, dico, quod verum est, et intelligendo per tales species, aliqua intelligit ut universalia: et per hoc differt a virtutibus sensitivis, quae hoc non possunt facere. Non tamen propter hoc vult Philosophus, quin per species non abstractas ab his conditionibus possit singularia apprehendere. Sed per istum modum non differt a modo, quo sensus cognoscit: et quia intendebat dare differentiam apprehendendi istius sensus et intellectus, ideo aliud dixit, et illud non.

Ratio secunda non valet. Quod dicitur, quod singulare non, etc. concedo. Quod dicitur in minori, quod intellectus talem determinationem, etc. dico quod falsum. Quod dicitur impediret, etc. dico, quod ratio solvat se ipsam, quia non ponit quod determinatio aliqua fiat in intellectu impressive, sed expressive solum.

Quamvis autem possis dicere quod prima determinatio impediret, non autem secunda: si enim materia aliquod determinatum exprimatur, nihilominus quodcumque aliud potest materia exprimi. Primo certum est quod ratio hominis addit supra rationem animalis, corporis et substantiae; ergo nullum horum poterit intelligi, quia qua ratione impedit determinatio singularis, etiam ratio speciei specialissimae respectu generis. Dato etiam quod intellectus intelligeret per speciem impressam (de quo forte adhuc disputabimus ) talis determinatio non impediret rationem formae universalis, si enim species albi et nigri non impediunt se in eodem puncto aeris, quia intentionales sunt multo minus determinatio singular s et universalis in intellectu, cum sint magis intentionales et spirituales. Sed de hoc inquirere spectat ad quaestionem; Utrum intellec tus intelligat per speciem ? de qua ni hil ad praesens intendo.

Revertendo igitur ad ea, quae superius inchoavi, dico quod intellectus conjunctus, actu existente sensus particularis, apprehensione attingit actualitatem existentiae cujuslibet rei sensibilis singularis, vel saltem si convertat se, attingere potest. Sed aliter hujus actualitatem apprehendit sensus particularis, quia cognoscendo, et exprimendo ipsam actualitatem, non solum ut est per speciem in oculo, vel in alio sensu, imo etiam attingit eam, ut est extra in natura propria, quasi quodam contactu spirituali, et hoc notitia experimentali. Intellectus autem directe eamdem actualitatem, ut est in sensu, attingit; pro eo quod apprehendit directe ipsam sensationem seu motionem, quam facit sensibile ut praesens, et actu existens in sensu particulari, et in illa et per illam, quae non potest esse nisi a sensibili praesente, actu cognoscit actualitatem sensibilis extrinseci: non tamen extendit aspectum (quomodo tactum est supra) ad illam actualitatem sensibilem, ut est extra, sed solum secundum quod est in ipso actu sensus, et ideo sensus cognoscit, et experitur hujus actualitatem, intellectus autem solum cognoscit. Et hoc est verum, seu sensationes flant per speciem, sensum informantem, seu fiant aspectu visuales directi supra sensibilia.

Quod autem sensus sic experiatur et cognoscat, intellectus autem solum cognoscat, ostendo. Ordo cognitionis tam ex parte objectorum, quam ex parte virium cognoscitivarum est stabilis et firmus: non enim potest considerari infirmus cognitione quam actualis existentia rei, quia nullum participat genus abstractionis, nec superius, quam ens inquantum ens, vel verum inquantum verum, quia participat omnem modum abstractionis: nec potest vis naturalis infirmor cognitiva inveniri quam sensus particularis, nec superior quam intellectus. Nunc autem, quia intellectiva habet rationem causae superioris, attingit actus omnium cognitivarum virium inferiorum, sicut Sol omnem actionem agentium naturalium. Sed certum est, quod posteriori debetur aliquid inquantum posterior, quod non debetur primo inquantum primum, vel inferiori inquantum inferius, debetur aliquid, quod non debetur superiori inquantum superius; ergo sensui particulari, quia infima virtus, debetur modus agendi, qui non debetur intellectui, sed non alius quantum ad cognitionem, qua uterque hanc actualitatem cognoscit; ergo necessario modus experimentativus, cum non sint nisi isti duo modi circa hujusmodi actualitatem existentiae rei. Et ita est in Sole, et in omni causa particulari, quia Sol attingendo et fortificando eam, calefaciendo et digerendo materiam, cooperatur. Sed aliquem modum habet causa particularis, cujus est ille modus, qui proprius modus est in digerendo et organizando materiam, quem Sol non attingit per se: et ideo quia causa particularis modum proprium habet in agendo, secundum quem appropriate respicit effectum, effectus magis ab illa denominatur, quam ab universali.

Si dicas, ergo habitus scientialis debet dici sensibilis et non intelligibilis, cum apprehensio sensus particularis in genere scientiae sit causa particularis contrahens intellectum, qui intellectus circa hujus apprehensionem causat et generat scientiam.

Patet responsio; quia sensitiva actio non specificat intellectum, nisi solum respectu illius, ad quod aspicit sola sensatio, quae est solum apprehensio actualitatis existentiae rei extrinsecae, et respectu hujus termini actio sensus, cui adjungitur actio intellectus, est una actio numero, et ideo denominatur sensatio, et non intellectio. 1 Aliae autem actiones hanc sequentes, utpote quod hic color est color, conferendo universale ad particulare, tribuuntur soli intellectui; apprehendere autem hunc colorem actu existentem potentiae visivae, sicut productio fructus denominatur ab arbore quae est causa particularis, non a Sole quae est universalis: sed si quid fiat postea ex hoc fructu, utpote vermis vel aliquid tale, non denominatur ab arbore, quia ad ulteriorem effectum non se extendit, sed erit actio Solis. Verbi gratia, facio stylum per artem, agit ergo vis motiva per modum artificialem: omnis autem vis confortans, et actuans virtutem meam motivam maxime si esset virtus superior secundum ordinem, et confortando uniretur sibi, ut esset una causa composita, et una actio respectu styli, certum est, quod stylus ab utraque esset: sed virtus operans per modum artis aliquem modum in operando haberet, quem illa virtus de se non haberet, nisi per accidens, ut scilicet est unita illi; et hoc maxime esset verum, si virtus motiva per modum artis de ratione sua agit in sensibile experiendo.

Item, ostensum est in quaestio-, ne de primitate materiae , quod in unoquoque genere, in quo fit processus de imperfecto ad imperfectum, primum illius generis caret omni imperfectione, quae per illum processum in illo genere introducitur. Et propter hocdictum fuit supra , quod omnis cognitio scientifica fundatur in actuali existentia rei extra: deficiente enim sensu, deficit scientia quae secundum illum est; ergo cognitio rei sensibilis, secundum rationem suae totalis primitatis, non potest esse cognitio scientifica; sicut nec semen sub ratione seminis, potest esse manus vel pes; nec per consequens hujusmodi cognitio actualis existentiae rei sensibilis, habet rationem veritatis inquantum veritas: sed cognitio, quam habet intellectus de actualitate rei, est ratio nativa, ac per hoc scientifica, et etiam cognitio veri non solum inquantum verum, sed veritatis inquantum veritas: intellectus autem actualitatem hujus albedinis cognoscens, cognoscit ejus veritatem; ergo necesse est, quod aliquis modus in agendo cognoscens prioritatis qui est primus, imperfecta materia, semen totius generationis scientiae, praecedat cognitionem intellectivam de illa actualitate: sed ille modus non potest dici cognitio rei sensibilis extrinsecae, ut actu existit, quia hoc contingit intellectui; ergo erit modus experimentativus. Et hic modus est proprius sensui particulari, inquantum infimus in genere virium cognoscitivarum, et est seminarium et origo omnis scientiae: non est cognitio veritatis, sicut nec semen est manus, sed est cognitio veri inquantum verum, sicut semen omnium membrorum est materia et fundamentum.

Item, aperte patet, quod intellectus non attingit ad actualitatem rei extra, nisi per sensum et mediante sensu: sensus autem attingit aliquando ad ipsam sine intellectu, ut patet in phreneticis, quamvis talis cognitio sensus sit imperfecta ut patuit supra . Sed cum aliquid duobus convenit uni per se, alteri per accidens, secundum aliquem modum immediationis debetur illi, cui debetur per se, secundum quem non convenit ei, cui debetur per accidens; ergo immediatius fertur sensus in objectum suum extra quam intellectus, quia objectum suum est inquantum tale, intellectus autem solum per accidens, ut dixi , quia non ut est extra, sed ut est actu in sensu per sensationem, ut dixi. Immediatior autem modus agendi in sensibile est experimentativus; ergo sensus particularis experitur hanc actualitatem, non intellectus.

Dixi autem, quod actualitas existentiae rei sensibilis per sensationem est objectum sensus, intellectus autem non, nisi est in sensu per speciem, quia bene posset esse species in sensu, et tamen non esse apprehensa actu, seu sensata actualitas rei exterioris, ut patet in his, qui diu aspexerunt aliquem colorem, et postea clauso oculo videtur eis, quod videant colorem, sicut patet per exemplum Philosophi de somniis sensatio autem actu non potest esse, nisi sensibile sit praesens, sicut nec possum videre album, vel tangere calidum, nisi sint actu.

Item, experimentata de actualitate rei dicit quemdam contactum ipsius actualitatis rei sensibilis, qui non potest esse nisi virtus, quae experitur, tangat actualitatem rei, vel ipsa actualitas sit in virtute. Nunc autem illud attribui non potest intellectui respectu actualitatis rei sensibilis, quia non ex hoc, quod sensibile actu sit in intellectu, lapis enim non est in anima: nec quod intellectus tendat, et quasi quodam aspectu immergatur in ipsum sensibile extra: quia intelligere est motus ab intra ad animam, sensus autem tendit ad extra per suos aspectus, quod docet experientia: quia quando diligenter intueor, tunc sentio quod non fit visio per attractionem, imo per fortem directionem, et protensionem visus super rem; ergo solus sensus habet actualitatem rei sensibilis extrinsece experiri et cognoscere, cum sit infimum in genere virium cognoscitivarum: intellectus autem cognoscit ipsam certitudinaliter in ipsa et per ipsam sensationem, sed non experitur.

Et est hic advertendum, quod sicut accipiendo totum ordinem virium cognoscitivarum, vis sensitiva experitur actualitatem rei, sic accipiendo totum ordinem sensuum particularium, tactus cum sit infimus, intimius, et certius experimentatur suum sensibile quam aliquis aliorum. Gustus enim secundum Philosophum, quidam tactus est: unde Salvator post resurrectionem, postquam ostenderat discipulis corpus suum, ad magis experimentandum veritatem dixit : Palpate: et Thomae, Infer digitum tuum, etc. Unde Gregorius super illo, Joannis cap. 20. t Cum esset sero die illo, etc. Corpus quod videri poterat, fides intuentium dubitabat, palpandam carnem praebuit, quam clausis januis introduxit. Sicut igitur sensus tactus est certior caeteris sensibus circa suum sensibile, sic sensus particularis circa actualitatem existentiae rei extra quam intellectus, vel quaecumque alia vis, quia solus eam experitur.

Si instes; ergo intellectus non unitur sensibus in ratione perficientis in cognoscendo, quod tamen supra fuit ostensum : dico, quod intellectus dicitur perficere sensum in sua cognitione, eo quod cognitio sensitiva praecise consistit in apprehendendo illud, quod est verum, non ipsam veritatem: et quia talis cognitio potest perficere, ut id quod cognitum est inquantum verum, solum cognoscatur inquantum habet rationem veritatis, quod fit per intellectum, ideo intellectus dicitur perficere cognitionem sensitivam, sicut agens dicitur perficere materiam, non in genere materiae, sed elevando ad altiorem actum perfectionis.

Dico ergo, quod singulare modo praedicto apprehenditur, et cognoscitur a sensu et ab intellectu: et loquor de singulari corporali, de quo dicit Philosophus quod si singularia contingentia extra speculari fiant, nescimus utrum fuit, vel non fuit. Unde sicut imago Petri repraesentat Petrum, non vivum, nec mortuum, sed simpliciter, ac per hoc est ratio cognoscendi, sed non perfecte, quia per illam non experior, utrum sit vivus, vel mortuus: sic etiam ipsum nomen Petri significat Petrum, non ut vivum vel mortuum, sed simpliciter. Sic species rei ducit in cognitionem rei, sed non in actualitatem existentiae. Propter quod oportet dicere, quod sensus aliquo modo ultra seu praeter speciem, attingit sensibile, cum ipsum sensibile secundum actualitatem suam non sit in sensu. Semper autem tale singulare fertur in intellectu, non solum per speciem rei sensibilis ut est a sensibili, nec per illam ut est in sensu, quia inquantum species, nullam certitudinem facit de actualitate existentiae, nec fertur super ipsam, seu in ipsam per experientiam, ut sensus; sed fertur in ipsam per ipsam sensationem, per quam habetur certitudo de actualitate existentiae, ut ostendi. Si autem accipiatur singulare non pro ipsa actualitate existentiae, sed pro re quadam particulari, secundum quod repraesentatur imaginatione, vel specie, vel significatur a nomine, secundum quem modum de ratione singularis non est actualis existentia; sic dico, quod intellectus cognoscit directe singulare in actu et per actum imaginationis, aut etiam per cognitionem derelictam in eo, dum conjungebatur cum sensu: non dico utrum per speciem impressam, vel expressam, nam de hoc intendo quaerere.

Et dico concludendo, quod quocumque modo istorum accipiatur singulare, prius cognoscit intellectus singulare quam universale. Impossibile est enim quod rationem universalis ab aliquo abstrahat, nisi id, videlicet a quo abstrahit, praecognoscat. Unde cognitio actualitatis existentis praecedit omnem aliam rationem, ut patet, et loco, et tempore. Loco, quia cum video aliquid a remotis, et nescio utrum sit bos, vel asinus, primum quod cognosco est illud quod video, aliquid est actu, postea cognosco quod est animal. Tempore, patet idem, quia puer non vocaret hunc, vel illum patrem, nisi prius perciperet quemlibet actu esse: unde fundamentum originale, a quo movetur omnis cognitio (dico radicaliter) est esse actuale. Et dico radicaliter, quia facta apprehensione actualitatis rei, ipsa destructa re ipsa remanet cognitio secundum aliquem modum, tam in intellectu quam in imaginatione.

Si vero dicatur, quod magis confusa sunt prius nota in intellectu, qualia sunt universalia, dico, quod si cognitio accipiatur ex parte cognoscibilium, cum intellectus sit nudus, primo habet aspectum, ut perficiatur confusis, cujumodi sunt universalia. Si autem cognitio referatur ad modum, quo intellectus perficitur, cum universale inquantum tale omnino non sit in re, sed fiat actione animae per abstractionem a singularibus, necesse est, ut actio intellectus prius attingat singulare, ex quo per actionem quasi de quadam materia faciat universale, et posterius universale attingat, et sic materialiter loquendo prius cognoscit particulare.

Vel potest dici, quod quamvis haec actualitas in re extra sit singularissima, et nullius abstractionis, secundum quod per ly haec intelligimus esse rationem actualis existentiae in tali re signata, tamen ipsa actualitas existentiae quanquam sit haec et signata, ut dividitur ab aliis rationibus quae sunt in ea, habet rationem confusi et indeterminati et in se, et respectu sensus et respectu aliarumrationum singularium, quae sunt in ea. Quod patet: sicut enim ratio animalis, hominis, et hujus hominis, praesupponunt rationem entis, tanquam magis universale et confusum, sic in hoc homine particulari existente actu haec humanitas, haec animalitas quae actu existunt, primo supponunt hanc entitatem actualem, et in se et respectu cognitionis sensus. Nunquam enim puer vocaret hunc et illum patrem, nisi ipse actuale esse prius naturali ordine cognosceret. Dum enim rem video a longe confuse, primo occurrit mihi quod est actu, secundo quod est hoc animal, postea quod est aliquis homo. Unde dum dicitur, quod cognitio nostra incipit a magis confusis et magis universalibus, talis confusio et universalitas, non excludit singularitatem, et signationem actualis existentiae in re extra: nec tale confusum et universale, est illud a cujus ratione excluditur hic, et nunc, imo in eo includuntur, quia nunquam cognoscerem, quod sit homo, vel animal, vel hic homo, et hoc animal, nisi prius sensus naturali ordine apprehenderet ipsum esse ens actu signatum. Universale autem, de quo quaeris, alterius generis est, quia de ratione sua excludit hic, et nunc, et signationem et actualitatem existendi. Istud autem, quod sensus prius naturali ordine apprehendit, quamvis in sua ratione includat signationem et actualitatem existentis, dicitur tamen pro tanto confusum, quia haec entitas naturali conceptu praecedit hanc animalitatem et hanc humanitatem, et secundum suam rationem, et respectu cognitionis sensus: unde patet quod in instantia aequivocatur universale.

Patet igitur ex dictis, quomodo intellectus actualitatem existentiae rei sensibilis apprehendit, quia apprehensionem, vel sensationem quae fit in organo, et per organum, attingit. Et per hoc potentia intellectiva, cum faciat cum illa sensatione unam actionem numero, cum ei conjungitur, ut patuit supra, potest dici per accidens organica, modo supra declarato, et per consequens ejus actio organica. Actio autem reflexiva, qua scilicet intelligit se hujus actualitatem existentiae intelligere, et actio collativa, qua confert illam actualitatem ad universale, dicendo, quod illa albedo est color: istae duae, inquam, actiones intellectus, nullo modo sunt organicae, nec per se, nec per accidens.

Eodem modo dico de actione intellectus intuitiva, reflexiva, collativa ad actum imaginationis, quantum ad unitatem et differentiam, sicut dixi, respectu sensus. Et quia reflexio et collatio praesupponunt simplicem apprehensionem, dico, quod naturali ordine intellectus primo apprehendit actualitatem existentis rei sensibilis, et ab ista potest abstrahere universale ante actum imaginationis ratione universalis. Secundo naturali ordine apprehendit actum imaginationis, et rem imaginatam, et ab isto potest abstrahere universale per considerationem, et sic sit verum, quod apprehensio universalis semper est posterior apprehensione particularis. Sed potest esse prior apprehensione particularis facta ab imaginativa, quia potest abstrahi ab ipso sensibili in sensu particulari, ita quod antea cognosco singulare in intellectu, quam imaginemur particulare per imaginationem, et antequam intellectus intelligat singulare in phantasmate. Sed nunquam apprehensio universalis potest esse ante apprehensionem singularis per sensum aliquo modo originaliter. Et sic comparando intellectum ad imaginationem, aliquando cognoscitur universale prius quam particulare: et hoc est verum, dum intellectus abstrahit universale a sensibili apprehenso per sensum particularem. Aliquando prius cognoscitur particulare: quod quidem fit, dum abstrahitur ratio universalis a phantasmate, seu a re particulari, ut est in imaginativa. Comparando autem intellectum ad sensum particularem, prior est notitia singularis, et a sensu, et ab intellectu, quam notitia universalis.