QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Utrum sensitiva hominis sit a generante, vel a creante ?
Philopon. Simplic. Albertus, aegidius 2. de Anima, text. 10. D. Thom. 1. part. quaest. 118. art. 2. ad 3. et i. et de potentia quaest. 3. art. 9. ad 9. Cajet. 1. part. quaest. 118. art. 5. Ferrarien. 2. cont. Gen. cap. 57. Germanus in epitome lib. de Anim. Conimbr. lib. 1. de Gen. cap. 4. quaest. 26. et 27. Javellus 7. Metaph. quaest. 14. Cavellus in supplem. ad quaest. Scoti de Anim. disp. 1. sect. 15.
Arguitur quod sit a generante sic: Omne agens, cui non repugnat productio alicujus, si applicetur ad hoc, producet illum effectum, sed sensitivae non repugnat productio hominis. Probo, quia homo et asinus generant ut animal, non ut homo, sed asinus generat sensitivum; ergo et homo. Probatur, actiones diversificantur secundum quod termini diversificantur, et e contrario: sed creatio et generatio sunt actiones genere differentes; ergo et termini; ergo si sensitivum hominis est a creante, et sensitivum bruti a generante, differunt genere, quod est falsum; ergo homo esset ignobilius bruto, si non posset sensitivum producere.
Item, hic esset nutrimentum erroris, quia favet positioni de unitate formarum.