QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Circa primum, primo est falsa imaginatio tollenda, quae dicit quod materia est potentia nullam habens entitatem actualem, quia, inquiunt, quod est pura potentia nullam actualitatem habet, talis, ut dicunt, est materia, quia si caret forma, statim recidit in nihil: non solum propter hoc dicunt aliqui, quod sine forma non potest existere, sed quod nullam actualitatem habet nisi a forma, ut nec etiam aliquo modo effectus alicujus causae possit dici. Hujus opinionis videtur aliquando fuisse Augustinus, ut patet 12. Confess. cap. 6. Si vellem (inquit) prorsus omnino informe cogitare, et non poteram, citius enim non esse censebam, quod omni forma privaretur, quam cogitabam quiddam inter formam, et nihil, nec formatum, nec nihil informe prope nihil. Infra: Si dici posset nihil aliquid est, et non est, hoc eam dicerem. Avicenna etiam de non entitate materiae in 5. Me taph. suae, cap. 5. Materia est quoddam, quod non habet esse per se ullo modo, nec est in effectu, nisi per formam: De non entitate materiae, ait Aristoteles 14. Metaph. cap. 6. quod est in potentia, quia in ea nihil est distinctum. Plato etiam dicit in secundo Timaei, Materia, inquit, quadam incomprehensibili ratione inter nullam, et aliquam substantiam posita videtur.