QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

ARTICULUS II.

Statuitur, et confirmatur sententia Catholicorum.

Sequitur secundo, videre quae sit positio Catholicorum, et eam confirmare. Circa quod sunt quinque videnda. Primo, quod Deus vult bonitatem suam per se et de necessitate, non necessitate coactionis, quae tollit libertatem, sed necessitate immutabilitatis, quae non eam excludit. Secundo, quod vult alia a se, et haec volendo se. Tertio, quod voluntas Dei est causa rerum, et nullum habet motivum in causando. Quarto, quod Deus agendo res per voluntatem, nullo genere necessitatis eas agit, sed potuit non producere quidquid produxit, et ante vel post. Quinto, oportet ostendere, qualiter contingentia possit simul stare cum immutabilitate voluntatis, et infallibilitate scientiae Dei de rebus. Sexto, quomodo est certitudo in Scripturis, et Propheticis, et divinis promissis.

ARTIG. II. SEGT. 1.

Deum nebessario velle bonitatem suam, non tamen necessitate coactionis.

Circa primum sic procedo, et habet iste articulus duas partes: prima est, quod velit solum per se suam bonitatem: secunda, quod de necessitate immutabilitatis. Ad primum sic: Omnis potentia prima in illo genere potentiae, habet suum objectum, primum et perfectissimum. Exemplum hujus patet, per omnes potentias discurrendo; sed voluntas Deiest voluntas omnino, et simpliciter prima, quae est omnium causa; ergo volitum debet esse bonum simpliciter bonum, hoc autem non est, nisi ipsum quod est ipse Deus. Item 6. Metaphysic. text. 8. bonum et malum sunt in rebus, verum et falsum in anima. Deinde velle dicit actum per modum tendentiae ad objectum intellectum. Tunc sic: omnis potentia naturaliter fertur in suum objectum, maxime voluntas, quae de se tendit in bonum; ergo voluntas Dei naturaliter fertur in bonum: sed impossibile est, quod feratur ad bonum extrinsecum naturaliter, quia tunc ab eo naturaliter dependeret; ergo fertur ad bonum, quod est infinitum naturaliter. Item, objectum per se et potentia, sunt ejusdem ambitus; si enim esset color, qui non esset visibilis, virtus visiva esset imperfecta, et ille color frustra: unde omnis color est visibilis, et virtus visiva potest attingere omnem colorem. Cum igitur voluntas sit infinita; ergo ejus per se objectum est bonum infinitum: sed non est tale bonum nisi divinum; igitur bonum divinum est solum per se objectum divinae voluntatis.

Quod autem velit suam bonitatem necessitate non coactionis, quae dicit violentiam, quae non cadit in Deum, nec etiam in voluntatem nostram, sed immutabilitatis, probatur; potentia perficitur per hoc, quod actui conjungitur, sive actui differenti a potentia secundum rem, sive secundum rationem: si enim ista conjunctio intelligatur in potentia et actu, quae sola ratione differunt, ibi actus perficit potentiam secundum rationem, et modum intelligendi: igitur quanto firmius potentia actui conjungitur, tanto perfectior judicatur, sed firmior est conjunctio, quae est immutabilis.

Nec oportet dicere, ergo hac etiam necessitate vult extrinseca, quia illa volendo non perficitur, nec vilescit, quia, ut dicam, non vult illa, nisi per accidens, volendo se. Quare et actui volendi extrinseca, inquantum actus dicit aliquid ex parte divinae voluntatis, semper est conjuncta et ab aeterno; sed inquantum velle denominat connotatum, tunc non semper est conjuncta; volendo autem se, semper est conjuncta actui, et ex parte sui, et ex parte voliti.

Item, voluntas Dei, aut semper vult suam bonitatem, et tunc immutabiliter; aut nunquam, et tunc est otiosa; vel aliquando non, et aliquando sic, et tunc mutatur. Item, unumquodque secundum quod magis est in actu, perfectius agit, sive ratio agendi sit naturalis, ut caliditas: sive libera, ut amor; ergo in genere agentium per amorem, quanto major est amor, tanto actus dilectionis intimior est, et actualior et magis continuus. Cum autem voluntas recta fertur in amatum, fertur in illud secundum rationem boni quam habet: sed divina essentia habet rationem boni infiniti: ergo per infinitum actum amoris fertur divina voluntas in ipsam: ergo immutabiliter semper.

ARTIC. II. SECT. II.

Deum velle alia a se volendo suam bonitatem.

Circa secundum, quod similiter continet alia duo; quod scilicet velit alia a se, et quod vult ea volendo bonitatem suam. De primo sic, quandocumque aliqua potentia fertur in aliquod objectum per se, fertur in illa quae habent ordinem ad ipsum, secundum rationem illius ordinis, ut si habent ordinem essentialem, fertur in illa necessario; si accidentalem, fertur in illa per accidens: cum igitur bona extrinseca sint bona participantia, ac per hoc habentia ordinem quemdam accidentalem ad bonum per se, quia quantum est de se, essentialiter in illud ordinantur, ut in finem; ergo voluntas Dei aliquo modo fertur in illa: mala autem non vult fieri, quia non participant rationem primi boni.

Item, sicut se habet scientia Dei ad scibilia, ita voluntas ab bona: sed non est differentia entis, quam intellectus divinus non cognoscat; ergo non est aliqua differentia boni, quam voluntas divina non velit.

Item, quando aliqua potentia fertur in rationem formalem objecti, fertur etiam in omnia quae illam participant, ut visus ad omnia colorata; sed omnia extrinseca participant aliquo modo rationem boni, quia, Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona; ergo voluntas divina vult ea. Item, voluntas divina est in plena possessione divinae bonitatis, alioquin non esset Deus plene beatus; ergo impossibile est quod bonitas divina alicui comd unicetur, nisi hoc voluntas velit: sed communicatur omni ei, quod est, vel existit; ergo voluntas vult omnia illa esse.

Quod autem velit ea volendo se, patet: ostensum est, quod bonum divinum est per se primum volitum a Deo. Tunc sic: primum in quolibet genere, est causa eorum, quae sunt post, ut patet 2. Metaph. text. 4. de caliditate in igne; ergo voluntas divina vult alia a se, quia vult suam bonitatem. Item, aut voluntas divina vult alia a se, per se, et hoc ostensum est esse falsum, quia solum bonum infinitum vult per se; ergo vult ea per aliud, non nisi per bonum increatum; ergo vult ea volendo bonum increatum.

Item, sicut se habet intellectus ad cognita alia a se, sic voluntas ad alia bona a se; sed intellectus cognoscendo divinum verum, cognoscit omnia: ergo voluntas volendo divinum bonum, vult alia bona.

ARTIC. II. SEGT. III.

Dei voluntas est causa rerum, nec ab alio extrinseco movetur ad causandum.

Circa tertium, quod voluntas Dei est causa rerum, et nullum habet motivum in causando, quod etiam continet duo: quod scilicet sit causa rerum, et quod a nullo moveatur ad causandum. Ad primum sic, voluntas divina, et bonitas sua ad se essentialiter referuntur, sicut potentia ad objectum per se: cum igitur bonitas divina referatur in ratione bonitatis se referendo ad omnes creaturas, in ratione finis; ergo voluntas divina se referendo refertur ad creaturas in ratione aliqua causae: non finalis, quia haec est bonitas: non formalis, quia illa refertur ad Verbum: ergo efficientis. Quanquam igitur sapientia et potentia Dei sint rerum causa, prima tamen ratio causalitatis est, ad quod spectat ratio communicabilitatis: sed haec ratio est boni, inquantum bonum, sed bonum inquantum bonum, non communicatur nisi a voluntate, cum sit ejus passio; ergo ratio causalitatis principaliter spectat ad voluntatem.

Item ostensum est, et adhuc ostendetur, quod effectus non procedunt a Deo aliqua necessitate, sed mera libertate; ergo illi debet attribui principaliter ratio causalitatis, ad quod spectat principaliter ratio libertatis, sed hoc est voluntas; ergo, etc.

Item, potentia executiva existente, et intellectu cognoscente rem producendam, non propterea res producitur, nisi imperet voluntas, et ad opus potentia applicetur, ut patet in artifice. Unde potentia executiva videtur esse quasi instrumentum; scientia, vel intellectus quasi ordinans; voluntas autem ut movens; sed efficiens et movens idem sunt: potentia autem etsi movet motum exequendo, movetur tamen primo a voluntate; ergo ei debetur principaliter ratio moventis; ergo potissima ratio causalitatis est in voluntate.