QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Unamquamque animam uni soli corpori appropriari.
Secundum, scilicet quod anima . sic est in suo corpore, quod per hoc quod est in eo, sic sibi ipsum appropriet, quod non potest esse etiam separata in alio corpore. Patet quod multi circa hoc errarunt, ponentes quod animae hominum dum separantur a corporibus suis, cum secundum rationem universi sint substantiae corpori unibiles secundum unumquemque gradum naturae suae, non possunt esse sine corpore, sicut nec Angelus forma corporalis materiae. Ideo dum separantur a suis corporibus intrant jussu Dei corpora diversorum animalium, ubi secundum sua demerita agant paenitentiam donec resumant propria corpora. Et ideo non audent interficere aves, nec bestias, timentes quo: 1 animae parentum suorum et carorum ibi sint, et amplius affligantur, si intrent alia corpora. Sed haec ratio plus habet de fatuitate quam de apparenti ratione, pro eo, quia propria forma est in propria materia, et actus activorum est in passo et disposito; nullum autem corpus praeter proprium habet talem gradum mixtionis et complexionis, qualem requirit rationalis anima, ideo in nullo alio potest esse.