QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Referuntur opiniones veterum Philoso-phorum.
Circa primum sciendum, quod secundum quod dicit Commentator super 12. Metaph. com. 9. circa productionem rerum sunt quinque modi dicendi; duo omnino contrarii, et tres medii. Modi autem omnino contrarii, ut dicit, sunt ponere creationem esse formarum latitationem in materia. Et haec est positio Anaxagorae, qui dicit quod generatio rerum, nihil aliud est quam exitus earum ab invicem: et quidem agens non est nisi extrahens, et distinguens res prius existentes, et faciens ut quid dicatur lignum vel lapis, quia ita denominatur a praedominanti, ita quod nihil producitur quod non totum prius ibi esset in actu; sed productio est tantum manifestatio, quia poliendo aliquis, dum facit ferrum clarum, nihil facit quod in ferro actu non esset, sed amovendo rubiginem, facit apparere claritatem.
Haec positio, ut patet, non ponit, quod aliquid fiat de nihilo, imo totum oppositum.
Alia positio huic contraria omnino, ut dicit, est eorum, qui dicunt creationem vere fieri sine ulla praesupposita materia, quia non ponunt rem fieri de aliquo, sed de nihilo omnino.
Mediae autem positiones, ut dicit, sunt duae: una opinio est, quod agens causat formam, et ponit eam in materia. Hujus positionis sunt ponentes datores formarum, et isti distinguuntur. Nam quidam posuerunt omnem formam substantialem imprimi materiae ab agente separato, cujus positionis videtur fuisse Avicenna
Alii distinguunt de formis: nam quaedam generantur a simili per propagationem; et talia dicunt non esse ab agente separato, sed ab agente particulari suae speciei, ut equus ab equo. Alia generantur per putrefactionem, et non a sibi simili, et talium formae sunt ab agente separato, ut ab aliqua Intelligentia creante illam formam in materia: et hujus positionis, ut idem dicit Commentator, visus est fuisse Themistius et Alfarabius, et dicit in hoc secum concordare. Quod ergo dicit Avicenna de omnibus formis substantialibus, hoc dicit Themistius solum de illis, quae fiunt non a simili.
Tertia autem opinio media, ut dicit Commentator, fuit Aristotelis, dicentis quod agens non facit nisi compositum, ita quod nec sola materia, nec sola forma fit per se, sed solum compositum, forma, et materia vero per accidens.
Hae autem omnes opiniones, ut dicit Commentator, dicunt ex nihilo nihil posse fieri, inter quas, ut ibidem dicit, verior est opinio Aristotelis, quia ut dicit, cum omnibus aliis in aliquo convenit: convenit enim cum creatione, inquantum dicit, quod est in potentia fieri in actu, et accipere esse post non esse. Convenit cum latitatione, inquantum dicit formas educi de potentia materiae, quia quidquid educitur de potentia materiae, aliquo modo est ibi, et in ea latet: unde dicit quod omnes opiniones intendebant illam Aristotelis, sed nullus illorum ad eam potuit pertinger c.
Ecce igitur, quod omnes antiqui intellexerunt de nihilo nihil fieri,
quibus etiam consentit Averroes Commentator, ut patet super 8. Physic. com. 4. nitens hoc probare. Et arguit primo, quia omni motui, et mutationi necesse est subjici aliquid. Secundo sic: Si aliquid fit de nihilo, hoc non est nisi per accidens, ex privatione enim nihil fit per se, sed per accidens; omne autem per accidens reducitur ad per se, ut privatio ad naturam ex quo aliquid; ergo si aliquid fit ex nihilo, hoc est, quod fit ex aliquo per se. Item, fama publica est Philosophorum ex nihilo nihil fieri.
Item, omne quod fit, prius est in potentia; omnis autem potentia fundatur in aliquo; ergo, etc. sic igitur patet de ista quaestione quid antiqui dixerunt.