QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Eminentissima, et perfectissima ponenda est unitas in primo rerum omnium principio.
Circa quartum, quomodo haec causa prima habet singularem unitatem. Circa quod sciendum, quod triplex est conditio suae unitatis, a qua per defectum alicujus illarum conditionum omnis creatura procedit. Habet enim primo unitatem substantiae per omnem modum singularitatis, quia sua substantia nullam habet plurificationem. Unde quia in substantia singulari possunt intelligi aliqua esse unum secundum gradus, quibus unum corum ab altero continetur, secundum quod una magnitudo tripedalis continet in se bipedalem, et bipedalis magnitudinem unius, hoc autem non est perfecta unitas; ideo secundo est unum, unitate aequalitatis eorum, quae sibi insunt, et hoc absque gradu, et inaequalitate eorum. Unde quia talis unitas adhuc non esset absque aliqua compositione, quia non compateretur perfectam unitatem, ideo est etiam unum unitate simplicitatis absque omni diversitate.
Est ergo tripliciter causa prima una; primo in ratione efficientis; secundo, in ratione causae formalis exemplaris; tertio in ratione finis. Habet etiam triplicem modum unitatis. Primus est unitas substantiae singularis. Secundus est unitas servans omnem gradum aequalitatis; potentia enim aequalis est scientiae et bonitati, et e contrario. Tertius est unitas simplicitatis, tollens omnem diversitatem, non distinctionem. Creaturae autem e contrario procedunt ab eo sub ratione pluralitatis, sub ratione inaequalitatis, sub ratione compositionis. Sub ratione pluralitatis, quia in eis est mensura in naturis et essentiis, secundum gradus creationis, et essentiarum numeros. Sub ratione inaequalitatis, quia in eis est mensura in naturis et essentiis secundum gradus perfectionis. Sub ratione compositionis, quia in omnibusest compostio, saltem ex esse et essentia, ex quo causatur pondus inclinationis ad casum dissolutionis, juxta illud, Sap. c. 11. Omnia fecisti in numero, pondere, et mensura.