QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Hoc idem asserit Scotus in 4. dist. 12. quaest. 2. n. 12. et 15. nimirum eamdem quantitatem, et accidentia, quae erant in priori substantia panis, remanere in Sacramento Eucharistiae, eademque perseverare in alia substantia de novo introducta, si per creationem, aut alio quocumque modo subintroducatur, et afficere posse hanc secundam substantiam, non secus ac primam.
Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substantiali, non solum quoad inesse et interminationem, sed etiam quoad esse et simpliciter; dixi quod hoc est per accidens, quia corrupta forma substantiali in composito, et hoc in speciali, corrumpitur esse actuale, quo corrupto per se corrumpitur esse accidentis, tam compositi, quam hujus accidentis numeralis: sicut dicit Commentator 8. Metaphys. comment. 5. quia corrupta caliditate corrumpitur forma substantialis ignis, sed corrupta forma substantiali, non corrumpitur esse actuale accidens, etiam per accidens, nisi propter interruptionem. Et si hoc fiat sine interruptione, ut dixi de qualitatibus symbolicis, patet quod ibi non habet locum. De quantitate patet in speciali quod non concludunt, quia ejus subjectum non est materia nuda, sed sub forma corporali, et idem semper manet ejus subjectum non interruptum.