QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Ostenditur creaturam non posse creare.
Circa primum sciendum, quod quamvis Avicenna, Themistius, et Alpharabius, et quidam alii Intelligentias posuerunt creatrices, ut in praecedenti patuit quaestione, duplici tamen via, auctoritate et rationibus ostendi potest evidenter, quod nulla creatura de nihilo possit aliquid producere, ac per hoc, nec creare. Quia secundum quod dicit Magister Sententiarum, creare est aliquid de nihilo producere. Augustinus 12. de Civit. Dei, cap. 24. Neque enim (inquit) fas est ullius naturae quantumlibet minimae mortalisque, creatorem nisi Deum credere, ac dicere etiam, antequam possit intelligi. Angeli autem, quos illi Deos libentius appellant, etiamsi adhibent, vel jussi, vel praemissi operationen suam rebus, quae gignuntur in mundo, tamen tam non eos dicemus creatores animalium, quam nec agricolas frugum, atque arborum. Ambrosius lib. 3. de Spiritu sancto, cap. 19. loquens de Spiritu sancto dicit: Non ergo creatura Spiritus, sed Creator, non utique creatura, et quia creatura non est, sine dubio creator est omnium. Si ergo creator nullo modo potest esse essentialiter creatura, sequitur quod nullo modo creatura potest esse creator, ac per consequens non potest creare. Hugo de Sacramentis, parte 6. cap. 36. distinguit sex genera operum, et dicit quod quatuor illorum soli Deo sunt possibilia, inter quae primum ponit opus creationis. Anselmus in Monolog. cap. 27. dicit quod summa essentia est sola creatrix, et quod sola per se, non per aliud fecit omnia de nihilo. Damascenus lib. 2. de fide Orthod. cap. 3. dicit: Quotquot autem sunt, qui essentiam ullam quaecumque tandem illa sit, ab Angelis procreatam esse contendunt, horum ore pater ipsorum Diabolus loquitur. Aristoteles in principio Caeli et Mundi, text. 2. Per hunc numerum (scilicet unitatis) adhibuimus nos magnificare unum creatorem, Deum omnium.
Ex quo apparet, quod nulla creatura potest creare: et multae aliae possent adduci de hoc auctoritates, sed nunc dimittantur.