QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

Scholium.

Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus multorum antiquorum Theologorum, Alea sis, Alberti Magni, Bonavent. et Richardi, necnon aliquorum Philosophorum, Boetii et Avicembroni, quam etiam sequuntur Aureolus et Cajetanus in cap. 2. Ephes. Eugubinus, Nyphus, Franciscum Georgius, et alii. Gradatim pergit ad stabiliendam, et declarandam sententiam per duodecim conclusiones, et deinde probat esse conformem doctrinae sanctorum Patrum. Aliqua etiam repetit ex iis, quae docuit in libros de Anima, quaest. 15. ubi docuit aperte intellectum nostrum non esse immaterialem. Scholiastes timide videtur admittere Scotum hujus fuisse opinionis, sed eo certe loco, et in isto, et quaest. sequenti, num. 33. clare et constanter hanc defendit sententiam. Eam etiam indicare videtur quodlib. 9. artic. 2. g. Secundum etiam istum tertium intellectum, ubi loquens de anima quatenus est receptiva intellectionis, ait eam non habere materiam, saltem, inquit, corporalem, tacite innuens, eam habere materiam incorpoream, seu spiritualem.

Ecce positio cum rationibus. Et modo est alia positio, quae dicit, quod necesse est tam animam, quam Angelum inniti materiae fundamento, accipiendo materiamnon pro illo potentiali, quod est esse nihil respectu esse, sed pro illo potentiali, quod habet esse actu, quod contra formam distinguimur, ut dictum est, quae est actus, et habet esse actu. Ad cujus positionis evidentiam, ut juxta artem Philosophi accedamus a communibus ad specialia, sunt duodecim conclusiones declarandae. Prima est, quod omne ens creatum habet necessario potentiam admixtam. Secunda, quod illa potentia non differt realiter a re creata. Tertia, quod illa potentia per omne ens creatum diffunditur, et permiscetur omni enti. Quarta, quod ista potentia, ut contracta, differt in entibus, secundum quod entia inter se distinguuntur. Quinta, quod talis potentia facit aliqualem compositionem in rebus. Sexta, quod talis compositio, quae consequitur ens inquantum ens, quae est ex actu et potentia, est indeterminata. Septima, quod ex ista compositione cum alio determinato superaddito, in omnibus entibus sequitur compositio. Octava, quod illudinde terminatum, quodcadit in compositionem cujuslibet singularis entis, determinatur secundum diversitatem, vel actuum, vel determinationis. Nona, quod illud indeterminatum in rebus, quae sunt de genere substantiae, est substantia. Decima, quod illud indeterminatum, quod sequitur omne ens in genere substantiae, est materia realiter a forma distincta. Undecima, quod illud indeterminatum, et determinatum in genere substantiae, puta materia et forma, habent maximam unitatem in substantiis spiritualibus. Duodecima, quod haec sententia sit conformis doctrinae Sanctorum, et quod rationes oppositae non concludant.

Primum igitur ostendo, quod omne ens creatum habeat potentiam admixtam, sic; Omne ens creatum, inquantum creatum, est ex nihilo, quia creare est de nihilo producere, ut dicit Magister in principio 2. Sententiarum: sed omne ens citra primum secundum se totum est creatum; ergo est de nihilo, et ex se toto est defectibile, et annihilabile. Unde vult Augustinus * quod res ideo sunt annihilabiles, fion quia ab alio, quia tunc filius Dei esset annihilabilis, sed quia sunt de nihilo; sicut sunt corruptibiles, quia composita ex contrariis, vel habentia contrarietatem aliquo modo. Hoc idem innuit Gregorius*: Cunctae, inquit, res quae

de nihilo factae sunt, earum essentiae ad nihilum redeunt, nisi eas manus Dei teneat. Omne igitur esse creatum, inquantum surgit de nihilo, in suis intimis habet potentiam passivam adjunctam.

Item, primum esse, inquantum simpliciter primum, omnino excludit a se rationem alterius, ut album nihil habet de nigredine, inquantum sunt contraria; ergo omne ens inquantum recedit ab illa primitate, necessario accedit et permiscetur potentiae passivae, sicut color omnis recedens ab albedine, ut sunt omnes medii colores, eis necessario permiscetur aliqua nigredo, quia in omni medio est aliquo modo natura cujuslibet extremi; sed omne ens inquantum creatum necessario cadit a primitate illius; ergo, etc.

Item, dependentia ab aliquo, vel quantum ad esse, vel quantum ad fieri, vel quantum ad conservari, necessario includit potentiam passivam admixtam; actus enim, vel potentia activa, cum sit principium aliorum essendi, fiendi, et consisten li, ac per hoc est ratio, quod alia dependeant ab ea, non est ratio, vel causa oppositi, quod scilicet ratione talis actualitatis aliud dependeat ab alio. Et haec omnia patent in Deo, qui est actus omnino independens: sed omnis creatura, ratione qua est de nihilo, dependet ab alio, quantum ad esse, quantum ad fieri, et quantum ad conservari; ergo omnis creatura inquantum creatura, habet in suis intimis potentiam passivam admixtam.

Secundo, ostendo quod potentia passiva nihil reale addit supra ipsum ens, quod est terminus creationis. Si potentia aliquid addit realiter distinctum supra potentiam rei creatae; ergo sequestrata per intellectum illa potentia, illa substantia nullo modo est in potentia passiva, ac per hoc est actus purus omnino independens a quocumque agente.

Item, ostensum est quod talis potentia est in omni ente: ergo si differt ab eo realiter, necessarium est, ut recipiatur in eo, hoc non potest esse nisi per potentiam passivam aliam, et tunc eodem modo de illa etiam procedetur in infinitum, vel stabitur in una potentia passiva, quae non differt re ab eodem, cujus est.

Item, ostensum est quod esse creatur, et secundum quod creatur, dependet ab alio; sed tota substantia creatur secundum sua intima omnia: ergo tota substantia inquantum tota, est dependens. Haec autem reduplicatio inquantum dicit causam essentialem, per quam subjectum non potest intelligi sine praedicato, ut homo inquantum homo est animal, propter quod dicitur in fine lib. 1. Priorum, cap. 40. quod reduplicatio debet fieri ad subjectum, non ad praedicatum, ut, Grammatica inquantum Grammatica est disciplina; nam si feratur ad praedicatum, est falsa, ut, Grammatica est disciplina inquantum disciplina, quia sensus est, Omnis disciplina est Grammatica; ergo si omnis creatura inquantum creatura a Deo dependet, impossibile est intelligi non dependens: dependet autem per potentiam passivam, ut ostendi; ergo si potentia passiva differt realiter a substantia rei, cum ea quae taliter differunt, saltem intellectus possit separare, sequitur, quod potest intelligi creatura non dependens a Deo, imo erit actus purus non annihilabilis.

Item, illa potentia quae differt realiter, ut tu dicis, est ens creatum, ac per hoc dependens; aut igitur dependet seipsa, aut per aliam potentiam, et erit processus in infinitum; vel stabitur in uno, in quo non differt realiter, et qua ratione in uno ente, eadem ratione in omni ente.

Tertio, ostendo quod ista potentia extenditur, et permiscetur in omni ente creato. Impossibile est, quod aliquod creatum sit extra rationem entis, quia omnino esset nihil; propterea ens non potest esse genus, quia cum omnis differentia sit extra rationem generis, esset nihil; igitur in ratione entis participat illud, quod sequitur omne ens inquantum ens creatum, sed potentia passiva consequitur substantiam entis creati: (ut ostensum est) ergo inest omni enti.

Item, si detur aliquod creatum absque potentia passiva, tunc illud erit imperfectum respectu Dei; res enim quanto est perfectior respectu Dei, tanto est susceptibilior plurium perfectionum ab eo, ut patet in creatura rationali. Nec esset perfecta respectu sui, quia aut haberet perfectiones, quae sunt essentialiter id quod ipsa, et tunc esset Deus; aut nullam perfectionem haberet, et tunc aut esset susceptibilis perfectionum, et sic esset in potentia passiva: aut non haberet, nec esset susceptibilis, et tunc esset omnino imperfecta. Nec etiam esset perfecta respectu universi, quia non posset cogitari, quod aliquod tanquam pars uniatur alii ad perficiendum totum, nisi sit in potentia respectu partis cui unitur, et respectu totius: si enim nullum aspectum haberet ad partes omnino, nullum totum constitueret cum illis, ut Deus.

Item, omne creatum necessario secundum totam substantiam dependet ad aliud, et sic est compositum ex essentia, et esse ad minus: omne autem compositum est resolubile: ergo omnis substantia, sive ens creatum est annihilabile, hoc autem non est sine potentia passiva.

Quarto, ostendo quod ista potentia differt in diversis entibus, secundum quod illa differunt genere, vel specie, vel numero: hoc enim jam patet, cum ostensum sit, quod potentia passiva est idem re cum substantia; ergo sicut entitates differunt, ita et potentiae.

Item, ostensum est quod haec potentia sequitur ens inquantum ens: sed quando aliquid essentialiter consequitur aliud, necessario dividitur secundum illius divisionem, ut patet in homine, et risibili; ergo sicut entia differunt, ita et potentiae.

Item, potentia passiva sicut et activa, est fundamentum inclinationis et relationis realis, sicut realiter referuntur activa et passiva: si diversae sunt inclinationes, et relationes reales agentium et patientium, secundum modum agendi et patiendi; ergo et potentiae activae, et passivae differunt secundum diversitatem agentium et patientium inter se.

Item, entia dividuntur tam natura quam situ, secundum quod magis et minus participant de actualitate, ut patet de elementis, ut aqua plus habet de actualitate quam terra: unde unum est in potentia respectu alterius, ut di citur 4. Physicorum, cap. de loco, text. 48. ita quod illud quod plus habet de actu, minus habet de potentia, et o contrario; sicut ergo differt actualitas unius ab actualitate alterius, sic etiam potentia a potentia.

Quinto, ostendo quod haec potentia facit compositionem in rebus. Primo sic: ostensum est quod omnia citra primum ens habent actum potentiae admixtum, quia cadunt ab actu primo per admixtionem potentiae, tunc sic: Actus purus facit simplicitatem; ergo actus admixtus facit compositum.

Item, Dmpossibile est quod desit prima ratio compositionis in entibus; nam per illas rationes, per quas res est composita, impossibile est quod illae rationes non efficiant compositum, si uniantur: ratio autem compositionis in entibus est ratio actus et potentiae, nunquam enim ex pluribus actibus posset fieri unum; ergo ratio actus et potentiae sunt fundamentum, et omnis ratio compositionis; ergo impossibile est si uniantur, quin faciant compositum: sed uniuntur in omni ente creato, ut ostensum est: ergo, etc.

Item, procedunt a Deo essentiae, sicut ab unitate numeri, secundum Dionysium *: sicut ergo impossibile est, quod aliquis numerus fluat ab unitate, quin cadat a simplicitate, et includat compositum, sic impossibile est aliquod creatum elongari a primo, et summe simplici quin, cadat in compositionem.

Sexto, ostendo quod haec compositio, quae sequitur omne ens, inquantum ens, non inquantum tale est, est indeterminata. Ostensum est quod actus et potentia non contracta ad aliquem specialem modum, sunt fundamentum primum omnis compositionis: sed in quolibet genere primum inquantum primum, maxime est indeterminatum; ergo haec compositio maxime est indeterminata.

Item, proprietas consequens aliquid, est ejusdem latitudinis cum eo quod consequitur: sed compositio actus et potentiae consequitur omne ens, inquantum est ens creatum, tale autem est maximae indeterminationis; ergo haec compositio.

Item, primae differentiae in quolibet genere sunt maximae determinationis, ut patet de corporeo, et incorporeo; sed actus et potentia dividunt quodlibet genus entis, quod quidem est sic intelligendum, ut actus in quibusdam illius generis, et potentia in aliis, imo in quolibet, est actus et potentia permixta: sed aliqua plus habent de actu, et minus de potentia, aliqua e contrario; ergo si omnia communicant adjunctionem actus et potentiae, sicut natura generis est indeterminata, sic et compositio in illis.

Septimo, ostendo quod in ista compositione indeterminata, cum aliquo determinato superaddito, fit in omnibus entibus compositio. Omne primum determinatur, et distinguitur in posterioribus et consequentibus, ut animal in suis speciebus per distinctas et determinatas differentias: sed compositio ista prima consequitur ens inquantum ens; ergo sicut spiritus inquantum ens, per rationem aliquam determinatur, ut patet in Angelo et anima, et sic de aliis; sic etiam ista compositio determinatur et specificatur per quid superadditum; et sic componitur omne ens spirituale ex ratione sui indeterminati et aliquo superaddito, ita quod in prima compositionis ratione conveniunt, et in alio differunt, quia illa superaddita est ratio singularis compositionis, et entitatis in quolibet ente.

Item, ostensum est quod haec compositio sequitur omne creatum: sed omne prius, se et suam proprietatem salvat in posteriori, per rationem qua prius, et omne poterius per rationem qua posterius, addit aliquam saltem rationem ad prius; ergo ratio entis, quae est prior, cum ente speciali salvatur in Angelo et quolibet alio ente speciali, et Angelus, inquantum ens posterius, addit aliquam rationem suae posterioritatis; ergo necessario omne ens, cujuscumque sit speciei, est compositum ex ratione prioris compositionis indeterminatae, et posterioris determinati.

Item, omnia entia habent aliquam concordiam, et unitatem substantiae secundum magis et minus, ut omnia entia in entitate: homo et equus in sensualitate, habent etiam inter se distinctionem; ergo oportet, ut illius communis concordiae, et unitatis sit aliquod fundamentum in ratione entis compositi, et illius distinctionis aliquod additamentum, secundum quod omnia entia differunt variis modis: ergo omnia entia sunt composita ex aliquo indeterminato et composito, in quo conveniunt, et sic est ratio entis creati, et ex aliquo determinato, in quo, vel per quod differunt.

Octavo, ostendo quod illud indeterminatum, quod cadit in compositionem cujuslibet entis particularis, diversificatur secundum diversitatem actuum, vel determinationis. Actus ille superadditus huic indeterminato se habet suo modo ad ipsum, sicut forma ad materiam: forma enim materiae non respicit eam sub indeterminatione, quam de se habet, sed eam trahit ad se, et ad suam actualitatem; ergo ita indeterminatum distinguitur secundum determinationem actuum.

Item, si illud indeterminatum non sit realiter distinctum in quolibet ente, sequitur quod nihil est vere in se, nec ab aliis distinctum: non enim omnia sunt composita ex illo indeterminato, et suo determinato, si indeterminatum meum, et tuum non sunt diversa, et tamen determinatum meum et tuum sunt distincta: ergo sum distinctus et non distinctus, ac per hoc nec sum singularis, nec vere unus.

Item, in processu naturae et artis, videmus quod posterius distinguit, restringit et specificat; ergo oportet quod ita sit hic.

Nono, ostendo quod cum compositio ex indeterminato, et determinato sequatur omne ens creatum, quod in his, quae sunt de genere substantiae, illud indeterminatum sit vere substantia; et cum non sit forma, oportet quod sit materia, ac per hoc, omnia quae sunt in genere substantiae, sunt composita ex materia et forma. Ostensum est, quod indeterminatum, et determinatum habent inter se proportionem, ita quod unum determinat aliud, sed actus determinans in genere substantiae et correspondens, erit necessario substantia: sed in genere substantiae nihil est indeterminatum, nisi materia; ergo si omnis natura per se subsistens, sit composita ex indeterminato et determinato, sequitur quod omnis creatura per se subsistens, cujusmodi est substantia, sit composita ex materia, et forma.

Item, substantia est primum genus, de quo primo praedicatur ens; ergo si illud indeterminatum in genere substantiae non est substantia sed accidens, cum illud quod cadit in compositionem, ali: cujus sit prius eo, accidens erit prius substantia, cujus contrarium dicitur 7. Metaph. text. 4. quod substantia est prior accidente, tempore, definitione, et natura.

Item, sequeretur quod omnis substantia esset composita ex accidente, quia illud indeterminatum cadit in compositionem cujuslibet entis per se, ut dixi.

Item, si illud indeterminatum est accidens, cum per illud sit receptivum, sequeretur quod substantia per suum accidens sit receptiva, quod est impossibile. Quod patet, quia omne accidens si recipiatur in alio, vel erit procedere in infinitum in potentiis receptivis: vel erit dare quod substantia per se recipiat, et sic illud indeterminatum, per quod recipit, erit substantia. Hinc etiam patet, quia indeterminatum, quatenus indeterminatum, habet naturam primi recipientis: sed nullum accidens potest habere hanc naturam, cum in alio recipiatur: ergo, etc.

Decimo, ostendo quod illud indeterminatum in genere substantiae, quod est substantia, necessario est materia, a forma realiter distincta. Primo sic: indeterminatum in genere substantiae, est omnimodae indeterminationis, cum sit illud, per quod substantia est in potentia ad receptionem cujuscumque perfectionis: sed omnis forma de ratione sua dicit aliquam determinationem; ergo, modo relativo et opposito, sicut determinans et indeterminatum recipit illud: certum est autem quod ratio unius relativi est opposita respectu alterius, sicut impossibile est, quod aliquis sit filius ejus, cujus est pater; ergo impossibile est quod indeterminatum sit forma.

Item, indeterminatum in genere substantiae, quod consequitur omne ens, ut ostendi, habet rationem fundamenti, ac per hoc nullius est actus, sed etiamsi sit in actu, determinationem ab aliis recipit; ergo opponitur omni rationi, imo omni enti, cujus ratio consistit in determinato, qualis est forma.

Item, ut dixi, cera est aliquid in actu: impossibile est autem quod per essentiam habeat aliquam formam, seu figuram, alioquin nullam reciperet aliam, nisi autem in genere substantiae esset in potentia ad omnes formas, essentialiter opponeretur omni determinationi: omnis autem forma est determinata et determinati, quia est in actu, et actus; igitur illud indeterminatum essentialiter differt a forma; ergo concluditur necessario, quod omnis substantia per se subsistens est composita ex indeterminato, quod non est forma, sed materia, et determinato, quod est forma a materia essentialiter distincta, et realiter.

Undecimo, ostendo quod illa duo , indeterminatum et determinatum, imo et materia et forma in genere substantiae, habent maximam unitatem in Angelis. Quanto forma actualior, tanto magis se intimat materiae, et unit eam sibi: sed forma Angeli et animae rationalis, sunt actualissimae; ergo omnino sibi uniunt materiam, ac per hoc nec in quantitatem prorumpunt, quia virtutis unitivae sunt, nec habent aliquam formam corporalem, propter quam recedant a simplicitate.

Item, perfectiones quae sunt in creaturis, sunt communicatae a primo, sicut ei magis appropinquant essentia, sed haec uniens eas perfectius haberet: Deus autem habet perfectiones attributales unitissime: ergo quanto res plus sibi appropinquat, tanto et compositiones secundum rationem; ergo quanto res sibi appropinquant, tanto sua compositio est unitior et indissolubilior.

Item, ex operatione cognoscimus subtantiam rei: sed in operatione rei spiritualis videmus quod una potentia capit totam aliam, ut intellectus voluntatem, ete contrario, et memoria utrumque et e contrario, secundum Augustinum lib. 9. de Trin. cap. 4. et 5. et hoc est signum maximae unitatis: ergo cum hoc non sit in potentiis aliarum creaturarum, et major sit unio in fundamento quam in potentiis, sequitur quod major sit unitas in potentia spirituali, quam in aliqua alia: hoc maxime esset verum, si potentiae animae essent idem quod substantia.

Item, operatio fortis est signum virtutis unitae, et per consequens dissolubilis substantiae, quae maxime inest substantiis spiritualibus. Denique signum indissolubilis unionis est, quia sunt substantiae incorruptibiles, propter quod intima est unio unius ad alterum.

Duodecimo, et ultimo, ostendo quod illa alia opinio est contraria dictis Sanctorum. Quod enim sit ponere materiam spiritualem, expresse dicit Augustinus 5. super Genesin cap. 8. ubi dicit: Non temporali, sed causali ordine prius facta est informis formabilisque materies, et spiritalis et corporalis, de qua fieret quod faciendum esset. Quod etiam inanima specialiter sit materia, sic patet per ipsum 7. super Genesin, cap. 5. ubi supponens animam habere materiam, disputando utrum illa materia animae creationem praecedat tempore, loquens de ipsa anima, ait: An, inquam, si ex aliqua re, quae jam ab illo spiritualiter facta erat, sed anima nondum erat, merito quaeri potest. Quare infra c. 6. Si quiddam incommutabile esset anima, nullo modo ejus quasi materiam quaerere deberemus. Nunc autem mutabilitas ejus satis indicat eam interim vitiis atque fallaciis deformem reddi, formari autem virtutibus veritatisque doctrina. Et post pauca: Sic fortasse potuit anima habere materiam pro suo genere spiritualem. Et infra, De spirituali igitur materia anima facta congruentius creditur.

Hujus opinionis videtur fuisse Commentator super 2. de Anima. Tertia, inquit, quaestio est, quomodo intellectus materialis est aliquod ens, et non est aliqua forma materialium, nec prima materia? Et statim hoc ait, Quaestio ita dissolvitur; quemadmodum omne sensibile dividitur in materiam et formam, sic intelligibile etiam oportet dividi in consimilia iis duobus, scilicet in aliquod simile formae, et in aliquod simile materiae; et hoc necesse est in omni abstracta intelligentia, quae intelligit aliud, etiamsi non esset multitudo in formis abstractis.

Idem Commentator super 8. Metaphys. comment. 12. recitat Themistium dixisse, quod Sol, et Luna, et stellae, aut sunt formae sine materiis, aut habent materiam per aequivocationem, sicut est dispositio in materia intellectus.

Hujus opinionis fuit expresse quod animam et Angelum Boetius, in lib. de Unitate et Uno cap. 2. Aliud,

(ait) est essentiae simplicitate unum, ut Deus; aliud simplicissimum cognitione unum, ut Angelut et anima, quorum unumquodque est unum conjunctione materiae et formae. Et ponit ibi simile, quomodo forma primo informat materiam omnino spiritualem, ut in Angelo: secundo minus spiritualem, ut in anima; tertio omnino corporalem, ut in corporibus, sicut radius transiens per tres vitreas fenestras: in prima videtur pura lux, in secunda non tantum, in tertia parum. Aliud simile, aqua quae omnino clara est in fonte, minus clara est in rivo, et obscura in palude.

Hujus positionis videtur esse Damascenus lib. 2. suarum Sententiarum, dicens, Angelus incorporeus et immaterialis dicitur, quantum ad nos, omne autem comparatum ad Deum, qui solus immaterialis est, grossum et materiale invenitur. Hujus opinionis videtur Commentator fuisse, qui dicit super Metaph. Causa potentiae in rebus, in quibus est potentia, est materia. Hujus opinionis videtur Rabbi Moyses, qui dicit in lib. qui intitulatur; De benedicto Deo: Esse (inquit) quod est in potentia ad aliquid, necessario habet materiam, quoniam potentia est in materia.

Est autem advertendum, quod substantiae spirituales dicuntur aliquando non habere materiam; tum quia earum materia non est similis materiae corporali, quae a Philosophis materia communiter appellatur; tum, quia, ut dicit Boetius de Unitate et Uno, et declaratum est 11. conclusione, forma spiritualis propter suam actualitatem unitur etiam intime materiae, quae trahit eam ad se in tantum, ut totum appareat ut forma, ut dicit Boetius cap. 1. de radio intrante per primam vit ream; tum quia operatio earum propter talem materiam non impeditur, eo quod materia est quasi absorpta ab actualitate formae.

Non autem intendo negare quin Deus facere posset aliquam substantiam spiritualem sine materia, sed dico, quod talis nullo modo esset passibilis, nec secundum aliquem modum alterabilis. Primo, quia sicut si Deus faceret materiam per se existere absque forma, materia nihil ageret, quia quamvis compositum agat, potentiam tamen activam habet a forma, sicut forma existens absque materia omnino nihil pateretur: sicut enim forma est principium actionis, sic materia passionis.

Secundo, quia aut haberet potentiam passivam realiter distinctam a substantia formae, et tunc necessario est materia, quia passivum et activum sunt essentiae distinctae, sicut materiae et formae; aut illa potentia passiva differt a forma sola ratione, ut scilicet forma dicatur potentia, vel posse pati, ut habet aspectum ad tales actus, vel tales qualitates, et hoc est impossibile propter duo: Primo, quia sicut in essentia materiae non fundatur potentia activa, sic nec in essentia formae potentia passiva, quia etiam posse agere et posse pati videntur inter se distingui, sicut materia et forma. Nunc autem essentia formae est distincta ab essentia materiae, et etiam dato, quod secundum rationem distinguantur illa forma, et illa potentia, aut potentia se habet in ratione fundamenti respectu formae, quod non potest esse, quia dicit rem per modum fluentis, inhaerentis, et accidentis: aut forma se habet in ratione fundamenti respectu formae, quod est impossibile, quia duarum potentiarum oppositarum non videtur quod sit unum reale fundamentum, sicut calidi et frigidi: sed forma est fundamentum potentiae activae; ergo non erit fundamentum potentiae passivae; ergo non puto quod talis res aliquid ageret, quia tunc nec motum susciperet, nec aliquid pateretur.

Si instas, quod voluntas movet seipsam; ergo idem simplex est fundamentum potentiae activae, et passivae. Respondeo non: quia si voluntas sit idem re, quod substantia animae, ut multi dicunt, tota anima ut activa movet voluntatem per suum formale: recipit autem volitionem per suum materiale, sed si anima esset simplex forma, neque vellet, neque intelligeret.

Si instes quod in brutis anima est simplex, et potentia recipit actum, dico, quod falsum est, quia utitur organo corporali in actione sua, et si esset separata anima bruti, nullo genere alterationis, aut motus alteraretur, nisi quia posset annihilari: annihilatio autem non est alteratio in subjecto, sicut nec creatio; unde si anima rationalis non esset composita, nec vellet, nec intelligeret separata.

Si instes, quod accidentia, quae sunt formae simplices, ut in Sacramento Altaris, recipiunt alterationes; ergo a simili forma substantialis separata, si per se existat. Respondent aliqui, quod in illis accidentibus est triplex genus motus. Unus ad situm, et ratione hujus materia non egent, quia ratione suae functionis, potest res moveri ad situm absque eo quod habeat materiam, quia nec est ad hunc motum materia necessaria, nisi propter motum naturalem rectum, qui requirit gravitatem et levitatem, quae fundantur in materia naturali. Et quia grave et leve, quae sunt dispositiones ad motum rectum, manent in speciebus, ideo talem motum habent. Est alius motus alterationis, et hic duplex: quidam circa qualitates, quae sunt in tertia specie, cujusmodi sunt albedo et nigredo, calidum et frigidum; et in istis est alteratio, quia quamvis non habeant materiam, in qua sint, ac per hoc, quoad hoc operatio sit miraculosa, habent quantitatem divisivam, quae tenet rationem subjecti immediati ad tales alterationes recipiendas, unde supposita quantitate per se tales alterationes sunt in eis naturales. Est aliud genus alterationis circa qualitates quartae speciei, ut circa rarum et densum, in quibus non fit transmutatio per se, ut dicitur 6. Physicor. In illis enim qualitatibus, quae sunt de tertia specie, tantum fit alteratio per se: in rarum autem et densum, fit transmutatio per quantitatem, inquantum scilicet transmutantur a magis in minus, et e contrario; ideo illae species possunt alterationem a raro in densum recipere, quia etiamsi non habeant vere materiam, habent ipsam quantitatem, quae miraculose per se stat pro subjecto. Et sic patet, quod motus qui fit naturaliter in eis, in qualitatibus tertiae speciei habet subjectum: hoc autem non esset dare in illa forma simplici, quam tu dicis Deum posse facere.