QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

QUAESTIO XV.

Virum intellectus cognoscat se, et habitus suos per essentiam, vel per actus, vel per speciem; et hoc est quaerere: Utrum essentia animae, et suorum habituum sit ei ratio cognoscendi, sicut actus; vel requiratur species aliqua genita cognoscentis sui intellectus, quae sit ratio, et medium cognoscendi eam.

August. 5. Trinit. cap. 7. et lib. 10. cap. 10. et lib. 14. cap. 4. D. Thom. 1. part. quaest. 89. art. 2. Cajet. ibid. Linconien. in libros de Anima, quaest. 28. Henric. quodlib. 5. quaest. 15. et 26. et quodlib. 8. quaest. 13. et quodlib. 15. quaest. 9. Valentia 1. part. disp. 6. quaest. 7. puncto 2. Suarez lib. 4. de Anima, cap. 5. Aversa tom. 2. Philos. quaest. 49. sect. A. Vide Doct. in 2. dist. 3. quaest. 8. g. ad argumenta principalia, et quodlib. 14.

Ad hujus quaestionis evidentiam, est sciendum, quod (sicut dicitur communiter, et bene) contingit rem quamlibet tripliciter cognoscere; scilicet, arguitive, intuitive, et speculative. Arguitive, sicut cognoscendo ignem esse, videndo fumum: arguit enim intellectus, quod si effectus est, causa est. Intuitive, sicut dum rem visibilem directo aspicio actu. Speculative, sicut dum intelligo quidditatem universalem rei per speciem ejus, quam habet apud se; non ut haec est, vel illa, vel ut est in illo, vel in isto, sed simpliciter naturam rei speculando, ut dum cogito quod sit rosa, non cogito quando est, vel ubi est.

Loquendo igitur de cognitione modo arguitivo, vere cognoscimus animam esse, vel quia est; et aliam esse vegetabilem, aliam sensibilem, aliam rationalem, in planta, in bruto, in nobis. Hanc autem cognitionem habemus de anima, seu nostra, seu aliorum; et quod sit, in quo, vel ubi sit, sine aliqua specie, sed a posteriori per effectus suos, et operationes, sicut per fumum cognoscimus ignem esse, et ubi est, sed per talem cognitionem non intuemur naturam rei. Hunc modum cognitionis de anima tradit Augustinus, de Spiritu et Anima, cap. 32. dicens: Nihil tam novit mens quam id quod sibi praesto est nec magis menti quidquam praesto est quam ipsa sibi. Nihil ergo tam novit, quam se. Quomodo autem cognoscat se esse, subdit: Cognoscit (inquit) se vivere, se meminisse, se velle, se intelligere, se judicare, etc. Istum modum cognoscendi tradit Aristoteles 1. Physicorum, text. 2. dicens: Innata autem est ex notioribus nobis via, et certioribus in incertior a naturae et notiora.

Isto modo non solum cognoscimus animam nostram esse, et in nobis esse, sedanimas aliorum esse, et in aliis esse, et varias in variis esse. Cum enim in plantis videamus aliqua opera communia quibuslibet, ut nutrire, et generare; quaedam communia animalibus et hominibus, in quibus non conveniunt cum vegetabili, ut sentire, imaginari, moveri de loco ad locum: quaedam propria hominibus, ut ratiocinari, et intelligere, discutere, consiliari, libere agere: ex primis operationibus cognoscimus aliquam formam communem esse animalibus et plantis, quam dicimus vegetativam, et illam non esse in illis, quae non possunt talia opera exercere. Ex secundis actionibus aliquam communem esse animalibus, ut sensitivam, quae non est in illis, quae non possunt talia exercere. Ex aliis dicimus aliquam specialem formam esse in hominibus, quam dicimus intellectivam, quae in illis, quae talia opera non possunt facere, non invenitur. Sic ergo de anima nostra cognoscimus quia est, et quod in nobis est, et de aliis similiter per operationes a posteriori s ne aliqua alia specie. Sed per istum modum ita parum cognosco animam meam intuitive, sicut tuam: quamvis quodam modo cognoscam certius animam meam esse, et in me esse, quam tuam esse et in te esse, sive quod experimentatio intrinseca certior est, sive quod actus mei sunt tales, quod de illis majorem certitudinem habeo, quam de tuis: imo de nulla alia anima possem certitudinem habere per actus, utrum sit, vel utrum in tali corpore sit, nisi de mea. Potest enim Angelus bonus, vel malus, similia opera in assumpto corpore exercere, ut patet in Angelo Tobiae, qui ex actibus putabatur homo esse. Ideo conjectura de aliis per actus certitudo haec non habetur: de me autem experimento intrinseco, et infallibili sensu interiori, hoc est, in intellectu experior actus tales meos esse, utpote me velle deliberare, et similia. Et ideo talis cognitio arguitiva de anima mea est certissima, sicut dicit Augustinus in auctoritate supra citata: imo est principium certitudinis, quam de omni alio habeo, et centrum immobile veritatis, circa quod volvitur, et cui innititur mobilitas, et fluxus omnium aliorum, quae aestimantur, vel opinantur, et etiam eorum, quae creduntur, quantum est ex parte nostra. Non enim aliunde scio me cre ere, nec certus sum me velle credere, et velle articulis assentire. Sic ergo animam nostram per actus suos cognoscimus arguitive, quae tamen cognitio de se non est intuitiva: terminatur tamen finaliter ad intuitivam, ut infra patebit.

Si vero loquamur de cognitione speculativa, quae est cognitio tertio modo sumpta, prout scilicet cognoscitur res, non haec, vel illa, mea, vel tua, sed absolute; iste modus communis est omni animae rationali, nec plus respicit meam, quam tuam, cum sint ejusdem quidditatis, ac per hoc qui novit unam, novit reliquam. Quid igitur sit anima quidditative, partim cognoscimus naturali impressione: quoniam secundum Augustinum 9. de Trinit. cap. 10. anima habet impressam lnaturae hominis notitiam.

Item, habet omnes virtutum, et habituum notiones, ut dicit 2. de libero arbitrio, cap. 3. et in lib. de de Spiritu et Anima, cap. 10. dicit: quod habet impressam notitiam boni perfecti, per subtilem investigationem, dum per actus spirituales inquirendo a posteriori devenit anima in notitiam talis naturae, sicut aliquando per notitiam accidentium devenimus in cognitionem substantiae. Consummatur autem haec notitia, quid sit anima, sub irradiatione lucis aeternae super mentem nostram, sub qua, secundum Augustinum, quid sit justus animus et injustus, anima cognoscit. Unde videtur mihi, quod cognitio arguitiva, quae est per actus,

et operationes, inquirendo ad istam scilicet, quid sit res, via inquisitiva terminatur. Sicut dum per propria accidentia intellectus fodiendo, et investigando deducitur in cognitionem substantiae rei; quamvis cognita substantia rei, via inquisitiva per ipsam substantiam argumentando a posteriori cognoscantur accidentia. Sic similiter a parte ista, cognita ipsa anima, quod est a posteriori, per actus et operationes, a posteriori per ipsam animam cognoscimus, quod tales debet habere operationes.

Si vero instet, et rationabiliter, quod impossibile est quod aliquid cognoscam per suum actum, nisi sciam quod talis actus est suus, et quod cognoscam quod talis actus est ejus, nisi cognoscam illud, cujus est actus; sicut ponit Commentator exemplum super primum Posteriorum, com. 5. quod si insequerer servum fugitivum, et ipsum non cognoscerem, et viderem multos fugientes, nunquam illum apprehenderem, nisi ejus aliqualem notitiam praehaberem. Similiter ponit exemplum Augustinus lib. de Magistro, c. 10. quod nunquam signum ducit in notitiam signati, nisi prius habita notitia de signato: et ponit exemplum, ut si viderem aliquem retia portantem, nescirem quid significaret, sed si viderem quomodo parat, et extendit, et aves capit, ex tunc scirem quod talia instrumenta tale quid significant. Ponit etiam exemplum de velo mulieris, quod si ipsa tenet in manu, nescio quid significet, sed si viderem quod velaret caput, ex tunc scio quidsignat. Propter quod concludit quod originaliter signatum deducit in cognitionem signi, quoad primam cognitionem. Ergo videtur, quod non per actus, et operationes cum sint signa substantiae, possimus in cognitionem substantiae devenire, nisi substantiam praenoscamus.

Et est dicendum, quod, sicut dicit Augustinus libro praedicto, ad hoc quod cognoscatur causa per effectus, signatum per signum, anima per operationes, et similia, necesse est aliquam cognitionem de signato, de causa, de anima, praecedere, quae scilicet sufficit quod sit indeterminata, et generalis, et quasi habitualis; quae cognitio specificatur usque ad quod quid est per essentiam propriam. Talem autem notitiam habet quilibet innatam de anima, quae specificatur usque ad quod quid est per operationes proprias: verbi gratia, video motum, statim ex generali notitia scio, quod aliquid movet, postea investigo donec inveniam quod movet, et quod movetur. Et ista est sententia Augustini de Spiritu et anima, c. 32. dicentis: Cum enim quaerit mens, quid sit mens, profecto novit, quod seipsam quaerat; et novit, quod ipsa sit mens quae seipsam quaerit, neque enim aliunde se quaerit, quam se ipsa: cum ergo quaerentem se novit, se utique novit. Unde patet, quod prima cognitio praecedit istam. Haec est sententia Augustini 10. de Trinit. cap. 3. circa finem. Quo (inquit) pacto igitur se aliquid scientem scit, quae seipsam nescit, neque enim alteram mentem scientem scit, sed seipsam scit, scit

igitur seipsam. Deinde cum se quaerit ut noverit, quaerentem se jam novit. Et sequitur ad propositum: Quapropter non potest omnino nescire se, qui dum se nescientem scit, se tuique scit. Idem indicat in principio sequentis capituli. De isto autem modo, quo causa cognoscitur per effectum, et econtrario, dicetur in sequenti quaestione.

Vel dices, quod effectus ducens in notitiam causae, aut est per se subsistens, non quidem conterminatus cum causa, et in facto esse, ut domus ducit in cognitionem causae, non quod sit, sed quod fuit: et in cognitionem quid sit causa, quanta, qualis, sed non in cognitionem intuitivam, ut cognoscendo domum, cognosco artificem fuisse. Et etiam ex natura operis cognosco quid sit, licet incomplete, quantus, qualis, ex quantitate, et qualitate operis, quia ex manu artificis opera laudabuntur. Si sit effectus in fieri, et in esse continuatus, cognosco per ipsum causam actu esse: et considerando naturam effectus, arguitive cognosco et apprehendo, quod sit causa. Ut dum experior me velle, scio animam meam certissime esse; et dum considero, quod velle et intelligere sunt actus spirituales, et immateriales, concludo quod anima est substantia spiritualis et immaterialis, et sic procedendo quidquid sciri potest per effectum. Talis inquisitio terminatur ad inquisitionem substantiae, sicut via ad terminum, ut si prosequerer fumum, finaliter venirem ad intuitionem ignis. Et iste est modus acquirendi omnem scientiam modo naturali; sic ergo patet in universali.

Si vero quaeramus, quomodo cognoscitur anima secundo modo, scilicet intuitive, et sui habitus etiam: quantum enim ad praedictas duas cognitiones, quod dictum est de anima, intelligendum est de habitibus ejus. Circa hoc sunt variae Doctorum opiniones; dicunt enim quidam et multi, quod anima quamdiu est conjuncta corpori, nec se, nec suos habitus, nec breviter aliquam rem spiritualem potest aspicere directo aspectu, seu intuitive, sed tantum modo superius dicto, per actus, et operationes: non quod actus intueatur tanquam objectum visionis, cum sint ita spirituales sicut ipsi habitus, sed cum omnis sua cognitio a sensibus incipiat, dum percipit species a phantasmatibus abstractas, percipit actum suum, quasi quodam experimento, et percipiendo actum, arguit potentiam esse, et per consequens substantiam, secundum doctrinam Aristo telis 2. de Anima, text. com. 33. quod actus cognoscimus per objecta, et per actus potentias, et per potentias essentiam: ut sic sit verum, quod nunquam intellectus conjunctus intuetur se, nec habitus suos, nec actus suos, sed semper posteriori per sensibilia.

Modus autem hujus positionis talis est; dicunt enim quod de anima duplex modus cognitionis haberi potest a quolibet. Una cognitio est, qua uniuscujusque anima se cognoscit, quantum ad illud, quod est ei proprium: secundum quem modum cognoscitur a me anima mea, ut mea in me est solum, non quid est anima. Alia est cognitio de anima, qua cognoscitur quantum ad ea, quae habet communia cum omnibus animalibus, et per hanc cognitionem cognoscitur de anima, quid est, et quae sunt ejus proprietates.

Si ergo quaeras de anima, quantum ad primam cognitionem quomodo cognoscat se, distinguendum est: res enim cognoscitur actu, vel habitu. Si quaeras quomodo cognoscitur a me anima mea actu esse, et in me esse, dicunt, quod per actus suos: ex hoc enim percipio te animam habere in te vivere, et esse, quia percipio in te sentire, vivere, intelligere, et alia opera vitae exercere. Unde dicit Philosophus 9. Ethicor. c. 9. Senti mus utique quoniam sentimus, intelligi mus quoniam intelligimus; hoc au tem quoniam sentimus, vel intelligimus quoniam sumus. Certum est autem, quod nullus percipit se intelligere, nisi ex hoc, quod intelligit aliquid, quia prius est intelligere aliquid, quam intelligere se intelligere, ideo pervenit anima ad percipiendum se esse per illud, quod actu intelligit, et sentit.

Si vero loquamur de cognitione habituali, qua cognoscit se anima habitualiter esse, dicunt quod per essentiam suam, videlicet, quia eo ipso, quod habet essentiam talem, est potens cognoscere se esse, et in tali corpore esse. Sicut ille, qui habet aliquem habitum, est per illum habitum potens percipere omnia, quae subsunt illi habitui, licet nullum percipiat, nisi per actum elicitum ab ipso habitu; et ita dicitur scire solum habitualiter, sic etiam hic. Unde ad hoc quod anima cognoscat se esse, vel habitus tales habere habitudinaliter, non requiritur species, sed sola praesentia habituum, et suae essentiae. Ad actualem autem cognitionem et sui, et suorum habituum, requiritur conversio super se, et super suos habitus, quae conversio est actus, ex quo actu se et habitus suos actualiter cognoscit.

Si vero loquamur de secunda cognitione, qua scilicet anima cognoscitur absolute, quantum ad quidditatem, et proprietates communes omni animae, iterum est distinguendum. Ad cognitionem enim de re quid sit, duo concurrunt, scilicet apprehensio, et judicium de re. Si consideretur ergo cognitio animae, quantum ad apprehensionem, dicitur quod quid est, seu natura causae apprehenditur per species, quas abstrahimus a sensibus. Ratio autem hujus dicti est, quia sicut materia prima est in potentia ad omnes formas materiales, sic intellectus ad omnes formas intelligibiles. Unde in ordine intelligibilium sic est potentia pura, ut materia in ordine sensibilium: et ideo sicut materia non est sensibilis, nisi per formam supervenientem, sic nec intellectus, nisi per formam super inductam, quam speciem communiter appellamus. Unde, ut dicit haec positio, mens nostra non potest se apprehendere, ita quod seipsam immediate apprehendat; sed ex hoc quod alia apprehendit, devenit in sui ipsius cognitionem, sicut et naturam materiae primae cognoscimus ex hoc, quod est talium formarum susceptiva.

Veritas autem ista, ut dicunt, patet, attendendo modum, quo Philosophi naturam animae investigarunt. Ex hoc enim quod anima veritates rerum, seu universales naturas cognoscit, percipit quod species per quam intelligit, est immaterialis, nec ad hoc se extendit per potentiam sensitivam. Et ex hoc quod species est immaterialis, arguit potentiam esse immaterialem, et ex hoc substantiam animae, in qua radicatur illa potentia, esse immaterialem per consequens. Et sic ex proprietatibus, et speciebus, et actibus arguit de se ipsa, quid sit. Hunc modum confirmat Aristoteles 3. de Anima text. 7. 8. et 15. dicens, quod intellectus est intelligibilis.

Si autem loquamur de cognitione animae quoadjudicium, quo scilicet imaginamur de anima quid sit, ut apprehendamus, et concludamus deductione praedicta quid est in anima: sic cognoscit, ut dicunt, se ipsam, inquantum intuetur immutabilem veritatem, quae est quaedam regula menti nostrae impressa, ad quam reducimus, et per quam examinamus omnia esse recta, quae judicamus, secundum doctrinam Augustini 9. de Trinit. cap. 6. ut sic secundum hanc positionem mens nostra cognoscatur esse habitualiter per seipsam; sed per actus suos actualiter quod ipsa sit, arguitive, nunquam intuitive, in hac vita per species aliarum rerum, et peractus suos apprehensive; judicative vero, et definitive per radium divinum, qui super mentem nostram irradiat.

De habitibus vero, quos in se habet, quasi simili modo, eorum duplex est cognitio. Una, qua anima cognoscit, an habitus sibi insit; alia, qua cognoscit quid sit. Hae tamen duae cognitiones aliter se habent circa habitus, aliter circa animam. Cognitio enim, qua quis cognoscit se habere habitum, praesupponit notitiam, qua quis cognoscit, quid sit habitus. Non enim possum scire me habere castitatem, nisi sciam quid est castitas, sed ex parte animae est e contrario. Multi enim sciunt se habere animam per actus, quos experiuntur in se, et a se, qui nesciunt quid sit anima. Hujus autem diversitatis causa est, ut dicunt, quia nec animas, nec habitus percipimus in nobis esse, nisi percipiendo actus, quorum anima et habitus sunt principia. Habitus autem per essentiam suam est causa talis actus, et actus est causa, quod cognoscatur habitus, qui est ejus mediatum principium. Si autem cognoscatur habitus inquantum est principium talis actus, cognoscitur habitus: ut si sciam quod castitas est, per quam quis cohibet se ab illicitis cogitationibus in venereis, sic scio decastitate, quid est. Anima autem non est principium operationum per essentiam suam, sed per vires suas: unde perceptis actibus animae, percipitur inesse principium talium actionum, utpote motus et sensus non tamen ex hoc natura animae scitur.

Loquendo igitur de cognitione, qua cognoscitur de habitibus quid sint? oportet duo considerare, apprehensionem et judicium. Secundum apprehensionem oportet, ut habeatur eorum notitia ab objectis et actibus, quia non possunt per essentiam suam apprehendi. Cujus ratio est, quia cujuslibet potentiae animae virtus est determinata ad objectum suum unum, et ejus actio primo, et principaliter in objectum tendit: in ea vero, quibus in objectum dirigitur, non potest nisi per quamdam reductionem. Sicut videmus, quod visus primo dirigitur in colorem, sed in actum visionis suae non reducitur, nisi per quamdam reductionem, dum scilicet videndo colorem, videt se videre. Quae reductio, vel inflexio incomplete est in sensu, complete autem in intellectu, quia reductio completa redit ad cognoscendum essentiam suam: intellectus autem conjunctus hoc modo comparatur ad phantasmata, sicut visus ad colores, ut habetur 3. de Anima, text. 30. et seqq. non quidem ut cognoscat phantasmata, sicut visus colores, sed quia cognoscit illa, quorum sunt phantasmata: ad illa enim cognoscenda primo, et directe fertur; deinde redit ad cognoscendum actum suum; et ulterius in species, potentias et substantiam ipsius mentis. Non enim haec comparantur ad intellectum, ut objecta prima, sed ut illa, quibus tendit in actum.

Judicium autem de unoquoque habetur secundum illud, quod est mensura illius: mensura autem habituum est illud, ad quod ordinantur, quod quidem ad nostram cognitionem se habet tripliciter.

Quandoque enim est a sensu acceptum, visu, vel auditu, vel simili, sicut cum videmus utilitatem medicinae, vel ab alio audimus, et ex hac utilitate scimus, quid est medicina. Quandoque est naturaliter judicium, quod maxime apparet in habitibus virtutum, quarum fines naturaliter conjectat, ut patet de justitia, quae est reddere unicuique quod suum est. Quandoque vero est divinitus infusum, ut in spe, et charitate, et fide. Et quia etiam in nobis naturalis cognitio ex divina illustratione deducitur, veritas in utroque in creatura consulitur. Unde judicium, in quo completur cognitio de natura habitus, vel est secundum illud, quod a sensu accepimus, vel secundum illud, quod in creatura veritatem consulimus.

In cognitione autem, qua cognoscimus, an habitus in nobis sint, est duo considerare; scilicet habitudinalem cognitionem, et actualem. Actualiter autem cognoscimus nos habitus habere ex ipsorum actionibus, quas in nobis experimur: unde Philosophus dicit 2. Ethicor. cap. 3. quod Signum oportet facere habitum, supervenientem voluptatem, vel tristitiam. Tunc autem ad habitualem cognitionem habitus seipsam cognoscit, quia per hoc, quod anima habet habitus, potest progredi in cognitionem actualem ipsorum: tale autem per quod potentia potest progredi in actum cognitionis, dicitur habitualiter cognosci.

Sed differentia est inter habitus potentiae cognoscitivae, et affectivae, quod habitus cognoscitivae est principium, et ipsius actus, quo cognoscitur habitus, et etiam cognitionis, qua percipitur, quia ipsa actualis cognitio ex habitu cognoscitivae potentiae procedit. Sed habitus affectivae partis est principium illius actus, quo cognoscitur habitus, sed non est principium cognitionis, qua percipitur, ut habitus cognoscitivae sit principium proximum, vel remotum, quia non nisi per hoc, quod causat actum; unde cognoscitur non cognitione, qua percipitur.

Et hoc est, quod dicit Augustinus 10. de Trinit. per totum consequenter: quod artes cognoscuntur per suam praesentiam, sicut affectiones animae per suas notiones. Sic igitur anima cognoscit se esse actu per suos actus; se autem esse habitu per essentiam suam, quia ut actu se cognoscat, nec habitu, nec specie indiget. Quid sit autem apprehendit per species rerum, quas cognoscit, sicut sensitiva per formas, quas recipit: nunquam tamen apprehendit intuitive quid sit. Judicat autem quod sit lumine inviolabilis veritatis, cujus similitudo est mentibus nostris impressa, et quam aliqualiter cognoscimus per se notam, atque omnia alia examinamus secundum eamdem in omnibus judicantes, ut sic pateat, quod cognoscit se habitualiter per suam essentiam, se vero esse per suos actus, quid sit per species aliarum rerum, quod sit judicat per lumen divinum, nec aliquo modo intuetur se, quod sit. Et habent se per ordinem istae cognitiones; quia primo se esse cognoscit habitualiter per essentiam suam; secundo actualiter per actus; tertio apprehendit se, apprehendendo species rerum, et judicat modo dicto. Similiter est ex parte habituum, quia cognoscuntur in nobis esse habitualiter per seipsos; actualiter autem per actus suos. Sed quid sint quantum ad apprehensionem, cognoscuntur ex objectis, et actibus propriis. Quantum ad judicium, judicamus quid sint ex fine, et ex lumine veritatis increatae, sub quo fit certum judicium de quolibet, et rationes cujuslibet istarum cognitionum dictae sunt supra. Et nullo modo cognoscimus de ipsis, nec quia sunt, nec quod in nobis sunt, nec quod sunt intuitive. Non est autem ordo inter has cognitiones habituum, sicut inter cognitiones animae; quia prius cognoscimus, quid est habitus quam sciamus, quod in nobis est, modo superius dicto.