QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Circa primum est sciendum, quod opinio multorum videtur esse, quod tempus a motu realiter differat, ut sit accidens inseparabiliter ipsum motum concomitans, sicut caliditas ignis. Tractat enim hoc Aristoteles in diversis capitulis de motu et tempore : et unum dicit esse alterius mensuram. Rabbi etiam Moyses in 2. lib. suo videtur sentire quod tempus a motu differat.
Hoc etiam videtur; quia si tempus sit idem quod motus, et quantitas temporis idem quod quantitas motus, tunc quanto motus esset velocior et intensior, tanto tempus esset majus: tunc etiam tarditas et velocitas convenirent tempori, sicut conveniunt motui, quod est contra Philosophum 4. Physic. text. 109. et 110.
Item, secundum Commentatorem super princip. 3. Physic. comm. 4. motus per se non est in distincto Praedicamento, sed est in illo Praedicamento, in quo est res acquisita per motum, ut motus ad qualitatem, est in genere Qualitatis, et sic de aliis. Nunc autem tempus non ponitur in genere Qualitatis, nec in alio genere quam in genere Quantitatis: ergo tempus non est motus.
Item, impossibile est duo tempora simul esse, nisi unum sit pars alterius: non enim sunt simul duo dies, vel duae h orae, vel duo anni, sed dies, et hora, et annus simul sunt; sed duo motus et plures sunt simul, et aequaliter fluunt, quorum unus non est pars alterius, quia simul currimus ego et tu, simul moventur circulus, vel caelum et homo: ergo motus non est tempus.
Item, certum est, quod omnes partes caeli simul moventur, ita quod ex partialibus motibus omnium partium caeli integratur unus totalis motus totius caeli: ergo si tempus est motus, similiter fieret unum totale tempus ex partialibus temporibus simul coexistentibus, sicut coexistunt motus partium, ut sic imaginetur tempus, quod mensurat motum primi mobilis, non solum esse quantum secundum suam successionem, sed etiam extense diffusum secundum distinctionem partium mobilis, quae simul moventur.
Aut dicatur, quod sicut substantia spiritualis est indivisibilis, et tota simul in omnibus partibus loci, sic tempus sit quaedam mensura simplex, tota simul existens in qualibet partium caeli dum moventur: et hoc dato, vel illo, patet quod tempus non est motus.
Item, tempus de se est causa antiquitatis, et senectutis, et corruptionis in rebus corporalibus, ut patet 4. Physic. text. 117. motus autem, inquantum motus, non est hujus causa, quia tunc omnis motus in rebus temporalibus esset eis causa senectutis, et quanto motus major, tanto res esset senior, quod patet esse falsum in motu augmenti et in motu locali.
Item, videmus motum majorem, ut per unam leucam, quandoque fieri breviori tempore, quam motum minorem, ut per mediam leucam, quia citius movetur equus per leucam, quam homo per mediam: quod non esset verum si motus et tempus essent idem. Item, Augustinus hoc dicit 11. Confessionum cap. 24. Nam etsi varie corpus aliquando movetur, aliquando stat, non solum motus ejus, sed etiam statum tempore metimur, et dicimus tantum stetit, quantum motum est, aut duplo, vel triplo stetit, ad id quod motum est, et si quid aliud nostra dimensio, sive comprehenderit sive existimaverit, ut dici solet plus minus. Non est ergo tempus corporis motus, haec Augustinus.
Quorumdam autem opinio est, quod motus et tempus non dicunt diversas res absolutas, sicut quantitas, et qualitas ei inhaerens, sed omnino dicunt eamdem rem, secundum diversas rationes denominatam, aliquando tempus, aliquando motus: ut idem sunt re, unum, verum, bonum, et eadem res sub una ratione. Sub ratione scilicet temporis est suiipsius mensura; sub alia ratione, scilicet, sub ratione motus, est mensura alterius: et eidem rei conveniunt aliqua sub una ratione, quae nullo modo conveniunt eidem rei sub alia ratione, sicut concludunt praedicta argumenta; in quibus concluditur, quod aliquid dicitur de motu, quod non dicitur de tempore, vel e contrario. Quod autem motus et tempus duas rationes absolutas non dicant, vide rationes in quaestione de aevo . Tamen istud probatum est in quadam quaestione, ubi probatum est quod numerus essentialis non differt a numeratis. Sed tempus est essentialiter mensura prioris et posterioris non manentis; ista sunt essentialiter in quolibet motu: ergo, etc.
Item, ostensum est in quaestione praecedenti , quod duo accidentia ejusdem speciei simul esse non possunt; longitudo autem, sive dinumeratio motus, et temporis, simul sunt, et constat quod sunt ejusdem speciei, cum duratio cujuslibet sit secundum quod priori succedit posterius per corruptionem prioris, et posterioris generationem.
Eodem modo sicut de numero videtur aliquibus, quod tempus cum sit numerus et mensura motus, ita intime et inseparabiliter se habens ad motum sicut numerus ad numerata, non dicit aliam rem absolutam a motu, quamvis dicat aliam rationem.
Et ista videtur esse sententia
Augustini 5. super Genesim ad litteram, c. 5. ubi sic dicit: Potius ergo tempus a creatura, quam creatura caepit a tempore, utrumque autem ex Deo. Ex ipso enim, et in ipso, et per ipsum sunt omnia. Nec sic accipiatur quod dictum est, tempus a creatura caepit, quasi tempus creatura non sit, cum sit creaturae motus ex alio in aliud, consequentibus rebus, etc.