QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

QUAESTIO XXV.

Utrum Christus sit unum, vel plura ?

Vide Doctorem in 3. distinct. 6. quaes. 2. et Doctores ibidem citatos.

Respondeo, primo declarando quod est unum secundum suppositum, et plura secundum naturam.

Unde Damascenus 3. lib. Orlhod. fidei c, 15. Unus idemque est Christus, qui et hoc, et illud est. Est ergo unum, et plura Christus, ut dicunt aliqui, simpliciter, et sine distinctione, non secundum quid: nec hoc, inquiunt, est inconveniens, referendo ad diversa. Quod sit plura simpliciter patet; sieut enim accidens est ens secundum quid, et ideo unum, vel multa per accidens secundum quid, ita substantia est ens simpliciter: et ideo quod habet in se plures naturas perfectas, et actuales, est plura simpliciter.

Item, cum substantia sit vera entitas, dicere aliquid esse duo secundum substantiam, et naturam, non videtur diminuere de ratione pluralitatis simpliciter.

Sed videtur aliquibus quod licet in Christo sint duae naturae, quia tamen altera tantum est divina persona in abstracto, non debet dici duo simpliciter, sed cum determinatione, cum non possit dici, Christus est humana natura, licet possit dici, quod est divina natura.

Sed per hoc ita arguitur de quocumque ente p r accidens, quod non esset plura, cum nulla natura praedicetur de ipso in abstracto immediate, id non videtur impedire: quia sicut id in quo est, id est, natura, dicitur unum, et non plura; licet natura non praedicetur de ipso in abstracto; ita id in quo sunt plures, erit plures, licet altera tantum, vel etiam neutra praedicetur de ipso in abstracto.

Nec sequitur, est plura, ergo plura supposita; sicut e contrario in divinis non sequitur, sunt unum, ergo sunt unum supposito: licet in creatis sequitur, est una natura, ergo unum suppositum, in divinis tamen non sequitur, non propter hoc quod natura praedicetur in abstracto, sed quia non multiplicatur. Unitas enim, et pluralitas naturae facit ad hoc, quod aliquid sit unum, vel plura, non talis, vel talis praedicatio, quae convenit ex diverso modo significandi solum; sed ex alia speciali ratione in alia, et alia natura, et respectu alterius, et alterius suppositi.

Est ergo unus Christus simpliciter: nec oportet distinguere, quia unum significat magis unitatem suppositi: unde non est alius, et alius, licet sit aliud, et aliud. Unde Augustinus contra Felicianum ; Post partum Virginis, non alius Dei, et alius hominis, sed idem Christus Dei, et hominis filius fuit. Et sicut in uno homine aliud animus, aliud corpus, sic in mediatore Dei et hominum, aliud Dei filius, aliud hominis fuit. Aliud, inquam, pro discretione substantiae, non aliud pro unitate personae.

Verum est tamen, quod ad hoc, quod aliquid dicatur plura neutraliter simpliciter, et sine distinctione, oportet quod sit plura secundum supposita, et naturas; quia, ut dicitur 5. Metaphys. Substantia dicitur duobus modis, scilicet, suppositum, et forma, sive natura speciei. Propter quod diversitas unius solum non sufficit ad hoc, quod aliquid debeat dici plura simpliciter, et sine distinctione. Unde in omnibus talibus, in quibus sunt plura secundum naturam, et unum secundum suppositum, semper respondendum est distinguendo; ut patet 1. Physic

Si autem quaeratur, quid horum magis debeat dici, et quid horum simpliciter dicatur, et quid secundum quid, cum Christus dicitur unum, vel plura? Potest dici, quod ista sunt diversarum rationum, et de unaquaque respondendum secundum propriam rationem. Et est quaelibet unitas simpliciter in genere suo, et similiter pluralitas: plura enim secundum naturam sunt simpliciter, et unum secundum suppositum est unum simpliciter.

Secundo sciendum est, quoad esse, quod unum, et ens convertuntur, sicut Christus est unum, vel plura; sic in ipso est unum esse, vel plura. Quidam tamen dicunt, quod in Christo non est nisiunum esse, scilicet esse substantiae divini suppositi, per quod existit humana natura nullum aliud esse habens. Unde si non caperetur a Verbo, communicaretur sibi aliquod esse creatum; et ita dicunt de accidentibus sacramentalibus remanentibus post conversionem, quod eis communicatur aliquod esse. Ponunt enim quod sicut in uno subjecto sunt multa extensa unica extensione, sic multa existentia in uno subjecto, vel uno supposito per unum esse subjecti, vel suppositi.

Sed hoc non videtur posse stare: cum enim essentia, et esse existentiae sit una ratio; ubicumque reperitur ratio essentiae, ibi reperitur et esse- existentiae: unde in subjecto ubi sunt accidentia, quot sunt ibi res, quibus communicat rationem essentiae, tot sunt existentiae. Dato etiam, quod secundum istos esse sit aliud, cum tamen sit quid actualius, et sit ipsa actualitas essentiae, unicuique autem convenit propria actualitas. Subjectum autem non se habet in ratione formalis perfectionis respectu accidentis, oportet cuilibet essentiae respondere proprium esse. Unde quod accidens dicitur esse, quod est entis: hoc non est quasi sit formaliter per entitatem alterius, sed quia sua entitas non est ens per se, etc.

Item, ex dicto illorum sequitur, quod in subjecto, in quo sunt plura accidentia, non essent plures essentiae: sicut enim accidentia existunt, quia sunt in existente, ita etiam secundum Philosophum 7. Metaph. non sunt entia nisi per entis beneficium.

Exempla etiam quae adducunt sunt contra eos; nam cum aliquod unum fit extensum fit formaliter, quantum ad continua in eo extensibilia, ita quod omnia sunt extensa extensione unius formali, et omnia alba una albedine, et sic de aliis:. cum sit aliud esse album, sive extensum hujus, et hujus in hoc, ipsi ponunt plura esse. Quia ergo esse non est determinatum, sicut nec ens, sed comprehendit sub se omnes gradus entis, dicit plures illos: sicut patet, quod etiam dicitur esse aliud secundum albedinem, et aliud secundum divisionem, etc. ita debet dici plura secundum esse.

Nec valet simile, quod inducunt, quod dicunt multa esse extensa una extensione: quia non sunt extensa formaliter, id est, non sunt ipsa extensio, sed participative, etc. Plura autem entia non se habent ad esse, sicut ad aliquos gradus participative, sed sunt id ipsum formaliter: ideo secundum multiplicationem entium, et essentiarum necesse est esse multiplicari.

Inconveniens etiam est, quod in Christo natura humana non habeat proprium esse, sed sit, vel existat per esse suppositi secundum rationem formalis perfectionis: cum enim forma det esse materiae, in Christo autem fuit anima unita corpori, videtur dicendum quod habeat suum proprium esse. Sicut enim implicat contradictionem dicere, albedinem esse in aliquo, et non dare esse album: sic etiam animam Christi dare esse corpori, et non habere suum peculiare esse. Cum etiam vivere viventibus sit esse; in Christo autem duplex vivere, sequitur quod habeat duplex esse. Sicut ergo impossibile est, plures essentias esse unum secundum esse essentiae, ita ens, quod habet plures naturas, secundum esse existentiae. Ideo quia in Christo sunt plures naturae, in ipso sunt plura esse existentiae. Nec numerantur secundum partes essentiales, quae sunt materia, et forma: quia materia cum sit pura potentia in genere substantiae, secundum se non habet esse supra illud esse formae.

Sed dicunt aliqui, quod non debet poni in Christo proprie duplex esse; quia esse naturae, quae non pertinet ad esse hypostasis subsistentis, non dicitur illius simpliciter; sicut si esse album secundum pedem, vel manum adveniret supposito praeexistenti, non constitueret aliud esse, sed nova tantum relatio inde consurgeret: alias diceretur esse non solum secundum ea, quae prius habebat, sed secundum illa. Hoc autem non valet. Natura enim humana, nec est accidens inhaerens, nec substantiae accidentaliter adveniens, quasi ex ea consurgat aliquod esse accidentale, sicut ex vestimento, sed dat esse substantiale, non secundum se: et ideo non constituit novam rationem suppositi, sed verum esse existentiae alteri, cui unitur. Unde sicut non advenit Christo novum esse subsistentiae, sic nec nova relatio filiationis realis: sicut tamen alia natura, et alia generatio, ita aliud esse. Omnis enim generatio terminatur ad aliquod esse, et si sit per se, est in subsistentia; si autem non est natum per se existere, est esse actuale, quod non cadit in esse hypostatico; cum autem illud cui advenit, sit natum existere secundum se, tamen jungitur alteri perfectiori, et tale cadit cum eo in esse hypostatico. Et per hoc patet ad instantiam de acccidente. Quod ita sit in proposito patet per Damascenum lib. 3. cap. 8. Duae enim, differentiae ratione, ac modo, Christi naturae sunt. Nam personae ratione unitae, mutuaque inter se immeanles, citra confusionem uniuntur, suum interim naturale discrimen ambae retinentes.

Unde non valet exemplum de manu, et pede: quia enim hujusmodi habent eamdem formam cum illo, cui adveniunt, a qua est esse existentiae, et essentiae: ideo sicut non advenit novum esse, ita nec existentiae. Unde non est talis relatio inter suppositum, et partem. Non. sic autem est de humana natura, quae habuit novum esse existentiae, licet non subsistentiae; quia alteri unitum, ubi est realis relatio assumpti ad assumentem, licet non nova realis relatio proprie fuit filii ad patrem propter unitatem suppositi.

Ulterius est dicendum, quod in Christo est unum esse suppositi, quod est esse entis perfecti alii non innitentis: sic enim in uno non est nisi unum esse, per quod omnia quae sunt in illo, subsistunt: ipsum autem suppositum per se existit, et subsistit: unde esse subsistentiae unum est. Esse tamen simpliciter, et absolute acceptum, actum essentiae, vel existentiae importans, ab essentia realiter non differens, plurificatur secundum multitudinem naturarum.

Sed circa hoc est dubium: quomodo in Christo sit idem esse essentiae, et existentiae naturae humanae, quae realiter differt ab essentia, et esse divinae naturae? cum esse existentiae ipsius, non sit idem quod esse existentiae suppositi divini. Cum tamen videamus, quod si natura humana haberet esse per se, ita tria esse essent in ea; vel aliquid videtur ei auferri per unionem, et in ea fieri per separationem, si separantur. Non videtur autem tolli, vel causari subsistentia, nisi tollatur essentia, et existentia, cum sint idem. Et dicit, quod subsistentia addit aliquid extrinsecum; nam subsistere est non inniti alteri, et sic importat relationem ad aliquid extrinsecum, quod excludit. Ideo potest fieri variatio inter hoc esse per unionem, vel separationem ab altero, non facta variatione circa existentiam, vel essentiam: sed esse essentiae, vel existentiae dicit simpliciter, et absolute actum essentiae, ideo non potest variari,

nisi varietur esse, et natura. Unitas enim suppositi, et accidentium cum subjecto, est vere quaedam. unitas; et ideo aliquid causatur cum fit talis unitas, quia plura fiunt unum, et aliquid discernitur cum dissolvitur, et convenit variatio: ad quam scilicet variationem secundum esse subsistentiae non sequitur esse essentiae, vel existentiae simplicis, nisi talis variatio fiat circa ea, quae sunt unum in essentia, etc.

Ex praedictis potest colligi, quod in Christo ratione suppositi esse subsistentiae est unum simpliciter, non secundum quid, et esse essentiae, et existentiae est plura, licet non simpliciter, et sine distinctione, et est simpliciter plura ratione naturarum.

Ad argumentum quod ostendit esse plura secundum suppositum, quia est praedestinatum, inquantum haec praedestinatio est respectu entis perfecti, cum sit directio alicujus in salutem, quod non est nisi suppositi, cujus est agere propter finem. Concedo, quod suppositum est praedestinatum, quod est idem in divina natura, sed ratione humanae, non divinae naturae, convenit ei praedestinatio. Unde Apostolus cum dixisset ad Romanos 1. Qui factas est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est filius Dei in virtute: ostendit, quod hoc sibi conveniat, inquantum est ex semine David. Quamvis enim illi sit naturale secundum naturam humanam, sed sibi hoc competit per unionis gratiam, etc. Aliqua desunt.