QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

Scholium.

Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae; ea tamen refert ex sententia aliorum, neque omnia probat, Imo testatur se illa simpliciter narrare, et fidem penes Auctores esse, atque apud lectorem licentiam singula reprobandi. Quod autem docet secundo loco de continentia saltem virtuali elementorum in mixto; et in tertio loco de illa compositione inchoata, seu ratione seminali in rebus animatis; primum docet in 2. distinct. 15. quaest. unica. g. Dico ergo quod quatuor. Addit tamen g. Sed quomodo, non esse necessarium ut omnia quatuor elementa contineantur in mixto, sicuti neque necesse est, ut concurrant ad ejus compositionem, idque probat ex illo loco Genesis i. Producant aquae reptile, etc. Secundum de ratione seminali habet ibidem dist. 18. q. unica, eamque ponit non solum in animalibus, verum etiam in rebus inanimatis: de quo amplius scholio sequenti.

Circa primum, jam patuit supra, quod omnis generatio ad esse terminatur: esse autem, ut visum est secundum Comm. sup. n. 9. est dispositio compositi; ergo, etc.

Item, omne posterius in quantum tale, est compositum: sed producta a natura sunt posteriora respectu eorum, quae sunt de constitutione naturae, cujusmodi sunt quatuor elementa; ergo, etc.

Item, illud intenditur a natura, ad quod terminatur actio rei naturalis, sed non terminatur ad simplicia, imo supponit ea, cum sint de institutione naturae; ergo ejus terminus non est simplex.

Secundo, ostendo quod omne productum a natura, hoc est, omne compositum, saltem in virtute, continet quatuor elementa, Quoad hoc primo possunt induci auctoritates Doctorum Alchymiae, qui ostendunt in quolibet a natura producto esse quatuor humores, vel aliquid eis proportionatum, scilicet sanguinem, phlegma, choleram, et melancholiam. Hoc patet, primo per auctoritatem Rasis, qui dicit in libro, qui intitulatur Minime minimum, et est parvus libellus, loquens de praedictis quatuor humoribus: Si atlestor immensam Dei potentiam, haec dicam, convenit in omnibus reperire usque ad arenam maris. Hoc probat Avicenna primo libro Canonis, dicens, quod si accipiatur sanguis humanus, et ponatur in vase ad ignem, primo exit spuma rubea, quae est ejus cholera secundo, quasi albumen ovi, quod est ejus phlegma, et remanet in fundo vasis materia terrestris grossa, quae est sanguis melancholicus. Hoc eodem experimento utitur Avicenna in libro de majori Alchymia, ubi dicit, quod lac de se resolvitur in serum, quod est ejus phlegma; in butyrum, quod est ejus sanguis; in substantiam grossam, ut est caseus, quae est ejus melancholia, et remanet cholera, quae per ebullitionem evanescit. Ex his patet in lacte et sanguine humano, quemlibet dictorum quatuor esse humorum: et in omnibus viventibus inveniuntur, sed denominantur a praedominante. Dicti etiam quatuor humores sunt in lapidibus, in herbis et metallis, a natura eductis, sed non habent nomina propria, sicut in animalibus. Unde Alchymistae, qui per abstractio nem dictorum humorum, nituntur transmutare substantias metallorum, per commixtionem et separationem illorum humorum a metallis, quae fit per quosdam ignes, et sublimationes et commixtiones quarumdam aquarum; ipsi dicunt,

quod calix vocatur melancholia, aqua vitae, phlegma: virtus ignea, cholera; aer subtilis, sanguis: et tunc volentes ostendere qui humores sunt, qui bene commisceri possunt, et qui non, dicunt quod calix hujus metalli et virtus ignea illius, sunt vel non sunt bene commixtibiles. Aliqui vocant dictos quatuor humores in metallis per quatuor partes animalis: nam cor vocant choleram: hepar vocant sanguinem; ossa melancholiam; cerebrum phlegma. Unde dicunt quod cerebrum hujus metalli fluit bene, vel non fluit ad ossa, vel hepar illius metalli. Alii nominant illos humores in metallis per quatuor aetates: nam sanguinem vocant pueritiam, choleram juventutem, phlegma senium, melancholiam senectutem. Et dicunt quod pueritia et senectus istorum, vel illorum metallorum conveniunt bene, vel non bene: et ista omnia patent in diversis libris Alchymistarum. Et absque dubio illa quatuor nomina sanguis, cholera, phlegma, et melancholia, propria sunt quatuor humorum animalium. Et quamvis quatuor humores in omnibus praedictis inveniantur, possunt tamen aliis nominibus nominari.

Ratione etiam hoc patet: genus corporis corruptibilis dividitur in quatuor corpora elementaria, habentia inter se completam proportionem et continuam, quia sicut primum ante secundum, sic secundum ante tertium et ante quartum, et sic ascendendo, sunt in continua proportione. Proportio enim, ut dicit Euclides, est in quatuor quantitatibus discretis proportionaliter se habentibus, cujusmodi sunt 4. elementa. Si ergo natura corporis corruptibilis in quatuor, et non in pluribus, vel paucioribus proportionatur, cum omne productum a natura sit compositum proportionatum, oportet quod illa quatuor sint aliquo modo in quolibet producto a natura. Non enim possunt proportionari separatim vel duo, vel tria, sed solum quatuor, sicut in2. Sententiarum* habet ostendi, dum datur sufficientia quatuor elementorum in mundo.

Item, quaecumque cadunt in aliqua recta linea, necesse est quod si alterum sit compositum, quod omnia sint composita, ut si homo est compositus, necesse est quod omnia, quae sunt in recta linea, sint composita. Hinc est quod differentiae simplices, nec forma, nec materia, sunt in recta linea. Ergo cum omnis actio naturae, et per consequens omne compositum ordinetur recte ad hominem, in quo est omnis modus compositionis, oportet quod illa, quae principaliter a natura generantur, sint composita.

Praeterea compositio elementorum; elementa autem duo, vel tria, nisi sint quatuor, componibilia vel miscibilia non sunt; ergo omne compositum principaliter a natura quatuor elementa aliquo modo continet.

Item, sicut natura non potest prima seminaria generare, sed ex illis agit et illa supponit, sic non potest tota natura prima fundamenta naturae generare, sed ex illis agit. Unde neque aqua pura, nec ignis purus, nec terra pura, potest per naturam generari, quia ista sunt a Deo, et prima fundamenta naturae. Unde si de terra aliqua generentur, necesse est ipsam esse compositam, sicut statim ostendam. Et hujus opinionis videtur esse Commentatoris. super 4. Caeli et Mundi, * quia dicit quod ignis in sphaera sua nihil comburit: et super t primum de Anima, quod aqua pura non potest calefieri, imo ex hoc ostendit, quod tota ista aqua nostra est mixta. Utrum autem ita sit, non assero, quia contra communem opinionemDoctorum videntur ista. Sed ideo recitavi quia audivi, ut si reprobandum est, reprobetur.

Tertio, ostendo quod in terra, quae est principium passivum, et quasi materialiter effectivum, scilicet naturalium, est quaedam dispositio, quaedam imperfecta compositio ad esse compositum, quod per naturam producitur, ex quo imperfecto surgit omnis perfectio compositi naturalis. Est autem sensus hujus sermonis, quod ex puro simplici nunquam fit compositum: si enim ex simplici fieret compositum, ex hoc quod simplex procederet de imperfecto ad perfectum, tunc forma magis perfecta esset magis composita, quod est falsum. Unde aliud est compositum esse, aliud perfectiorem gradum essendi habere. Unde vultista positio, quod nisi ista terra esset composita, nunquam natura ex ea produceret compositum. Unde vult quod primus gradus mxitionis et compositionis, ex quo surgit vere esse compositum naturale, est in terra,

ex qua pullulant naturalia. Quod patet primo sic: Illud, quod de ratione sua pruna habet actum existentiae, non solum essentiae divisum contra aliud, non est in potentia ut exeo fiat, quia omnis forma, quae de potentia alterius educitur, actum essendi per agens recipit ex illo: nunc autem quatuor elementa sunt quatuor corpora secundum suas actualitates distincta ex prima mundi institutione. Ideo si accipiatur cursus generationis propter hominem habendum, non fit proprie elementum ex puro elemento: sed compositum productum a natura, non habet ex prima institutione aliquod esse distinctum, sed ejus generatio dimissa fuit naturae; ergo si simplex non facit compositum, necesse est, ut terra, ex qua generantur composita, habeat illas compositiones primario et perfectiori modo, in se a creatione. Unde post diem Judicii, quando elementa remanebunt in sua puritate et simplicitate, illa compositio, quae est in terra, quae est fundamentum omnis generationis naturae, dissolvetur: ex terra enim nihil generabitur, quia sive pisces generentur ex aqua, sive animalia ex terra, necesse est, ut dicunt, illam aquam aut terram esse compositam, et sub tali compositione materia corporalis est subjectum generationis.

Item, productio naturae est ordinata; ergo est de imperfecto ad perfectum: omne autem imperfectum, ex quo fit perfectum, participat quamvis incomplete naturam illius perfecti. Hoc patet in omnibus, quia scientia perfecta generatur ex imperfecta scientia, quia omnis doctrina et omnis disciplina, ex praeexistenti fit cognitione, in Posterioribus; ergo cum terra sit principium passivum, de quo natura generat compositum, necesse est illam terram habere istam compositionem inchoatam, et sic esse compositam. Et istam perfectam compositionem, dicunt esse rationem seminalem, ex qua fit illud quod generatur. Item, ars imitatur naturam, 2. Physicorum, * sed impossibile est, quod aliquid moveatur ad perfectam scientiam, nisi illa scientia secundum actum imperfectum inchoata, ut jam dixi. Et iterum 5. Physicorum, * omne quod naturaliter movetur ad aliquem terminum, necessario habet aliquid de termino; ergo terra nunquam posset transmutari, ut de ipsa fiat compositum, utpote lignum, vel herba, si compositionem hujus imperfectam in se non haberet, sicut dixi de praedicta deductione, quod non clare video, quod contineat veritatem, sic dico de ista: sed ideo recitavi dictum cujusdam, ut si improbandum sit, improbetur. Quarto ostendo, quod natura in sua operatione intendit vivum. Intentio naturae est secundum intentionem principalis moventis in natura, cui productum simul assimilatur: sed virtus principalis movens agentia naturalia, est virtus vitalis, scilicet, virtus Intelligentiae, quae mediante orbe, est principalis in agendo naturalia; ergo natura tota in sua universalitate accepta intendit compositum vivum

Item, corpora simplicia, inquantum talia non sunt apta ad vitam; ergo composita inquantum composita, sunt apta ad vitam: sed ostensum est, quod natura nihil producit nisi compositum; ergo omnis effectus naturae habet aliquo modo aptitudinem, et aspectum ad vitam.

Item, illa quae sunt in eadem recta linea, omnia habent aspectum ad ultimum et completum illius lineae, et aliquo modo habent aspectum ad illas perfectiones: sed omnia quae a natura producuntur, sunt in linea recta cum homine, et propter ipsum generantur; ergo cum homo sit vivens, omnia producta a natura habent aliquo modo aspectum ad susceptionem vitae.

Item, in operibus ordinatis videmus, quod natura et ars semper incipiunt ab imperfecto illius generis, cujus perfectionem quaerunt; ergo nunquam natura generat aliquod vivum, nisi ex vivo aliquo modo, licet imperfecto.

Si objiciatur, quod lapides et metalla generantur a natura, et tamen non vivunt, respondent isti, et dicunt, quod vivunt aliquo genere vitae quamvis imperfecto, quamvis sensus noster obtusus non comprehendat illam vitam, quia non apprehendit esse nisi aliquo certo modo, et aliquo perfecto gradu, qualis primo in plantis incipit apparere. Elementa autem, ut sunt pura et simplicia, nullo modo vivunt, quia nec sentiunt, nec habent aliquam dispositionem organorum vel venarum, in sua natura, quae sunt signa vitae: metalla autem et lapides sentiunt, et habent multiplicem distinctionem venarum, quae omnia sunt signa alicujus gradus vitae. Unde dicunt, quod omne compositum a natura productum vivit: et si Sancti, vel Philosophi dicant aliquando contrarium, est intelligendum de illo gradu vitae, quem sensus primo percipit, qualis est in plantis.

Quinto, ut praedicta magis appareant, ostendunt isti quod terra, (quae est principium passivum et compositum, ut ostensum est, et ratione illius compositionis omnia naturalia fiunt ex illa, vel mixta transeunt in illam compositionem, quia sub illa est subjectum generationis et corruptionis) de ista terra sic accepta, ostendunt, quod habet aliquem gradum vitae, quam: vis primum et imperfectum. Qui gradus proficit per agentia naturalia in omnes gradus vitae, qui sunt in pure naturalibus, et ex hoc quidem concludunt sensitivum in brutis esse ab Intelligentia. Primo sic, ex 2. Physicorum, colligitur: sicut tale agens, et tale patiens sunt proportionata ad generandum talem effectum, et mutuo sibi correspondentia, ut mas et foemina in diversis speciebus ad generationem producendam, eodem modo agens, motor, et patiens in tota natura sunt proportionata, et mutuo sibi correspondentia; ergo quod habet agens actu et modo perfecto, hoc patiens modo imperfecto: sed Intelligentia unita orbi in ratione motoris, est agens universale, terra universale patiens et primum; ergo si iste motor habet vitam, necesse est quod hoc patiens habeat vitam modo imperfecto.

Forte dices, quod non concludit, quod habeat vitam, nisi in potentia passiva et susceptiva. Contra: si omnia agentia unirentur, non possent materiam corporis, si essent denudata quantitate, induere: non enim de non quanto omnia, etsi sit materia apta esse sub quantitate, possent facere quantum, sed supponendo quantum augmentat, et ad aliquos actus reducit; ergo a simili, nisi aliquod habeat principium vitae saltem imperfecte, non potest agens ducere ad actum vitae. Non ergo sufficit potentia passiva ad recipiendum aliquem actum naturae, nisi modo imperfecto sit in subjecto. Unde concludunt isti, quod natura non potest facere primam quantitatem, nec primam vitam, nec primam qualitatem; et sic de omnibus primis in quolibet genere patet, quod necessario sunt a Deo.

Sexto, ostendunt quod nullum tale primum, primam utpote compositionem, primam quantitatem, et primam complexionem (sub quibus, ut dicunt haec terra est subjectum generationis) nullum agens naturale potest producere. Primo, ostensum est, quod nisi terra composita esset, et aliquod genus vitae participaret, natura ex ea effectus suos non produceret. Tunc sic: nullum agens naturale, vel artificiale, producit subjectum suum, sed terra cum prima mixtione, cum prima compositione, cum prima vita imperfecta, est subjectum generationis; ergo nullum agens naturale potest praedicta producere.

Item, illud est naturae subjectum, ex quo fit per agens, compositum, sed ex simplici non fit compositum, inquantum simplici; ergo si ex terra fiunt composita, necessario est composita inquantum subjectum; ergo natura non facit primam compositionem, etc.

Item, natura universaliter dividitur in activum et passivum: natura autem non facit seipsam, sed auctor naturae; ergo principium inquantum principium universale, et activum similiter universale, non possunt fieri a natura: sed terra non habet rationem passivi respectu alicujus compositionis, nisi ut est habens aliquam compositionem imperfectam, nec vivi, nisi ut est habens aliquem actum vitae imperfectum; ergo illos actus, qui habent de ratione passivi, non possunt producere.

Vult ergo haec positio, quod prima vita, prima quantitas, prima qualitas, et sic de aliis primis et imperfectis in quolibet genere, sunt a creatione: et sub illis est terra subjectum generationis naturalis, nec habet pro inconvenienti, quod haec terra vivat, sed non in illo gradu vitae, qui facit plantam, nec in gradu sensibili, nec in aliquo gradu perceptibili, nisi ratione. Et isto modo dicunt quod totum imperfectum est seminale respectu perfecti. Et isto modo imperfecti non habent pro inconvenienti, quod contraria, vel diversa sint composita in eadem terra. Et illud dicunt intellexisse Commentatorem 2. Metaph, com. 7.

ubi dicit, quod generans non facit aliquid, nisi quod extrahit, quod erat in potentia ad actum, et vocat potentiam actum imperfectum. Ita videmus de parvo fieri magnum, de non albo album. Et hoc videtur sentire Aristoteles 4. Physic. in fin. cap. de Vacuo, text. comm. 84. ubi dicit, Fit calidum ex frigido, et e contrario, quia eadem materia, quae erat in pottntia, fit ex calido magis calidum, nullo facio in materia calido quod non esset prius calidum, sed quod minus erat calidum.