QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re melius perpensa solum Averroem haec docuisse dicit in 4. dist. 43. q. 2. g. Praeterea omnes Philosophi: et g. Dico ergo quod illarum, ubi acriter in illum invehitur, breviterque docet nullum reperiri notabilem Philosophum, qui neget animam intellectivam esse formam corporis. Et quod ad Aristotelem attinet, ipse hic indicat illum male exponi a suo Commentatore Averroe, ut suo errori majorem conciliet auctoritatem. Et paulo infra n. 37. probat Aristotelem docuisse actum intelligendi non solius esse animae,
sed et totius compositi, eumque proinde ab hoc errore defendit. Largissime etiam hoc impendit officium Philosopho Suarez lib. 1. de substantia animae c. 12. n. 16. Platonem etiam alii tuentur, qui autumant eum non negasse animam intellectivam esse formam corporis, sed eam informare corpus eo pacto, quo reliquae formae quae ita corporibus sunt alligatae, ut separatae non possint existere. Vide Conimbricen. 2. de Anima, cap. 1. quaest. 6. art. 2. et Cavellum in supplemento librorum de Anima, dist. 1. sect. 2. in principio.
Doctrina Aristotelis ponit, secundum quod eam exponit Commentator suus 3. de Anima, comm. 4. et 5. quod homo est homo per animam sensitivam nobiliorem aliis, eductam de potentia materiae; et quod intellectiva non unitur nobis sicut forma, sed sicut motor, inquantum a phantasmatibus accipit species intelligibiles, per quas ipse format actum intelligendi. Et hoc necesse habet dicere, eo quod posuit unum intellectum omnium hominum; quod verum non esset, si nobis ut forma uniretur, eo quod secundum ipsum propria forma est in propria materia. Sic enim exponit eum Commentator suus, 4. de Anima, text. 4. et 5. qui sequens ipsum, in illum duplicem errorem simul lapsus est, quod scilicet non esset nisi unus intellectus omnium, et quod non uniretur nobis ut forma, sed sicut motor, et per operationem.
In eumdem errorem lapsus est Plato, quantum ad modum unionis intellectus ad nos, sed differenter. Plato enim posuit*, quod homo est ipse intellectus per se subsistens, non corpus, nec habens per corpus processum, sed utens corpore, sicut nauta navi. Dixit enim quod anima rationalis est homo, et habet de natura sua potentiam vegetativam et sensitivam, et intellectivam: communicat autem corpori actus virium sensitivarum, ut in organis recipiantur species sensibilium; potentiam autem intellectivam nullo modo communicat corpori, nec alicui parti ejus, sed per illam potentiam, quam, in se habet non communicatam, abstrahit a speciebus, quae sunt phantasmata quaedam in organis sensitivarum, species intelligibiles ad perficiendum operationem intellectivam propter ejus perfectionem; vires vegetativas etiam corpori, seu organis corporis communicat, et sic intellectus solum unitur corpori, ut motor.
Averroes non dixit vires sensitivas esse in anima rationali, sed dixit, quod sunt vires alicujus formae sensitivae nobilis eductae de potentia materiae, quae sensitiva est forma corporis, reponens hominem in specie. Posuit vero animam intellectivam secundum substantiam a corpore separatam, et conjungi homini per communicationem suae operationis, per phantasmata scilicet ex natura in virtute sensitiva, quae sunt intellectibilia in potentia, ita quod intellectus separatus ab illis, abstrahit species intelligibiles; et sic per illam speciem intelligibilem intellectus conjungitur corpori humano quodammodo, ac per hoc dicitur intelligere. Aristoteles autem secundum Commentatoris expositionem, hujus fuit opinionis.
Positio autem Platonis falsa apparet ex duobus: Primo quidem,
quia homo ad considerationem naturalis spectat: unde consideratio animae intellectivae, aliquo modo secundum respectum quem habet ad corpus, ad Physicum pertinet, ut dicitur 2. Physic. text. cotnm. 21. et jam dicetur. Definitio autem rei naturalis continet materiam, ut expresse dicitur in prologo de Anima, 1. de Anima, text. 14. ergo corpus necessario cadit in definitionem hominis: quidquid autem cadit in definitionem alicujus, est de ejus essentia et integritate; non ergo potest esse verum quod anima rationalis sola sit homo.
Secundo, quia experimur actiones sentiendi in nobis, et a nobis esse; non enim possunt esse intellectus separati, cum non possint fieri, nisi per organum, quo caret intellectus separatus.
Patet tertio falsitas ex parte corporis, quia tunc corpus humanum esset ignobilius quam corpus asini, quod similiter perficitur anima sensitiva seu forma.
Patet etiam falsitas, quia cum anima sit ingenerabilis et incorruptibilis, homo esset ingenerabilis et incorruptibilis, et multa alia possent ad hoc adduci.
Patet etiam falsitas positionis Averrois, et Aristotelis, si tamen ita intellexerit, ut exponit eum Commentator: quia sicut se habent colores ad actum videndi, et non aliter, sic se habent phantasmata ad actum intelligendi, sicut dicit ipsemet Aristoteles 3. de Anima, text. 34. non autem quia virtus visiva abstrahit species visibiles a coloribus, vel corporibus coloratis, non, inquam, propterea ipsi reales colores, aut corpora colorata participant actum videndi, alioquin verum est quod paries coloratus videt; ergo, secundum Averroem, homo non potest communicare cum intellectu separato in actu intelligendi, si solum haberet in se phantasmata, a quibus abstrahuntur species intelligibiles; imo si haberet species intelligibiles, nisi habeat aliquid tanquam formam, quo species illas, seu res per species intelligat.