QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

Scholium.

Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione singalaris sub primo modo, et negatione ejusdem cognitionis sub secundo modo, docet quaest. 22. in libros de Anima. g. Secundo dico. ei g. Tertio dico. Et licet videatur sibi contradicere, dum illic ait singulare sub propria tantum ratione singularis, sine adjumento externorum accidentium, neque ab anima sensitiva, neque ab intellectiva posse cognosci; hic tamen admittit ab intellectu cognoci posse, imo ait intellectum corrigere errorem potentiae sensitivae non apprehendentis differentiam inter duo singularia, alias per omnia similia. Sed respondendum est Scotum illic loqui de cognitione per propriam speciem, hic autem arguitive ex aliis principiis universalibus, ut ipse ait, syllogizando concludit aliquam differentiam inveniri.

Si enim individuum accipiatur primo modo dico, quod cognoscitur a sensu particulari, et sensus suam actualitatem experitur. Cognoscitur etiam ab intellectu, sed tamen intellectus suam actualitatem existentiae non experitur: haec enim duo multum differunt, ut patebit infra*: Si autem accipiatur secundo modo, dico quod sensus ipsum non cognoscit, nec apprehendit. Si enim proponas duo objecta aeque calida, vel duo gustabilia multum suavia, sensus eorum differentiam non apprehendet, imo judicabit ea aequaliter participare naturam illam, eo quod non apprehendit nisi differentias magnas et notabiles. Intellectus autem, quasi syllogizando concludit, quod natura se explicat in agendo, quod omnia individua naturaliter producta, individuo modo et singulari participant naturam speciei, sicut etiam duo poma in una arbore nunquam habent eumdem aspectum ad caelum.

Hoc supposito, dico ad propositum, quod cum, ut ostensum est in quadam quaestione de potentiis animae , tota anima audiat et videat, et sic de aliis potentiis animae;

intellectus non per oculum, nec per extra oculum, sed in oculo intelligit hoc album, et hanc visionem albi; et in aure, non per aurem intelligit hunc sonum, et cognoscit hanc sensibilem apprehensionem soni, et sic de aliis sensibus.

Sunt ergo duo hic inquirenda: Primum est, quod intellectus sensuum particularium apprehendit ipsa particularia, quae sunt secundum actualem existentiam in re extra et hoc dico, quod intellectus terminat suam operationem in organis ipsis. Secundum ostendendum, quod quamvis intellectus conjunctus non intelligat, nec cognoscat, quantum ad primam apprehensionem et primam cognitionem, ipsa singularia ut actualiter existentia, nisi in organis sensuum, nihilominus illa actio intellectus quae non est, nec esse potest nisi in organis sensuum, quantum ad certitudinem actualis existentiae rei particularis sensibilis, nihilominus, dico, illa intellectualis actio non est ab organis.

ARTIC II. SECT. I.

Intellectum in organis sensuum particularium apprehendere objecta singularia secundum actualem existentiam.

Circa primum, quatuor sunt videnda: Primum est, quod potentia intellectiva est praesens organis omnium sensuum. Secundum, quod non solum per influentiam praesens, sicut Sol his inferioribus, sed secundum substantiam, sicut anima corpori. Tertium, quod intellectus naturali ordine non solum per influentiam, potentiam, et substantiam est praesens omnibus sensibus et eorum organis, sed etiam in ratione perficientis in ordine cognitivi. Quartum, quod licet potentia intellectiva sit universalis de se, tamen ut est cognoscens in organis hujusmodi actualem existentiam rei, est contracta et determinata in uno numero organo cum actione.

Primo igitur ostendo, quod intellectiva sit praesens omnibus sensibus, et eorum apprehensionibus in homine. Et suppono, quod hae duae cognitiones habeant firmissimum ordinem in ordine, quod probatum est supra*: imo tantus est ordo, quod major excogitari non potest, quia quanto fundamentum ordinis est firmius, tanto ordo est firmior, et certior: sed fundamentum potentiarum animae, est substantia incorruptibilis ipsius animae; ergo, etc. Est etiam iste ordo completissimus, quia nulla vis cognoscitiva inferior potest cognoscere ipsam sensitiva particulari, quae ostensa est in homine; nec est alia superior intellectiva, de qua etiam ostensum est, in homine. Tunc ad propositum sic: In omnibus ordinatis ad invicem, virtus supremi attingit, vel attingere potest omnes aspectus inferiorum, secundum Arist. 7. Physic. Virtus primi motoris est cum virtutibus omnium inferiorum moventium: sed intellectus est suprema vis cognoscitiva in homine; ergo attinget omnes vires cognoscitivas hominis.

Item, quamvis, ut jam dicetur, intellectus intelligat singulare, et cognoscat, tamen proprium objectum ejus, ratione cujus a sensu distinguitur, est universale. Sed sicut se habet objectum ad objectum, sic et potentia ad potentiam. Ratio autem entis, quod est objectum intellectus, attingit et intimat se calido, et sic de aliis sensibilibus; ergo potentia intellectiva attingit, et intimat se potentiis.

Item, homo, inquantum homo est compositus ex tali anima, et tali corpore; qualis ergo est proportio substantiae animae ad partes corporis, talis est potentiae intellectivae quae consequitur animam, ad potentias sensitivas quae consequuntur corpus: sed anima secundum sui substantiam tota est praesens omnibus partibus corporis; ergo, etc.

Circa secundum, quod scilicet potentia intellectiva est praesens sensitivis, non solum per influentiam sicut Sol, sed etiam per substantiam, ita quod quanto major est unio in homine quam in toto universo, tanto major est praesentialitas virium superiorum ad inferiores, quam causarum universalium ad particulares, utpote Solis ad has virtutes particulares naturae in universo. Ostendo primo sic; Distantia causae universalis ad causam particularem, utpote Solis ad plantam, est distantia secundum situm, et etiam distantia duorum sensuum inter se est secundum situm ex parte organorum: sed potentia intellectiva, ut patuit in quadam quaestione , est idem quod substantia animae: substantia autem animae tota praesens est cuilibet parti corporis; ergo, etc.

Item, ostensum est in quaestione de potentiis animae , quod potentia intellectiva situm non habet in corpore, quia nullo organo utitur, sed est in omni parte corporis, ut ibi ostensum fuit, quia illud in quo est, scilicet substantia animae, est in toto corpore; ergo, etc.

Item, sicut arguebatur in praecedenti articulo, sicut se habent rationes objectorum, sic et rationes potentiae: sed ratio entis, quae est objectum intellectus (imo secundum Avicennam, illud quod primo cernit intellectus, est ens, et ideo habet rationem formalem objecti) est praesens cuilibet; ergo potentia intellectiva omnibus praesens est potentiis sensibilibus, et organis. Tertium patet, scilicet quod non solum intellectus sit praesens sensibus, et eorum apprehensioni, secundum influentiam et secundum substantiam, sed in ratione perfectivi sub ratione agnoscentis, ut ex cognitione actualis existentiae per sensum, et ex cognitione intellectus ejusdem existentiae fiat una perfecta cognitio, sicut ex actione Solis et seminis, una perfecta actio, suo modo. Patet, et dico primo sic, suppono quod in homine sunt plures formae, et quod posterior respicit omnia praecedentia in ratione materiae, non enim anima rationalis est forma materiae primae, sed, ut ostendi in quaestione utrum intellectiva sit forma corporis hu mani, secundum omne esse quod praecedit etiam rationem intellectivi seu rationalis, non quidem dando illa esse praecedentia formaliter, sed quod corpus sub illis omnibus est sicut materia animae intellectivae. Sicut ergo essehumanum in ratione perficientis, est praesens omni alii esse in homine, sic potentia quae consequitur hominem, inquantum homo est praesens in ratione perficientis omnibus aliis potentiis, quae consequuntur hominem secundum alios modos essendi; ergo omnibus sensitivis.

Si dicas; ergo in ratione perficientis est praesens generativae, et motivae secundum locum, et augmentativae:

Respondetur, quod secundum substantiam est praesens omnibus cum sit idem, quod substantia animae: sed cum sit suprema cognoscitiva, praesens est omnibus cognoscitivis potentiis in ratione perficientis, respectu quarum, ut supra patuit, ordinem naturalem habet. Item, terminus motus habet aspectum perfectum ad omnes partes illius motus: sed intellectiva terminus est omnis cognitionis, et perfectio; ergo potentia, cujus actus in isto motu acquiritur, habebit respectum sub ratione informantis ad ejus potentias apprehensivas, sicut albedo ad omnes gradus dealbationis, per quos acquiritur.

Item, forma quanto magis immaterialis, et minus materiae immersa, magis diffundit actum suum, sicut patet per oppositum: sed forma intellectiva est altissima et perfectissima; ergo per potentiam, quae consequitur ipsam inquantum talis, diffundet se super actus omnium virium inferiorum cognoscitivarum.

Confirmatur autem ratio, quia, ut dicitur 2. de Anima , omnes sensus particulares uniuntur in sensu communi, et organorum in organo sensus communis radicantur, et eorum mutationes apprehendit: sed in linea virium cognoscitivarum sensus non tenet supremum, sed intellectus; ergo multo fortius habebit rationem perficientis, et majorem perfectibilitatem ad vires alias, quam sensus communis: imo tota ratio praesentialitatis, et perfectionis superiorum ad inferiora ibi terminatur.

Forte instabitur contra omnia praedicta, quia intellectus non videtur se habere ad sensus, sicut causa universalis ad particulares, quia causae particulares sine influxu, et aspectu causae universalis non agunt, homo enim generat hominem, et Sol; sed sensus aliquis potest apprehendere intellectu animae non concurrente, ut patet in imaginativa tempore dormitionis, cum intellectus tunc ligatus sit. Hoc etiam patet in sensibus, et imaginatione phreneticorum. Respondetur quando dicitur, quod intellectus omnibus potentiis cognoscitivis in sua actualitate tanquam causa universalis creata influit, praesens est, cooperatur causis particularibus, non est intelligendum, quin causae particulares sine influxu superioris aliquid operarentur, dummodo in sua actualitate conservarentur, et patiens approximatum esset. Unde damnatus est semper hic articulus Parisiis, ubi sic dicitur, quod stante caelo ignis

non posset adurere stupam; error. Sed verum est, quod actiones agentium particularium non sunt perfectae, nec completae, nisi ex influxu superioris, et ejus praesentia, et contactu virtutis, propter quod nec fructus maturarentur, aut corpus humanum organizaretur a virtute particulari, si subtraheretur influentia caelestis.

Sic dico, quod omnes apprehensiones sensitivae, seu sensuum particularium, seu phantasiae, omnes sunt imperfectae in genere cognitionis, seu monstruosae, nisi per intellectum perficiantur. Judicat enim Solem bipedalem visus, quod judicium falsum est et monstruosum, cui si conjungatur judicium intellectus, qui dicit ipsum octies majorem tota terra, erit cognitio perfecta. Et hoc patet in phreneticis, in quibus, quia non conjunguntur actiones sensuum, cum actione ipsius intellectus, omnes sunt indebitae, incompletae, nec in debitum finem ordinatae. Hoc patet in dormientibus, in quibus ipsa similitudo rei, vera res judicatur. Et hoc est, quod dicit Augustinus. 9. de Trinitate, c. 11. Non enim omnino ipsa corpora in anima sunt, cum ea cogitamus, sed eorum similitudines. Itaque cum eas pro illis approbamus, erramus: error namque est alterius pro alio approbatio.

Videtur etiam intellectus illas perficere, quia cognitionem inchoatam in sensu perducit ad rationem cognitionis scientificae, quae est ultima. Sicut ergo Sol perficit actiones virium inferiorum, sic intellectus perficit praesens actiones omnium virium cognoscitivarum,

cum in toto minori mundo sit causa universalis in cognoscendo, sicut Sol in generando. Sed sicut Sol non perficit actiones artificiales, quia non habet ordinem ad causam agentem per artem, sic intellectus cum sit virtus cognoscitiva, habet solum ordinem naturalem in ratione causae universalis ad virtutes cognoscitivas, non ad naturales, cujusmodi sunt nutrire, digerere, generare: imo istae vires impediuntur quodammodo in suis operationibus ex vehementia operationis intellectus.

Quartum, scilicet quod quamvis intellectiva sit universalis in cognoscendo, quia ad nullum determinatum genus cognitionis arctatur, in oculo tamen videt, sive cognoscit album, et in aure hunc sonum, et sic de aliis sensibus. Unde sicut virtus Solis dum conjungitur agentibus particularibus, contrahitur et determinatur, utpote virtute hujus arboris vel illius, applicatur actioni particulari, et efficitur una actio numero cum ea, sic virtus intellectiva, quae est universalis in cognoscendo, dum conjungitur et applicatur virtutibus particularibus sensitivis. Quod fit dum cognoscit, et intelligit actualem existentiam rei sensibilis extrinsece, particularizatur, et determinatur, et contrahitur. Et quanto intellectus est intimior et magis unum cum sensibus, et praesentialior, quia secundum substantiam et virtutem, quam Sol, tanto sua operatio magis est contracta et determinata, dum in ipso sensu, seu ipsa sensatione apprehendit sensibile quam operatio Solis, dum in ipsa arbore unita virtuti hujus arboris contrahitur generando talem fructum. Ideo magis est una actio sensus, et intellectus dum apprehendunt hoc sensibile quam Solis, et hujus arboris, dum generant hunc fructum, sicut et illae causae, quae sunt sibi invicem magis unitae.

Ex hoc patet ad istam conclusionem fortior ratio, quia omne quod recipitur in alio, recipitur per modum recipientis non recepti; sed impossibile est, quod intellectus intelligat, et cognoscat actualitatem alicujus particularis sensibilis extra, nisi sensus particularis actu cognoscat, et apprehendat illud extrinsece. Hoc enim patet manifeste per experientiam. Si enim video aliquod album actu, intellectus potest dicere, hoc album actu est: sed si claudam oculum et desinat visio, nullo modo possum scire utrum illud album actu sit, quia possibile est ipsum esse corruptum, vel annihilatum.

Ex quo aperte patet, quod impossibile est, quod intellectus cognoscat esse actuale rei sensibilis extra, nisi dum unitur et conjungitur sensui particulari, sicut nec Sol potest generare pomum, nisi dum sua virtus conjungitur virtuti talis arboris; ergo si quod recipitur, recipitur per modum recipientis, et virtus sensitiva particularis est determinata et particularizata, necesse est, quod actio intellectus contrahatur et determinetur, dum cognoscit actualem existentiam rei sensibilis extra. Et intelligo hanc determinationem, et contractionem primo ex parte organi, nam intellectus in cognoscendo veritatem, vel rationem universalis, non cognoscit eam in pede, nec in aure, sed in se, et per se absque determinatione ad aliquod organum: sed dum intelligit esse actuale extrinsecum hujus rei sensibilis, singulariter contrahitur ad organum, non quod utatur organo sicut virtus visiva, sed non cognoscit ipsum,. nisi ut est sub sensu, seu in ipsa sensatione. Unde intellectus cognoscendo hanc particularem visionem hujus singularizati albi, ut actu est, cognoscit hoc album singularizatum, ut actu est in re extra: nec aliter, nec alibi, quam in ipsa visione, vel per ipsam visionem potest intellectus speculando cognoscere, aut scire hanc rem significatam sensibilem actu esse in re extra, ut patet in ratione praecedenti: et quia visio est in organo determinato, intellectus sic cognoscens non erit nisi in hoc oculo. Et idem dico respectu omnium aliorum sensuum particularium.

Est etiam haec determinatio, et contractio respectu operationis, quia sicut actio Solis in generatione fructus per actionem hujus arboris contrahitur, et efficitur una numero, sic actio intellectus quamvis sit universalis, ut tamen conjungitur actioni sensus, ut dictum est, in praedicta cognitione contrahitur, et efficitur una numero cum ea, a sensus actione denominata, ut magis dicatur sensatio quam intellectio, quamvis sensatio non sit actus proprius talis actioniscompositae, sed potest dici cognitio particularis: et tamen est una actio sensus et intellectus in praedicta apprehensione actualitatis existentiae rei, quia actio intellectus circahujusmodi existentiam rei actualem, non potest a sensu particulari separari, sicut nec Solpotest generare pomum, nisi ut unitur virtuti hujus arboris. Et sicut cessante actione arboris circa fructum, utpote quia est in termino maturationis, de illo fructu potest multa facere virtus Solis, ad quae non se extendebat virtus arboris, licet ad gubernationem fructus fuerit necessaria, sic cessante cognitione sensus circa actualitatem existentiae rei superioris signatae, ad quam intellectus non pertingebat, nisi ut conjunctus sensui, potest de illa intellectus multa facere, utpote, componendo, dividendo, cognoscendo, cujus sit quidditatis, cujus generis, cujus proprietatis. Et ista potest facere non habendo cognitionem de ejus actuali existentia, quae cessavit in intellectu, quum cessavit in sensu, sicut Solgenerat vermes, velalia exfructu consummato.

Ex quo patet, quod ipsa cognitio rei sensibilis particularis exterioris, est radix omnium cognitionum universalium, et per consequens omnis scientiae, modo superius dicto.

Forte fiet instantia, quia sicut actio sensus, et intellectus est una numero; ergo, vel actio intellectus erit organizata, vel eadem actio erit organica et non organica, quia sentire est per organum. Ad quod est dicendum, quod actio intellectus circa actualem existentiam rei pro tanto potest dici organica,

quia fit in organo, nec extra organum, et loquor de intellectu conjuncto. Aliter autem, et aliter fit visio, et quaecumque alia sensatio per organum, quia primo et per se, quia in ratione talis potentiae alligatur organo. Intellectio autem rei singularizatae actualiter existentis fit per organum solum per accidens, quia non potest habere hanc cognitionem intellectus sine cognitione sensitivi in actu, quia fit in organo. Fit etiam per organum, non quia fit in ratione potentiae alicui organo alligata, sed quia non fit nisi per sensum in actu, et ille per organum. Nullum autem inconveniens est, quod una, et eadem actio composita, sit secundum unam sui partem organica et per se in tali subjecto, et secundum aliam organica per accidens solum, et secundum accidens in tali subjecto. Hoc enim ad sensum patet: quia actio quae est generatio, est composita ex virtute hujus seminis et Solis, seu ex actione utriusque, (quia in ratione, qua est virtus talis seminis, per se est in tali semine) sed ex ratione, qua est Solis per accidens, est in illo semine. Ostensum est etiam supra , quod licet potentiae animae sint idem re, quia tamen est ibi multitudo in genere potentiarum, non est inconveniens secundummodum expositum ibi, unam esse organicam, aliam non.

Item, ad propositum ostensum fuit supra quod potentia intellectiva, est praesens omnibus sensitivis per influentiam et per substantiam, et etiam sub ratione perficientis eas in genere cognitionis;

ergo cum perfectio proportionetur perfectibili, necesse est, ut potentia intellectiva proportionetur quoad actum, seu actui particularis sensitivae, et contrahatur ad eam, aliter non perficeret, ut patet in praedicta cognitione actualis existentiae rei extra.

Ex praedictis patet, quod sicut sunt in majori mundo causae universales, ut motus caelestes et particulares, sic in minori mundo (scilicet in homine) sunt causae particulares, virtutes sensitivae inferioris, et universalis, sicut intellectus. Et sicut ibi actiones particularium perficiuntur ex conjunctione causarum universalium, sic hic. Et tanto major est unitas agentium universalium, et particularium in homine, et major praesentialitas inter se, quanto major est unitas in homine qui est unus per essentiam, quam in universo qui est unus per collectionem. Unde etsi ibi sunt multa agentia universalia in generando, Sol, et Stellae, et Luna, non sequitur quod in homine sint multae virtutes in cognoscendo, imo sequitur oppositum propter majorem unitatem.

Est autem attendendum, quod intellectus tripliciter versatur circa cognitionem actualis existentiae rei. Uno modo speculando ipsum actu esse in ipsa sensatione, et sic est una actio intellectus et sensus, modo jam dicto. Alio modo reflexive, intelligendo se intelligere illud esse actu: et quia non est eadem actio directa et reflexa, ista actio intellectus non est eadem cum actione sensus, nec contracta, nec in organo determinata. Tertio modo comparando illud ad universale, intelligendo, quia haec albedo non solum est actu, sed etiam est color, et neque ista contracta est, nec eadem cum actione sensus.

ARTIC. II. SECT. II.

Eamdem virtutem intellectivam, quae pro hoc statu est contracta, et organizata in sensibus esse incorruptibilem, et permanere in anima separata.

Circa secundum principale secundi articuli principalis quaestionis, scilicet quod virtus intellectiva, quae per accidens est contracta, et determinata, et organizata, est incorruptibilis, et per consequens remanet in anima separata, est sciendum, quod circa hoc sunt duo declaranda: Primum est, quod illa virtus non est organica, nec corruptibilis. Secundum, quod intellectus vere per eam cognoscit esse singulare et esse sensibile. Ad primum arguitur sic; Virtus, quae perficit omnes sensitivas, et in eis - unitur modo dicto, non est pertinens ad sensitivam, nam in omnibus sensitivis, et in imaginatione cadit error: et omnibus sensitivis actu existentibus in actu suo, praedicta vis potest ligari, ut patet in phreneticis; ergo pertinet ad intellectivam: sed secundum rationem intellectivae potentiae non est anima organica, ut supra patuit in quadam quaestione ; ergo quantumcumque ista virtus per suam actionem contrahatur ad organa, est nihilominus non organica et separabilis, et per consequens manet in anima separata.

Item, est causa incorruptionis: et ubi major est unitas, ibi minus de corruptione, et ideo Deus solus per se est incorruptibilis, quia habet unitatem actualis essentiae, quae creaturaec ommunicari non potest. Nunc autem, ut supra patuit, major est in homine unitas quam in toto universo: sed in universo corruptis agentibus particularibus remanent agentia universalia; ergo multo fortius in homine: intellectus autem est agens universale in cognoscendo; ergo erit incorruptibile.

Et notandum, ad confirmationem hujus rationis, quod agentia particularia, cujusmodi sunt sensus particulares, non corrumpuntur quantum ad virtutes, sicut ostensum fuit in quaestione de potentiis animae , sed quantum ad organa, et quantum ad usum: agentia vero particularia in universo corrumpuntur quantum ad virtutes, et quantum ad organa, cum tota arbor, et tota virtus corrumpatur.

Item, illa potentia, quae perficit sensitivas, perficit eas in ratione cognoscentis virtutis, ut Sol judicatur bipedalis a visu: hujus autem virtus perfectiva indicat, quod est major tota terra, et ita perficit sensum in ratione cognitivae virtutis. Ratio autem objectiva virtutis est omnino abstracta, quia veritas ut habet rationem objecti, reperitur in corporalibus, et spiritualibus et in Deo ergo illa potentia, quae ipsam apprehendit, est omnino abstracta, et inorganica.

Ex quo patet, quod quamvis illa potentia, ut est animae conjunctae, non attingat ad cognitionem actualitatis existentiae rei sensibilis, nisi mediante sensu, et per consequens non nisi in organo, et per accidens; non propterhoc est per se organica, nec corruptibilis, nec sensibilis, et ideo manet in anima separata.

Ergo articulus, quod talis vis sensitivam perficiens, vere cognoscit esse singulare sensibile, ut est in anima conjuncta, patet primo, quia quaecumque potentia respicit aliquam formalem rationem, habet aspectum ad omnia, quae illam rationem participant, ut visus ad omne coloratum, quia color est formale objectum ejus. Sed si intellectus aspicit ens ut ens, seu verum ut verum; ergo ubicumque invenitur ratio veri, sub intellectus cadet apprehensionem; sed omnis differentia entis, vel veritatis rationem participat veritatis sicut entitatis D et rationem simplicis veritatis sicut entitatis D et rationem compositae veritatis, in quantum de quolibet est verum dicere, hoc est hoc, et hoc non est illud, ut hic homo est animal, et hic homo non est lapis; ergo om nis differentia entis cadit sub apprehensionem intellectus.

Item, activum attingit passivum, aut contactu corporali et virtuali, ut in activis et passivis corporalibus; aut virtuali tantum ut in spiritualibus: sed sola potentia intellectiva est scientifica, scientia enim est habitus intellectivus, illud autem unde originatur scientia, est res sensibilis, et ejus existentia actualis: res enim non sensatae, nec sensu unquam apprehensae, non possunt esse scientia, ut patuit supra; ergo oportet virtutem scientificam activam, et quasi generativam scientiae attingere primum seminarium, seu passivum, seu materiale generationis scientiae, et hoc est esse actuale rei sensibilis exemplaris.

Item, in potentiis ordinatis, quidquid potest inferior, etiam superior potest et magis: et saltem habet hoc veritatem, quod ad nihil se extendit virtus inferior, ad quod non contendat superior, vel per se, vel per ut perficiens suum inferiorem. Quamvis enim Sol per se non generet asinum, tamen generat asinum ut perficiens virtutem inferiorem: sed potentiae cognoscitivae sunt ordinatae naturaliter, quia primo est sensus particularis, postea imaginativa vel phantasia, postea ratio vel intellectus; ergo cum particularis sensitiva cognoscat hujus actualem existentiam rei sensibilis exterioris, intellectus agnoscit eam. Et hoc est, quod dicit Boetius 5. de Consolatione, Prosa 4. Superior (ait) comprehendendi vis amplectitur inferiorem; inferior vero ad superiorem nullo modo consurgit. Neque enim sensus aliquid extra materiam valet, vel universales species imaginatio contuetur, vel ratio capit simplicem formam: sed intelligentia quasi desuper spectans, concepta forma, quae subsunt, cuncta dijudicat.

Item, invisa possumus diligere, et incognita nequaquam: sed experimur nos diligere appetitu voluntario particularia, aliter peccatum non esset, cum sit abusus alicujus rei ex inordinato amore, cujus rei usus seu abusus, est in potestate nostra: sed appetitum voluntarium necessario praecedit cognitio intellectiva; ergo cognoscimus singularia.

Item, consiliare et disponere de agendis, cum dicat quamdam collationem praesentium ad praeterita et futura, necessario spectat ad partem intellectivam practicam: sed operatio et agenda, sunt circa singularia 6. Ethicorum ; ergo, etc.

Item, impossibile est cognoscere medium, nisi cognoscantur extrema: sed veritas, quam cognoscit, et apprehendit intellectus, fundatur super duo extrema, seu affirmative, seu negative sumpta, quae quidem sunt particularia, ut Petrus non est Paulus, vel Petrus est homo; ergo, etc.

Confirmatur autem ratio, quia habitu scientifico syllogistice acquisito, sola potentia scientifica potest syllogizare, ut contingit assumendo alterum terminum singularem, et hoc in omni figura, ut patet 1. Priorum . Cum enim universale sit quoddam opus intellectus, et sit per abstractionem a singularibus, omne agens per artem oportet necessario, quod cognoscat singularia.