QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

Scholium.

Ferme omnia, quae hic tractat Scotus, habet in 2. dist. 2. quaest. t. et 2. ubi late impugnat asserentes unum nunc secundum substantiam esse in toto tempore, et quaest. 1. num. 16. ex S. Bonaventura docet, quomodo nunc temporis corrumpatur, aut desinat: et quaest. 9. quod instancia sint simul actu, et potentia in tempore, uti et indivisibilia in continuo; instantia autem actu concedit duo, unum in initio, aliud in fine temporis; quod etiam docet quaest. 2. num. 6. vide Fabrum theorem. 51. circa dubium principale hujus quaestionis.

Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive formam, secundum quam mobile movetur continue: ergo ex parte mensurae non est fluens, nisi secundum quod respondet motui, vel formae, ut est in motu: illud autem est tempus, non instans.

Secundo, quia mobile ut est subjectum motus, manens idem secundum formam, quodam aevo mensuratur, non autem a nunc temporis,

Tertio, quia cum idem non fluat nec alterationem sive aliud, et aliud esse recipiat, nisi immediate per motum, vel per formam, ut continuo motu acquiritur, sicut illa alia, et alia esse, quae sunt quaedam mutata esse, et potentiafundantur immediate supra motum, vel super formam, ut est in motu: non autem fundantur in mobili, nisi ratione motus, seu formae respondentis illis variis esse, sive diversis mutatis esse, acceptis in potentia, fundantur vero immediate super tempus, et non illa instantia sumpta in potentia, de quibus dicit Aristoteles, quod sunt aliud, et aliud esse instantis, quod manet idem in toto tempore, non videntur fundari in tali uno instanti, sed solum in continuo temporis, inquantum talia, ut supra dixi, possunt signari.

Ex hoc etiam quod Aristoteles ponit unum tale instans in tempore, non videtur vitare talia inconvenientia, imo potius videntur sequi e positione talis instantis. Cum enim idem instans non fluat, nec ejus fluxus continuitates quantitatis habeat, nisi ut variatur secundum esse, sequitur quod unum esse illius instantis immediate sequatur ad aliud esse instantis, et sic indivisibile consequitur indivisibile.

Sequitur etiam secundum hoc, quod unum instans, quod est fluens, secundum aliud, et aliud esse coexistat toti tempori.

Praeterea quod est aliud secundum fluxum, manens idem secundum successionem, et varium secundum esse, ibi motus, tempus, et nunc, videtur esse aliud.

Nec valet, quod dicitur, quod nunc sequitur illud, ad quod refertur, sicut tempus motum, quia videtur quod potius nunc sequatur mutatum esse, quam mobile. Unde nunc in actu sequitur mutatum esse in actu; quod non est nisi in fine motus, vel in initio, quamvis in principio motus non sit proprie mutatum esse : et nunc in potentia sequitur mutatum esse in potentia, sicut tempus sequitur motum actu et potentia. Sicut enim mutatum esse dividit actu partes motus alterationis, potentia tamen sumptum continuat partes ejus, modo jam dicto, sic nunc actu sumptum partes temporis dividit, sumptum vero in potentia ejus partes continuat.

Sic etiam est unum nunc in toto tempore, sicut mobile est unum subjectum motus; ergo sicut mobile, utpote caelum, quia unum idem est secundum substantiam, aevo mensuratur, ejus autem fluxus, sive motus tempore mensuratur; sic idem instans mensurabitur aevo, et ejus fluxus tempore, et ita aevum erit mensura substantiae temporis, quia idem instans ponitur tota substantia temporis.

Nec valet ratio Aristotelis quando quaerit, in quo corrumpitur instans ? aut in nunc, aut in tempore, etc. Si enim accipiatur instans pro principio et fine, et dicat solam privationem, secundum modum jam dictum , tunc proprie non corrumpitur, sed est terminus corruptionis, et desitionis temporis. Si autem instans, quod est principium temporis, et finis, dicat aliquid positivum: vel si instans accipiatur pro praesenti nunc, quod dicit aliquid positivum, si quaeris, quomodo corrumpitur ? Respondeo, quod in instanti, id est, in seipso: nec tamen sequitur, ergo simul est, et non est in eodem instanti: quia qui sic arguit imaginatur quod instans corrumpatur, et quod sit aliud instans, quod mensurat esse instantis corrupti, et nunc mensuret ejusdem non esse: alioquin enim non sequeretur, ergo simul, vel in eodem instanti instans corruptum est, et non est. Debet enim imaginari, quod instans corrumpitur, id est, desinit omnino esse in seipso; nec suum non esse habet aliquam mensuram, nisi tempus secutum, quod est mensura sui non esse per accidens: in quo quidem tempore sequenti habet suum non este, et ideo in tempore sequenti corrumpitur, si corruptio vocetur non esse. Si vero vocetur desinere esse, in seipso corrumpitur: non etiam est mensura in suo esse, et in suo non esse.

Dico igitur, quod instans non est actu in tempore, nisi in principio et fine temporis, supposito, quod tempus habeat principium et finem. Nec video, quod talia instantia actu (ut dixi alias) dicant aliquid positive; sed instans in principio dicit privationem durationis anterioris, et positionem posterioris; instans in fine dicit privationem ulterioris durationis, et positionem prioris. Cum enim instans et actu et potentia sequitur mutatum esse, in principio temporis et motus, non est instans positive dictum, quia in principio non est mutatum esse; in fine autem motus mutatum esse, aut dicit idem, quod terminatum esse: et hoc uno modo significat idem, quod non amplius durare, et sic non dicit positivum; aut significat idem, quod consummatum, et perfectum esse, quod non est aliud, quam ultimam partem rei habere. Et isto modo mutatum esse dicit positivum, et est pars ultima motus, in quantum motus est accidens naturale. Et isto modo instans tali mutato esse correspondens est aliquid positivum, tam in principio quam in fine, inquantum motus verae rei, quae per motum acquiritur, habet primum et ultimum, quia minimum.

Sed isto modo non accipitur proprie instans, quia sic acceptum non est aliud quam minimum tempus, ut superius est ostensum, et secundum istum modum in motu et tempore continuo, non est instans in principio et fine, nisi privative acceptum: in motu vero et tempore ut sunt quid naturale, est instans in principio et fine positive dictum, inquantum instans accipitur pro minimo. Instans autem acceptum potentia, vel significatum actu per imaginationem, habet rationem privationis; quia non est aliud instans sumptum potentia, nisi privatio continuitatis in potentia, et instans imaginatum actu, nisi actualis divisio, sive privatio continuitatis facta ab imaginatione.

Si autem instans dicatur, non ab instantia solummodo, sed quamvis sit instabile, dicitur tamen instans ab instando et appropinquando, quem admodum indivisibile praesens dicitur instans, quod tamen semper est aliud et aliud, quod quidem dicitur instans, quia instat et appropinquat, et per ejus naturam, et entitatem, quae sufficit ad entitatem successionis, et per quod etiam tempus dicitur breve, vel longum, prius, velposterius; ut ex parte priori, scilicet praeteriti temporis, dicitur prius, quod plus distat a praesenti, et illud etiam brevius et posterius, quod minus distat a praesenti ex parte posteriori, et a contrario quantum ad prioritatem et posterioritatem: nam illud tempus est prius, quod plus appropinquat ad praesens nunc; et posterius, quod plus distat a praesenti nunc Secundum quod dicit Aristoteles cap. de Tempore: Prius enim et posterius dicimus secundum ad ipsum nunc distan tiam. Instans, dico, sic acceptum, quodammodo actu, quodammodo potentia, est in tempore. Est quidem in actu respectu praesentis, et futuri, quae sunt non entia; est actu, quia mobile, quod movetur, est sub aliqua parte motus praesentis: et quamdiu tempus durat, semper cum eo est aliqua pars ejus praesens, sed semper alia, et alia. In potentia vero dicitur, quia non videtur praesens, quod semper est aliud et aliud, ut in toto tempore habet esse, sive discretum, vel discontinuum; nec habet propriam inceptionem et propriam desitionem. Quae enim habent propriam inceptionem, et propriam desitionem discretam, et distinctam, sunt proprie actu, et necessario habent aliquam inchoationem, ut ostensum est in praesenti quaestione . Praesens autem nullam habet moram, quia si haberet aliquam moram, esset ibi signare duoinstantiajntra quae praesens fixum staret, et non flueret; et ideo, ut dicit Augustinus II. Confess. cap. 14. tunc praesens non est praesens, sed aeternitas.

Instans igitur sic acceptum pro nunc praesenti indivisibili, non manenti, sed fluenti, est quodammodo actu; secundum quod dicitur, de tempore non habemus nisi nunc. Est quodammodo potentia, quia suum esse non habet propriam, et discretam inceptionem, et desitionem, sicut illa, quae proprie actu sunt. Sed ejus duratio est per hoc, quod semper est aliud, et aliud praesens, non ad invicem distincta, vel discreta, nec proprias inceptiones vel desitiones habentia.

Ex hoc patet, quod quamvis de tempore non habeamus nisi nunc praesens, quod semper est aliud, et aliud, non tamen debet dici quod tempus componitur ex multis nunc: quia ipsa praesentia, per quae fluit tempus, non sunt inter se discreta, nec discontinuata, quia non habent proprias inceptiones, et desitiones, sed sunt continua: ideo tempus est continuum, non discretum, quamvis, ut supra dixi, sub ratione, qua est mensura motus formaliter sit discretum propter rationem prioris, et posterioris, quas includit, inquantum mensura, quae dicit discretionem.

Sed forte quaeres; si de tempore non sit aliquid realiter nisi praesens, non quidem unde praesens, continue durans, et idem perseverans, sed propter aliud, et aliud praesens; ergo cum nullum praesens, inquantum praesens, habeat durationem, quia statim transit et est indivisibile: mensurata autem indivisibilia si essent, nullam faciunt moram, vel durationem: ergo tempus nullam habebit durationem.

Item, cum ista praesentia semper sint alia, et alia (ut tu dicis)et sint indivisibilia, quomodo possunt esse continua, vel quomodo possunt esse actu in continuo, cum secundum quod praedictum est, indivisibile actu positum in continuo tollat continuitatem?

Item, secundum istam positionem de isto nunc praesenti, quod semper est aliud, et aliud, videtur reverti ratio Aristotelis reprobata; quod scilicet idem nunc secundum substantiam est in toto tempore aliud, et aliud secundum esse.

Respondeo. Ad primum dico, quod duratio temporis non accipitur a praesenti, inquantum praesens, cum idem sit transiens indivisibile non permanens: sed accipitur a praesenti, ut transit in rationem praeteriti vel futuri: tota enim mora et duratio temporis consistit in mora, et duratione praeteriti, vel futuri. Quamvis igitur a praesenti nunc indivisibili dicatur major, vel minor duratio (ut jam dixi) secundum quod dicit Aristoteles, quod prius, et posterius in tempore, secundum quod ad ipsum nunc distantia accipitur, et respective dicamus tempus longius, tam ex parte praeteriti, quam futuri, secundum quod magis distat a praesenti nunc; tamen longitudo, vel brevitas temporis, non est in ipso nunc praesenti, sed in eo, quod distat ab eo: sicut signato puncto in linea, illud non est longum, vel breve, sed indivisibile; sed longitudo lineae accipitur secundum majorem, vel minorem distantiam ab illo puncto: et sicut linea cum puncto non est longior, quam sine puncto imaginata, sic praeteritum cum praesenti nunc indivisibili non est longius, quam per se sine nunc praesenti acceptum.

Si dicas, quod nihil est praeteritum, vel futurum, quod non fuerit praesens, sed praesens dum aderat erat indivisibile: ergo praeteritum et futurum sunt indivisibilia, et sic adhuc praeteritum et futurum non faciunt moram.

Respondeo, dico quod praesenti, inquantum praesens, aliquid repugnat, utpote mora, vel duratio, quod non repugnat ei inquantum praeteritum, velfuturum: praesens enim manens praesens durationem habere non potest; nam tunc esset aeternitas, vel aevum, ut dicit Augustinus II. Confess. cap 14. sed praeteritum manens praeteritum vel futurum, durationem habet, nec ei repugnat longum, vel breve, quamvis hoc repugnet praesenti.

Vel potest dici ad primam objectionem, quod tempus habet durationem ab ipso praesenti durante: non quidem quod idem nunc praesens continue duret, nam hoc esset aeternitas, vel aevum; sed durat ipsum praesens per hoc, quod semper est aliud, et aliud.

Quod si dicatur, quod non est dare praesens in toto fluxu temporis quantumcumque aliud, et aliud, quod non sit indivisibile: indivisibilia autem non sunt continua, nec etiam durationem facerent, dato quod consequenter se haberent.

Dico, quod indivisibilia accepta ut actu existentia ab invicem distincta, vel discreta, consequenter se habere non possunt in aliquo continuo: et dato quod sic se haberent, adhuc durationem non facerent. Sed in potentia accepta, nec ab invicem discreta, ubique in continuo signari possunt, nec continuitatem tollunt, sed eam supponunt.

Per hoc patet solutio ad id quod postea quaeritur: quia enim non sunt actu talia praesentia in tempore, quia inter se discreta, et propriam inceptionem, et desitionem habentia; sed sunt quodammodo actu, quodammodo potentia, ideo continuitatem non tollunt.

Patet etiam ex praedictis, quod sit ponere tempus durare per hoc quod ponitur, quod praesens semper durat, quamvis aliud, et aliud, non propter hoc ponitur unum instans in toto tempore, sed ponitur quod ipsum tempus in sua duratione claudit semper aliud, et aliud praesens, quod quidem praesens dum transit, cadit a ratione praesentis, et transit in praeteritum: quod etiamsi inquantum tale sit non ens, per hoc tamen quod continuatur ad praesens nunc, habet quemdam modum debilis entitatis, quae sufficit successioni. Sed si praeteritum imaginetur, ut discretum a praesenti nunc, et non continuatum ad ipsum, omnino est non ens.