QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

ARTICULUS III.

In quibus conformantur motus, et tempus?

Est tertio videndum, quomodo motus se habet ad tempus; sic enim se videtur habere motus ad tempus, sicut se habet forma quodammodo ad motum: motus autem nihil aliud est, quam continua successio transmutationis ipsius mobilis, a priori in posterius ejus secundum quod movetur: cujus quidem motus nihil est actu, nisi simplex mutatio, et per eam totus motus est in actu. In hac igitur transmutatione continue successiva, quae motus appellatur, tria est considerare. Primum est ipsa continuatio, qua fluxus ipse, qui motus est, non cessat, nec sistit, nec deficit absque omni ratione alia. Secundum est, quod de ea acceptum est, ut distinctum per rationem prioris ab eo, quod de eo accipiendum est, et ab illo distinguitur per rationem posterioris: et utrumque secundum se distinctum ab eo, quod de ipsa translatione instat, a praedictis duobus distinguitur secundum rationem praesentis. Tertio est considerare in tali translatione utrumque dictorum, scilicet, prius, et posterius; sive acceptum, et accipiendum, ut continuantur secundum rem ad id, quod instat de ea, sive ad praesens, et simul cum hoc, ut distincta secundum rationem prioris, et posterioris.

Primo modo considerando ipsum motum; ipse motus est res quaedam in re extra, absque omni actione animae, vel conceptu de eo; quia dato quod nulla mens conciperet caelum, vel rotam figuli moverit vel herbam crescere, vel alterari, aut mutari, adhuc est continuatio, sive fluxus continuus in reipsa.

Secundo modo, ut scilicet in potentia sunt istae rationes distinctae, scilicet, prioris et posterioris, et praesentis absque consideratione continui isto modo, sive secundum dictas rationes, motus est in conceptu mentis tantum, quia distinctio partium motus a termino media continuitate non est in re extra; sed talem discretionem secundum rationem prioris, et posterioris format intellectus de re quae in se non est discreta, sed continua. Unde dixi supra secundum Avicennam, quod relatio prioris, et posterioris, est relatio secundum dici, sive secundum actum intellectus.

Tertio modo, ipse motus partim, sive ut est sub una ratione, inquantum scilicet quod acceptum est, et quod accipiendum est, continuantur ad id, quod instat, est in re extra partim: sive secundum aliam rationem, ut scilicet illa, quae realiter continuantur cum praesenti, distinguuntur inter se, et ab illo secundum rationem praeteriti, praesentis, et futuri. Isto modo est in conceptu animae.

Cum igitur tempus claudat in se rem motus (ut patet in primo articulo) oportet videre, quam rationem addit tempus supra motum: quia ex hoc quod tempus est idem re cum motu, oportet dicere quod tempus secundum quod est idem cum motu, sit in re extra absque conceptione animae. Ex hoc autem, quod addit supra motum rationem aliquam, si illa ratio est ex ipso conceptu mentis in motu, non ab ipsa re, quemadmodum in ipso motu est ratio prioris, et posterioris, non ab ipsa re, sed ab actione intellectus, et tunc tempus secundum rationem suam formalem est in anima, et ab ea, ut sic dicatur, quod tempus partim est in re, scilicet materialiter; et partim in anima, scilicet secundum rationem formalem. Quod autem ita se habeat tempus secundum intentionem Aristotelis supra citati, com. 104 . patet, vult enim quod tempus inseparabiliter sequatur motum: ergo secundum totalem considerationem praedictam motus, potest tempus ad motum tripliciter comparari. Si comparetur ad motum secundum primam considerationem motus, tunc tempus habet rationem continui, sicut et motus, estque tale in re, sicut et mobile, quod movetur per ipsum motum; non autem in anima nisi sicut cognitum in cognoscente per suam speciem, sicut alia, et ipse motus, et reliqua intelligibilia. De isto modo essendi dicit Aristoteles cap. de Tempore, text. comment. 130. quod tempus est in terra, in mari, et in caelo: et quaecumque argumenta concludunt, quod tempus est in re, maxime quae sumuntur ex parte motus, isto modo intelliguntur. Sed numquid isto modo acceptum, proprie est tempus, ut dicatur quod vere tempus est in re? Dico quod non: quia tempus inquantum tempus, est mensura motus secundum prius, et posterius. Prius autem et posterius, sicut supra ostendi, ut dicunt rationes inter se discretas, non sunt in aliquo continuo, nec permanenti, nec successivo, nisi per animam; et ideo tempus ut sequitur motum, secundum rationem continuitatis solum, non habet perfectam rationem temporis.

Sciendum vero, quod tempus sequitur motum, juxta secundam considerationem motus praecisam, scilicet, secundum rationem prioris, et posterioris, cum istae rationes, ut sic acceptae, dicant puram distinctionem, et solum sint in continuo ab actione animae. Sic tempus vere et totaliter est quantitas discreta, et est totaliter etiam solum in anima, non in re extra, sicut illae rationes, ut tales sunt, sunt solum in conceptu mentis. Quod enim praeterit ut praecisum ab instanti praesenti, et futuro sequenti (quam praecisionem habet per rationem praesentis, sive prioris, ut illa habent rationem praesentis, vel praeteriti) talem, inquam, praecisionem non habet, nisi ab anima.

Sed numquid tempus secundum istam considerationem est proprie tempus, quod est mensura motus continui. Dico quod non: quia dato quod nullus motus esset in re extra, adhuc in conceptu mentis apprehendo distinctionem prioris, et posterioris, et cessante motu extra, remanet actu in mente mea discretio, et distinctio praedictarum rationum. Nunc autem tempus non est sine motu: imo, ut ait Aristoteles, cap. de Tempore, text. com. 130. tempus et motus simul sunt, et non sunt, potentia. Unde secundum istam considerationem, quod tempus est quid discretum omnino, et solum in anima, locutus est Augustinus de tempore 11. Confess, cap. 20. et seqq. Et isto modo procedit argumentum suum, et Aristotelis in principio, cap. de Tempore, text. com. 88. cum dicunt, quod praeteritum non est, futurum non est; ex non entibus, non fit ens. Ideo si sit tempus, non erit nisi in anima, quia partes ejus non sunt nisi in anima, scilicet praesens consideratio, et memoria de praeterito, praesens consideratio, et expectatio de futuro. Ideo tempus constituitur ex entibus, quia illae partes, ut sunt in anima, vere existunt, et non habent praeteritum, et futurum aliam existentiam nisi in anima, secundum Augustinum, ubi supra. Et similiter patuit de esse instantis, sive praesentis, quod non aliter habet esse nisi ut statim transeat in praeteritum, et sic in non ens. Et ut dicit, si ista est ratio praesentis, quod statim transeat in non ens, ex hoc non habet esse reale: ideo vult quod instans, vel praesens, non habet esse, nisi in anima, ut scilicet non sit aliud, quam praesens cogitatio ejus, quod statim transit. Et . similiter vult Augustinus citat. cap. 28. quod longum, et breve, non dicantur de praeterito, et futuro, ut sunt in anima: ut enim talia accipiuntur in re extra, non dicimus, quod praeteritum sit longum, vel breve, sed quod fuit longum, vel breve: et ut sunt in anima dicimus, praeteritum, et futurum est longum, et breve, quia in anima, ut dicit, sunt entia, in re vero extra non sunt entia: ideo ut sunt in re extra non possunt de eis dici, est, sed fuit, vel erit.

Sed alia est consideratio de tempore vera, secundum quam praesens, praeteritum, et futurum habent esse in re extra, et verum tempus constituunt, et vere de eis dicitur, est longum, vel breve: illam enim entitatem, et omnia alia, quae Augustinus dat praeterito, et futuro, possumus eis dare ex natura instantis praesentis; quamdiu enim durat tempus, tamdiu in ipso est vere, et realiter dare aliquod praesens, vel instans indivisibile, licet illud instans sit semper aliud, et aliud, et partes ipsius temporis sint aliae, et aliae. Quae quidem partes etsi sunt non entia, ex continuatione tamen, et copulatione ad instans praesens, quod vere est actu ens in re extra, habent illae partes sufficientem entitatem, nec alium modum entitatis requirunt partes continui successivi, nec ipsum totum.

Partes igitur temporis, quas Augustinus ponit in anima, et habere esse ab anima, Aristoteles ponit habere sufficienter esse, ex ipsorum continuatione cum praesenti quod vere et actu est. Nec praesens ideo est praesens, quia tendit in non ens, ut hoc sequatur, quod vult Augustinus, quod scilicet praesens non sit ens, nisi in anima, imo est ens in re, quia actu est influxus quidam praesens ab agente, quamvis talis naturae sit, quod statim transit in non ens: non enim sequitur, quaelibet creatura corruptibilis tendit in non ens;

ergo non est ens, nisi solum in anima.

Quod etiam dicit Augustinus quod longum, et breve non sunt in praeterito et futuro, nisi ab anima, quia ut dicit, quod non est, nec longum, nec breve est: non sic videntur sumi in tempore breve et longum, imo ab ipso praesenti, vel instanti, a quo, ut dixi, praeteritum, et futurum habent suum esse, quamvis valde debile; quod tamen sufficit ad naturam continui successivi, ab ipso, inquam, praesenti sumitur in eis breve et longum, ut dicatur de praeterito non solum fuit longum et breve, sed est longum, vel breve. Secundum enim distantiam majorem, vel minorem ad instans indivisibile, cui praeteritum, et futurum copulantur, accipimus in eis breve et longum. Unde accipiendo nunc praesens dicimus, quod tempus, quod fluxit a principio mundi usque nunc, est valde longum, et magnum: tempus quod fluet ab isto nunc, usque adfinem mundi est valde longum; et tempus quod fluxit a mane usque in nunc, est breve; et quod fluet ab isto nunc usque ad noctem, est breve. Ait enim Aristoteles citat. com. 120. Prius enim et posterius dicimus secundum ad ipsum nunc distantiam, ipsum autem nunc terminus praeteriti et futuri est: quare, quoniam ipsa nunc in tempore sunt, et prius, et posterius in tempore erunt, in quo enim est ipsum nunc, et ipsius nunc distantia. Ergo probatum est, quod praeteritum et futurum per quamdam continuationem ad ipsum nunc, quod est praesens, et vere in re extra actu existens, quamvis semper aliud, et aliud habent esse, et dicuntur longa et brevia per ipsam: et quamvis hoc esse sit debile, tamen sufficit ad constitutionem rei, cujus esse est valde debile, quale est tempus motus.

Advertendum quod Augustinus considerat praeteritum, et futurum, quasi quodlibet stet fixum inter duo instantia non continua ad aliud, sicut sunt duae lineae continuae in longum protensae: et isto modo verum est, quod praeteritum et futurum non sunt, nisi in anima. Sed Aristoteles imaginatur praeteritum et futurum non ut sunt fixa inter duo instantia, sed ut sunt in fluxu, et in praeteritione, in qua semper stat aliquid praetereundum, et similiter in sua futuritione, in qua semper stat aliquid accipiendum. Et sic non ut stant inter duo instantia, quasi fixa, et non ad aliud continuata, sed ut fluentia, et ad praesens continuata. Unde Augustinus non posuit praeteritum et futurum ad praesens continuari: Aristoteles autem hoc posuit, quia in rei veritate ipsum nunc per cujus entitatem, et existentiam praeteritum et futurum habent esse, est tota substantia temporis, quia per copulationem ad instans quod vere est ens, ipsa habent entitatem et non per aliud. Per ipsum igitur instans, sive praesens, quod vere actu est in re, quamvis semper sit aliud et aliud, totum tempus habet esse: et per ejus fluxum secundum aliud et aliud esse ejus, causat unum tempus continuum compositum ex praeterito et futuro ab initio motus primi usque ad finem ejus.

Si autem tempus consideretur,

ut sequitur motum, secundum triplicem ejus considerationem, ut scilicet, partes ejus, quae sunt praeteritum, et futurum continuantur ad praesens realiter: et cum hoc, ut sunt inter se discreta secundum rationem prioris et posterioris ab ipso nunc medio, in quo realiter continuantur, sic tempus habet perfectam rationem temporis. Rationes enim prioris et posterioris, ut accipiuntur in durando, non ut accipiuntur in situ, complent rationem et naturam successivi. Non enim consistit natura successivi in ratione continuationis, quia hoc convenit permanentibus, sed cons stit in ratione prioris, et posterioris sub istis rationibus, quae sunt ab anima. Et ideo dico, quod sicut res formae per motum introductae est quasi materiale in constitutione motus, ipsum autem fieri, sive fluxus continuus, est ratio formalis constituens ipsum motum; sic dico, quod ipse motus sub ratione, qua est fluxus quidam continuus, existens in re extra, absque constitutione animae, est materiale in constitutione temporis; ipsae autem rationes prioris, et posterioris, quas rationes anima format de partibus motus, secundum quas rationes numerat et mensurat ipsum motum per comparationem ad nunc praesens: ut cum dico, quod prior est illa, quae plus distat a praesenti nunc, et posterior est illa, quae minus distat a praesenti nunc: Hae, inquam, rationes prioris et posterioris, quae sunt in conceptu intellectus, complent rationem formalem temporis: cujus signum, et probatio est,

quia solum per illas habet (sicut jam patet) quod sit mensura temporis secundum longitudinem, et brevitatem, sive secundum prius et posterius: ita quod per prius, et posterius, ut formantur ab intellectu, et sunt formales rationes temporis, mensurant prius et posterius, ut sunt in motu in re extra, quasi quaedam materialia, et rationem prioris et posterioris imperfecte habentia.

Et sic patet, quod motus secundum suam rationem formalem non includit prius et posterius, nisi in potentia, seu potentialiter intellecta: tempus autem secundum suam rationem formalem includit prius, et posterius, ut sunt rationes formaliter, et perfecte distinctae ab anima. Et ex hoc potius tempus est mensura motus, quam e contrario, quia mensura est magis actu, et magis distincta. Et ex hoc patet, quia motus secundum suam rationem formalem magis est quid reale, et in re extra, quam tempus: quia ratio motus non est nisi continuus fluxus, qui non est ab anima, sed est in re. Ex hoc patet, quod tempus habet debilius esse, quam motus, quia minus reale: et sic patet quod tempus esse materiale habet in re, formale vero ab anima, et in anima. Et haec est natura universalis, cujus realitas est in re, sed ratio formalis ab intellectu abstrahente. Est tamen differentia inter formam et motum, et inter motum et tempus, secundum quod unum est materiale respectu alterius: quia quamvis res formae, utpote albedo, sit materialis respectu continuationis motus, tamen ratio formae quae scilicet constituit ipsam formam, non est materialis respectu motus, nec e contrario: quia sunt rationes oppositae, et incompatibiles; ut fieri, et factum esse; fluens, et quiescens. Sed in constitutione temporis non solum res motus est materialis, imo et ipsa ratio formalis motus, quae est fieri, sive fluxus continuus est materialis, quia opponitur rationi formali temporis, quae est secundum prius et posterius.

Si vero dicas, quod cum quodlibet a forma denominetur; ergo si prius et posterius, quae sunt intentiones formatae in anima secundum supradicta inter se distinctae, formaliter constituunt tempus, tempus debet dici quantitas discreta non continua. Debet etiam dici accidens intentionale, potius quam reale, sive naturale: quorum utrumque falsum est.

Dico, quod in rebus constitutis ex materia et forma, sive ex materiali et formali, cum tam materia, quam forma sint verae res, denominatio fit a forma, quia plus habet de realitate, quam materia: in quibus autem materia, vel materiale est vere res; forma, vel formale, sola intentio: denominatio potest fieri a materia, quia plus habet de realitate, quam forma, sive formale: sicut 2. de Anima, text. com. 8. dicitur, quod materia artificialium est tota substantia eorum; ubi dicit Commentator: In rebus naturalibus non est judicandum unum hoc aliquid, nisi per formam suam; in rebus vero artificialibus nullum est hoc aliquid nisi per suam matcriam; quia igitur tota realitas temporis est motus, et ejus realis continuitas: formalis vero ratio est discretio prioris et posterioris, ideo magis dicitur quantitas continua, quam discreta, et magis accidens naturale, quam intentionale: sicut res artificialis magis dicitur substantia, quam accidens, quamvis forma sit accidens.