QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9. num. 3. et in alia Metaph. textuali summa unica, cap. 6. num. 57. et seqq. Vide quae dicta sunt art. 1. num. 3. et seqq.
Ad cujus evidentiam est sciendum, quod cum hic loquamur de mensura extrinseca quantitatis perfectionis essentialis rei, non quantitatis simpliciter, nec durationis, talis mensurae est triplex genus, et secundum hoc triplex ratio mensurandi per talem mensuram. Est enim quaedam mensura, quae semper exceditur a mensurato, ideo ipsum non mensurat, nisi sui replicatione: verbi gratia, unitas, quae est principium, et simplicissimum in numeris, et ex se nota in sua quantitate, non mensurat numeros, nisi sua replicatione. Tantus enim cognoscitur esse numerus, quoties in eo cognoscitur unitas replicari: ternarius enim cognoscitur tantae quantitatis, quia ter in eo unitas replicatur, et sic de aliis speciebus numerorum.
Est etiam mensura, quae quandoque excedit, quandoque exceditur a mensurato, quandoque ei aequatur, et ideo quandoque mensurat sua replicatione, quandoque explicatione, quandoque adaequatione: verbi gratia, motus diurnus caeli est primus, et simplicissimus in motibus, quia uniformis est, et in termino quodam consistit sine additione, et diminutione ab eodem in idem, et ideo est notissimus in sua quantitate: qui motus inquantum includit mensuram sibi intrinsecam, quae est tempus, alios motus, quos excedit, mensurat explicatione, et applicatione alicujus partis suae, vel replicatione suiipsius supra se semel, vel pluries. Motus vero aequalis sibi mensurat seipsum simpliciter, suis scilicet adaequatione, et applicatione, absque replicatione, aut explicatione. Si enim videre voluerimus quantum motor, vel viator ambulaverit, cognoscendo quantitatem motus ejus (quantitatem dico, qua mensuratur secundum durationem, secundum quam motus caeli diurnus est mensura aliorum motuum, aliam enim rationem mensurae habet motus secundum spatium, de qua nihil ad praesens) et tunc nos aspicimus ad motum caeli diurnum, applicando illum per intellectum motui, mensurando motum per tertiam partem, vel medietatem diei. Quemadmodum si quis velit mensurare pannum, applicat ei ulnam, et si invenitur mensura excedens, mensurat explicando, et applicando ei aliquam partem mensurae, quae illi mensurato aequatur, et secundum ulnam illam cognoscitur quantum sit mensuratum. Si vero mensura exceditur, tunc mensurat per se, et partes, et suiipsius replicationem: ut dicendo, iste tardavit venire duobus, vel tribus diebus, et tertiata unius diei. Si vero aequatur mensura mensurato, mensurat sui adaequatione, et dicitur motus diurnus.
Est autem tertia mensura, quae mensuratum semper excedit, et ideo mensurat sola explicatione. Isto modo Deus est mensura omnium entium; quia est primum, et simplicissimum, et inquantum est ex se notissimum in actualitate sua. Cum igitur quantitas naturae suae perfectionis sit infinita, et illimitata, quantitas autem perfectionis naturae creatae cujuslibet sit limitata, et finita, ideo est mensura excedens quantitatem perfectionis omnium aliorum entium: ergo si per Deum quasi per mensuram debeat cognosci quantitas, et gradus determinatae perfectionis alicujus entis, hoc non potest esse seipso simpliciter, sed solummodo explicatione alicujus quantitatis, virtualiter contentae in Deo, ut in mensura excedente, sicut una hora continetur in die toto. Et illa quantitas perfectionis contenta virtualiter in Deo, proprie respondet quantitati perfectionis rei mensurandae, et sic aequatur illi secundum quamdam correspondentiam, etsi non simpliciter: quemadmodum motus diurnus explicatione alicujus suae partis aequatur alicui motui aequali illi parti secundum modum jam dictum.
Quantitas autem illa perfectionis virtualis, et quodammodo partialis in Deo, quae aequalis debet esse quantitati reimensurandae, non est in Deo distincta a tota infinitate suae perfectionis actu, quemadmodum in denario distincta sunt sex, et quatuor actu, et realiter; utsi denarius esset propria mensura numeratorum, senarii explicatione mensuraret aliqua, et quaternarii explicatione mensuraret alia. Nec etiam illa quantitas virtualis in Deo est distincta in eo secundum intellectum, quemadmodum una hora, vel duae, dis tinguuntur in motu diurno. Oportet ergo si divina perfectio sit mensura perfectionis creaturae, cum haec non sit se tota per sui adaequationem, sed explicatione alicujus partis virtualiter contentae in Deo, quod illa pars sola consideratione intellectus distinguatur in eo. Quare cum singulis gradibus in essentiis creaturarum debeant respondere singulae rationes praedictae in Deo, oportet ad hoc, ut Deus sit omnium mensura, per quam cognoscatur rei gradus, et quantitas in sua essentia, quod sola intellectus consideratione habeant ibi esse illae rationes diversae: et hoc tanquam propriae rationes singulorum, et mensurae propriae, et propria principia cognoscendi quantitates eorum. Et sic Deus ipse simpliciter consideratus, sit mensura omnium communis, et excedens; rationes vero illae singulae sint mensurae singulorum per quamdam correspondentiam coaequalem. Et hae rationes eaedem sunt cum rationibus idealibus, sed differunt ab eis sola ratione: nam dicuntur ideales, inquantum sunt rationes cognoscendi essentias creaturarum, ut sunt essentiae simpliciter, et inter se distinctae: dicuntur vero partibiles, ut sunt praecisae rationes cognoscendi quantitatem, et gradum perfectionis in essentia, et natura cujuslibet entis creati.
Sic igitur patet primum membrum praemissae divisionis, cum dixi in principio, quod esse creaturae duplex debetur mensura: una secundum quod est essentia simpliciter; alia secundum quod actu existit. Essentiae autem, inquantum essentia, triplex debetur mensura: una inquantum essentia, et haec est duplex: una intrinseca, quae est limitatio in gradu naturae: alia extrinseca, et id est ens dignissimum, et perfectissimum in suo genere, et de isto dixi usque modo. Secunda mensura, quae debetur essentiae, est secundum quod est extensa: et sic mensura ejus est quantitas corporalis, sive dimensionalis, quae est quantitas continua, sub cujus partibus partes substantiae materiales sunt extensae: et per istam quantitatem accidentalem intrinsecam convenit substantiae quantitas dimensionalis extrinseca, quae est locus. Tertia mensura, quae debetur essentiae, debetur ei ut est multiplicitas, vel multiplicata per individua, et ista quantitas vocatur numerus. De istis mensuris nihil ad praesens.