QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Nullibi clarius, aut diffusius agit de eminentia perfectionis, et ratione exemplari rerum creabilium in Deo, quam in isto loco. Licet enim in 1. dist. 2. quaest. 2. et tractat. de primo principio, cap. 3. conclus. Di. agat de triplici unitate in Deo, scilicet efficientiae, finis et eminentiae, leviter tamen ultimam attingit. Obviam aliqua perstringit 1. dist. 35. et distinct. 38. quaest, unica, et in Reportatis iisdem locis, agens de divinis Ideis. Vide etiam quodl. 7. et Metaph. lib. 7. quaest. 11.
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
Patet primo per rationem Aristotelis 12. Metaphysicae, text. 52. ubi dicit, quod sicut exercitus ordinatur ad ducem, sic totum universum est ordinatum, propter respectum ad unum ultimum finem. Unde sicut exercitus non esset unus, nisi haberet unum ducem, sic nec universum esset unum, nisi haberet unum finem.
Item, bonum et finis idem sunt, 3. Metaphysicae, text. 3. sicut quanto aliquid plus habet de entitate, tanto plus de actualitate et perfectione, et per consequens de bonitate.
Sed est dare unum ens primum per se solum; ergo et unum finem per se solum: sed ad per se omnia alia reducuntur; ergo erit unus finis, ad quem reducantur.
Item, extra infinitum in aliquo genere, nihil illius generis potest ultimo terminare, ut extra longitudinem infinitam, nulla longitudo: sed experitur mens rationalis, (cujus experimentum est principium omnis nostrae certitudinis) quod non satiatur, nisi per bonum infinitum; ergo est dare bonum infinitum; ergo si terminet in infinitum, est per rationem infinitam finis; ergo cum nihil sit, quod fine careat, aut sit extra participationem istius finis, sequitur, quod omnia tendunt ad istum finem.
Et haec sententia Augustini 8. de Trinitate, cap. 3. ubi dicitur, quod Deus non est alio bono bonus, sed est bonum omnis boni. Anselmi in Prosologio cap. 5. Deus est quidquid est melius esse, quam non esse. Sic igitur patet quod est unum solum primum efficiens, quia unum solum primum per se ens: quare una prima sola causa formalis omnium, unde est finis omnium.