QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Multa praeponuntur circa unitatem numeri, et circa varias ejusdem numeri proprietates.
Circa primum, sciendum, quod cujuslibet rei suae causae notitia, antecedit i unitas autem est causa, quia principium est numeri; ideo volentes inquirere aliquod unum, ab unitate est vera inquisitio inchoanda. Est igitur numeri unitas investiganda: secundo numerica proprietas exponenda: tertio proposita dubia explicanda. Circa quod est sciendum, quod alia est natura unius, qua substantia cujuslibet rei est una; alia autem unius, quod est principium numeri, proprie dicti; et est in genere quantitatis, et est unum, quod convertitur cum ente. Sed credentes, quod eadem sit utriuslibet ratio unitatis, divisi sunt in contrarias opiniones, quia dicunt unum quod vertitur cum ente, non addit rem aliquam super ens, sed signat substantiam entis sub ratione indivisionis. Tamen crediderunt, quod unum, quod est principium numeri, non addit aliquid supra substantiam rei, nisi sola ratione: et quia numerus componitur ex numerantibus, crediderunt, quod numeri essent substantiae omnium rerum. E contrario autem credens, quod eadem sit omnino natura unius, quod vertitur cum ente, et unius, quod est principium numeri; videns quod unum quod est principium numeri addit aliquid supra substantiam rei (alioquin numerus compositus ex unitatibus, non esset species quantitatis) tradidit eodem modo, quod unum quod vertimur cum ente, addit aliquid super substantiam entis, sicut album dicit rem absolutam super substantiam; et ita ex eodem falso fundamento contrariae opiniones supersunt.