QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Qualiter instans ad tempus comparetur?
Circa secundum: hoc instans, secundum doctrinam Aristotelis 4. Physicor. text. comm. 105. sequitur mobile, sicut tempus motum; ideo est in mobili, ut in subjecto; et est mensura mobilis sub forma, qua mobile. Quamvis autem hoc instans habeat idem esse secundum substantiam in toto tempore, tamen continue renovatur, et variatur, quantum ad esse respectivum, sicut ipsum mobile est idem in toto motu secundum substantiam: sed variatur continue quantum ad esse, quod recipit secundum diversos gradus illius motus. Sicut autem illa esse secundum quod variantur, non sunt actu in motu continuo, sed solum in potentia, praeter hoc, quod est in fine motus, quia sunt quaedam mutata esse; sic esse aliud, et aliud ipsius instantis, non sumitur actu, sed potentia: quia si esse istius instantis, quod fit in toto tempore actu accipitur, tunc tempus actu dividitur, sicut ubi accipitur mutatum esse in actu, ibi motus terminatur. Unde erit instans initians, terminans tempus sive realiter, sive secundum veram imaginationem. Sicut igitur mobile idem est secundum substantiam, habens aliud, et aliud esse, quae esse non accipiuntur in actu, sed potentia, nisi in fine motus: secundum quem modum dicimus, quod res, quae movetur continue quocumque motu, semper aliter, et aliter se habet: sic est idem instans secundum substantiam in toto tempore consequens mobile, ut tempus motum, habens tamen aliud esse, quorum varietas, sive quae varia esse, non sunt actu, nisi in fine motus.
Haec est sententia Aristotelis 4. Physicor. text. comm. 104. cap. de Tempore, ubi dicit: Ipsum autem nunc est quidem sicut idem, est vero sicut non idem: secundum quidem quod in alio, et in alio est, alterum est, etc. Et post pauca, Id autem quod fertur, sequitur ipsum nunc, sicut tempus motum. Ecce igitur quod secundum ipsum idem est nunc, seu instans in toto tempore, fluens cum tempore secundum aliud et aliud, esse. Videtur autem Aristoteles rationem hujus dicti sumere: quia nisi idem nunc ponatur in toto tempore, sequitur, aut quod nunc immediate sequitur nunc in tempore, aut quod ipsum nunc commetiatur se tempori in durando. Si item idem nunc non manet, oportebit quod desinat esse, et hoc vel in seipso, et tunc simul est, et non est: vel in nunc sequenti immediate, et tunc in tempore sunt plura nunc consequenter se habentia, quod est impossibile, vel in tempore, et tunc nunc idem, quod corrumpitur, commetitur se durando tempori divisibili, quae omnia sunt impossibilia. Oportet ergo unum nunc esse in tempore toto.