QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, actualissimae potentiae actum infinitum ab eadem omnino indistinctum (quod etiam docuit in i. distinct. 2. quaest. 2. g. Nunc ulterius) subjungit hic modum, quo Deus vult alia extra se, et declarat quid addat diversitas objectorum, vel differentia temporum super velle Dei, quod in se est omnino unicum et indistinctum. Quod etiam breviter et clare tractat in 3. distinct. 32. quaest. unica. An vero bi actus liberi, vel hoc ipsum velle Dei, prout dicit diversos respectus ad creaturas, dicant perfectionem, late controvertunt Scholastici ad 1. part. quaest. 19. art. 3. Vide Vazquem, tom. 1. disp. 80.
Ex quo apparet stulta argumentatio illorum, qui per similitudinem voluntatis nostrae et sui actus, vel cujuscumque potentiae et sui actus, concludunt aliquid de voluntate Dei et suo velle; et non est simile, imo contrarium, et excludens a veritate.
Unde dico, quod sicut intellectus divinus uno simplici intuitu videt absque successione vel innovatione, omnia etiam opposita, quia nullam oppositionem habent, ut sunt in eo cognita: sic voluntas uno actu volendi, non innovato, nec diviso, vult omnia opposita, omnia volita, esse idem et non esse, respectu diversorum temporum, vel respectu ejusdem nunc divisim. Et sicut d cimus intellectus intuitive et actualiter fertur super opposita, videns ea simul non similia esse, sed simul esse: sed simul videt similia non esse sed fore posse, non conjunctim sed divisim; ergo divina voluntas vult opposita volita, non quidem vult simul esse, sed simul vult, id est, eodem actu volendi, non quidem simul vult esse, sed vult fore posse; non vult simul fore esse conjunctim, cum sit impossibile, sed divisim.
Item, sicut divinus intellectus videt causarum creatarum contingentiam, et contingentes effectus contingenter venturos, sic divina voluntas vult causas creatas contingenter agere, et effectus contingenter evenire, vel necessario, secundum quod ordo causarum se habet contingenter, vel de necessitate ad effectum.
Quamvis autem haec Abolita in se, et in suis causis proximis habeant contingentiam, relata tamen ad divinum intuitum et beneplacitum, sic eveniunt, ut sunt praevolita et praevisa, secundum quod dicit Boetius 5. de Consolatione Xi