QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

Scholium.

Adductis auctoritatibus ex Augustino, prosequitur intentum, ut probet etiam rationibus potentias animae nullatenus ab eadem realiter distingui, idque facit quinque potissimis, desumptis ex ratione ipsius agentis, ex comparatione substantiae in ratione agentis ad suum proprium accidens; ex comparatione substantiae ut sic ad accidens ex parte ipsius rationalis animae, ex parte finis et efficientis, et demum variis experientiis. Doctrinam hanc latissime prosequitur in 2. dist. 16. quaest. unica; et in 4. dist. 44. quaest. 2. g. Nec tamen nego in anima.

Potest etiam hoc rationibus suaderi; et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic; omnis substantia activa prius habet aspectum ad actum eliciendum, quam ad actum recipiendum: quamvis enim substantia creata activa sit passiva, saltem inquantum est subjectum suae actionis, tota substantia activa prius videtur habere aspectum ut actum eliciat, quam quod recipiat: sed substantia creata recipit actionem et aliqua accidentia per suam substantiam, ut ostensum fuit in quaestione de compositione animae. Et patet, quia si per accidens recipit, quaero per quod recipit illud accidens? et est processus in infinitum: vel est dare aliquid, quod per suam substantiam recipiat; ergo si anima est substantia magis activa quam passiva, si ad patiendum se habet per suam substantiam, videtur quod per suam substantiam magis augmentat ad illud, ad quod est principium, id est, ad actum.

Secundo, patet hoc ex comparatione substantiae in ratione agentis ad suum proprium accidens. Sic enim procedit ordo et cursus rerum, inter causam et effectum, quod quandocumque aliquae duae proprietates sequuntur aliquam rem, illud quod generat eam rem, sic eam disponit, ut quantum est de se in potentia actuali sit ad illud accidens, et ex parte materiae et ex parte formae: ex parte materiae disponendo, ut sit necessitas ad illud accidens recipiendum: ex parte formae, ut sit necessitas ad illud accidens de potentia materiae producendum. Unde generans ignem, quia levitas et caliditas consequuntur ignem, simul disponit materiam ad illorum receptionem, et formam ignis generati, ut sit necessitas ad illorum productionem. Ideo ignis ut generatus est, vel secundum quod generatur, de potentia propriae materiae educit illa accidentia; sed quia hoc facit in virtute ignis generantis, dantis ei hanc actualitatem, ideo formarum accidentalium generatio, ut consequitur generatum, attribuitur generanti principali, secundum quod dicitur, quod generans rem, dat ei accidentia per se, et operationem ad illam convenientem, ut generans leve, dat ei motum sursum.

Quod autem talia accidentia generentur a propria forma substantiali, sive a toto composito per formam, patet. Primo, quia, ut dicitur 2. de Anima, text. 5. actus secundus causatur ab actu primo, ut sciens secundum habitunm, ex illo habitu procedit ad actum considerandi, ita est in proposito. Secundo, quia qualitates propriae sunt conservativae formae in materia propria: si autem generatum non haberet unde eas generare posset, tunc generatum in suo gradu perfectum non esset, eo quod illae possunt auferri; ut patet in aqua calida, quae quamdiu calida tendit ad corruptionem per exhalationem factam a calido.

Item, quanto qualitates sunt intimiores, tanto formae similiores, et magis proportionabiles et conservantes: magis autem sunt intimae, si a propria forma generantur, quam si ab exteriori.

Item, videmus quod aqua calida, si tollatur calefactivum, facit se frigidam: nec hoc facit aer, quia major frigiditas est in aqua quam in aere; effectus autem non transcendit formam.

Ex his patet quod substantia est causa accidentis proprii. Quaero per quid? utrum seipsa? et habeo propositum: si per aliud accidens, quod vocas potentiam, quaero per quid est causa illius? quia ex quo est accidens proprium, est causa illius, et est processus in infinitum: vel est dare, quod est causans accidentia propria per suam substantiam. Et ita si ignis posset separari a caliditate, amoto prohibente, statim se faceret calidum, sicut amoto calefactivo, aqua se facit frigidam.

Item ex comparatione substantiae ad accidens, videmus ad sensum, quod ignis calore calefacit, tanquam potentia activa calefaciendi, et non potest dici, quod sit aliud essentia caloris, et potentia calefaciendi; imo idem realiter, solo respectu differentes, alioquin est procedere in infinitum. Quia de illa potentia addita calori, qua calefacit, quaererem eodem modo; ergo erit stare in aliquo necessario, quod per se calefacit et seipso. Si ergo ratio agendi sequitur rationem essendi et accidens, (si forte activum est de se) est idem quod sua potentia, qua agit propriam actionem: forma substantialis maxime activa, qualis est forma rationalis, erit idem quod potentia, qua elicit propriam actionem. Et hoc maxime apparet, si caliditas existeret separata ab omni subjecto, tunc enim calefaceret, sicut albedo disgregat in Sa. cramento Altaris; et tunc maxime apparet, quod seipsa ageret absque alio habito, ei addito.

Item, impossibile est, quod virtute alicujus accidentis principaliter substantia generetur, quia nulla res inquantum talis agit in seipsa nobilius, quia tunc effectus inquantum talis, excederet causam, bene enim potest agere ignobilius, sicut substantia causat accidens. Unde licet compositum de forma substantiali, et accidentali per formam accidentalem disponat ad generationem substantiae, materiam alterando et disponendo immediate, tamen tale compositum generat substantiam virtute suae formae substantialis. Unde Philosophus 2. de Gener. text. 53. contra illos, qui dicunt quod alterans et transmutans est per se causa generationis per qualitates activas, dicit, quod Hi non recte dicunt, quoniam relinquunt principaliorem causam, auferunt enim quod quid est esse et formam. Amplius vero simile aliquid faciunt, ut si quis serrae, et unicuique instrumentorum attribuit causam eorum, quae generantur: necesse enim est serrantc dividi, et incidente coaequari, et in aliis similiter;quocirca se maxime facit et movet ignis, sed quomodo movet, non vident. Super quo dicit Commentator: Cum faciunt agens principium, non nisi in genere instrumenti. Forma enim si fieret ab alio accidenti, esset forma accidentalis: si igitur vere forma substantialis in materia generatur, non immediate ab accidente; ergo potentia activa, qua forma substantialis generat substantiam, est substantia sua.

Item, potentia quae generat propria accidentia, necessario est substantia, ut patet ex secunda ratione, alioquin esset processus in infinitum.

Possunt autem sumi rationes ex parte rationalis animae, primo sic: Certum est, quod unio ad Deum major est, quae possit fieri rei ad suum finem, intimior et unitior, cujus ratio sumitur ex ratione termini. Quanto enim terminus est unitior, tanto ea quae tendunt ad terminum, sunt magis unita. Cum igitur Deus sit summe unus in termino modo infinito; ergo anima secundum illa, per quae ad eum attingit, cujusmodi sunt intellectus et voluntas, erit maxime una; ergo istae rationes maxime sunt unum: sed hoc non esset, si essent res diversae absolutae super substantiam, nec unio animae ad Deum esset omnino intima et una, sed separata et divisa.

Item, vitalitas non inest substantiae animae per potentiam, sed c contrario: nam vivere viventibus est esse, esse hoc habet compositum per substantiam animae. Nunc autem actus, quibus anima Deo conjungitur, debent esse vivacissimi in genere amoris et cognitionis: hoc autem esse non posset, nisi immediate egrediantur ab eo quod est vita, quod est substantia animae, non aliquod absolutum sibi additum, quia tanto actus est vivacior, quanto immediatius a principio vivi procedit.

Item, finis et efficiens sunt correlativa; sicut ergo aliqua procedunt ab aliquo, sic ad ipsum revertuntur, et per tot et aequalia media: sed anima rationis procedit a Deo absque omni medio; ergo revertitur in ipsum absque omni medio, tanquam in finem suum: revertitur autem per intellectum et voluntatem; ergo ista nihil reale absolutum addunt supra substantiam animae.

Nec oportet ex hoc concludere, ergo revertitur sine actu medio, imo contrarium: quia sicut non exit a Deo nisi per actum, quamvis ille actus sit idem quod Deus, sic ex parte sua non revertitur sine actu et operatione, quia non potest esse idem quod ipsa, cum hoc sit proprium solius Dei. Nec actus facit mediationem cum de se alii intimetur; potentia quidem, si esset quid absolutum, faceret.

Item, finis unit sibi aliquo modo, hoc est, adfinem: quaelibet enim res unitur suo fini per operationem; ergo ex parte utriusque formando rationem, quanto operatio ex parte illius qui tendit in finem, est intimior et unitior, tanto unio est intimior. Nulla autem operatio est ista intimior, sicut intelligere et amare, cujus ratio est, quia ista duo genera operationum solum sunt intrinsece in divinis, et idem quod Deus, et communicatae essentiae.

Similiter ex parte finis, si quanto perfectior, tanto intimius unit sibi quae sunt ad finem; ergo Deus qui est finis, per rationem infinitam, modo quodam infinito, quantum creatura secundum illum modum unibilis est, eam intime sibi unit. Ex quo patet quod haec unio excludit ab anima medium, quod excludi potest. Hoc dico propter actum, qui excludi non potest: non ergo est aliquod absolutum medium potentia, a qua est ipse actus.

Item experimur de potentiis, quibus Deo unimur, quod mutuo se capiunt. Item, videmus quod supra se, et supra omnia plene se convertunt.

Item, quod sunt universalissimae, et ad nullum genus entis arctatae. Item, quia in suis actibus : inutuo se expediunt, quia quanto clarius intelligo, tanto ardentius diligo.

Ex his quatuor patet, quod istae potentiae nullo modo possunt differre re absoluta. Quod enim mutuo se capiant, videtur excludere diversitatem, ut patet in personis divinis. Quod etiam una supra aliam totaliter se convertat, videtur dicere intimam unionem. Quod sint universalissimae, videtur in re dicere totalem unitatem, sicut idem re est bonum et verum. Unde si differrent, non essent universalissimae respectu omnis objecti. Quod se expediant, videtur dicere essentiae unitatem; quae sunt colligata, se impediunt, ut patet in aliis descendendo.

Item, sicut patet in Astrologia, illa positio dicitur verior, quae salvat melius apparentia; ergo in Theologia illa positio est verior, quae salvat melius fidem. Sed fide tenemus, quod anima est ad imaginem Dei, quod salvat melius haec positio quam aliqua alia, quia sic lt ponimus in Deo (et verum est) quod essentia et relatio constituunt personam, et persona nihil addit ad essentiam nisi relationem, et quod sola relatione distinguuntur, et quod relationes non sunt idem, ita ponimus in anima, si potentiae solo respectu distinguantur: si autem essent actu absoluta, non esset potentiarum ita una essentia, nec similis modus distinctionis; ergo haec positio est magis salvans veritatem fidei.