QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
In novem his sectionibus primi articuli id potissimum conatur Scotus, ut probet dari in homine praeter cognitionem intellectivam, aliam sensitivam quae versetur circa singularia, et actualem rei existentiam, quae sit etiam prima et infima cognitionum humanarum, et earumdem origo ac veluti seminarium. Vocat autem hanc cognitionem vim quamdam infimam animae, cognitione intellectiva inferiorem. Eamdemque vim et ordinem cognitionum ponunt quidam in Angelis, et consequenter in eis discursum admittunt, et per eamdem vim illos se movere, et ad corpora applicare asserunt, necnon daemones et animas separatas ardorem ignis experiri. Aliqua ex his non probat Scotus, licet in 2. dist. 3. quaest. 11. asserat Angelos cognoscere singularia actualiter existentia, ab eisdem species accipere, accipiendo cognitionem a rebus proficere; et ibid. dist. 7. quaest. 1. num. 7. dicit Angelos cognoscere discursive; et dist. 5. quaest. 2. num. 17 Angelum non habere omnem perfectionem sine discursu. Videtur tamen oppositum sentire in Metaph. lib. 12. quaest. 26. Circa virtutem loco motivam, alterius est opinionis in 2. dist. 2. q. 10. et circa sensum cruciatus ignis, in 4. dist. 44. q. 2.
Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particulari in homine: et sicut intellectus humanus, qui sensibus percipiendo componit, et dividit secundum artem Aristotelis in lib. 2. Posteriorum, text. 35. donec habeat quod quid est, distinguendo et formando habitum scientiae, sicut natura digerendo et alterando semen, format effectum suum, sic intellectus Angeli illud quod praeacceptum est a vi sua infima explicat, explicando in se format habitum scientiae, multo clarius, altius, certius, acutius quam intellectus humanus, secundum proportionem substantiae ad substan tiam.
Nec habent isti pro inconvenienti Angelicum intellectum esse aliquo modo collativum. Adducunt etiam isti, quod Angelus per hanc vim infimam applicat se ad corpora, et non per intellectum et voluntatem; non enim intelligendo et volendo possunt movere corpus, propter quod oportet dare vim infimam in eis. Dicunt etiam quod daemones et anima separata per illam vim experiuntur ardorem ignis.
Si quaeritur ab eis, quo nomine vocatur ista vis in Angelo ? dicunt quod sicut in homine appellatur sensus, et non intellectus, sic in Angelo non vocatur intellectus, neque voluntas, sed potest dici vis cognoscitiva particularis, vel motiva corporis. Propter tamen substantiam in qua fundatur, potest aliquo modo dici intellectiva; non autem sic sensitiva hominis, quamvis fundetur in essentia, seu substantia intellectiva, quae indiget organo sensibili corporali, et eodem modo secundum modum suum esse dicunt in anima separata. Utrum autem hoc quod dictum est de vi infima in Angelo sit verum, non assero, nec video necessitatem ponendi talem vim in cognoscendo, quamvis ad movenda corpora Doctores eam ponant multi, eo quod intelligendo et volendo, non possunt habere rationem motoris. Sed ad propositum saltem est verum, quod sensitiva particularis in homine est origo, et radix omnis scientialis.