QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Supposito quod anima rationalis sit composita ex materia et forma, utrum vere et. essentialiter faciat unum cum corpore ?
Arist. de Anima, text. 11. et 1. de part. Anim. cap. 1. A ver. 3. de Anima com. 5. Themist. lib. 2. cap. 27. Simplic. lib. 1. text. 7. Philopon. text. 11. D. Thom. 1. part. quaest. 76. ariic. 1. Cajetan. ibid. Valentia disp. 6. quaest. 2. purect. 1. Suarez lib. 1. de Anim. cap. 1. Conimbric. lib. 2. de Anim. cap. 1. quaest. 6. art. 1. Comp. disp. 2. de Anim. quaest. 1. et 2. Aversa tom. 2. Philos. quaest. 57. secf. 2.
Respondeo: quoniam hic de trinitate, et modo unitatis animae, et corporis quaeritur, ut juxta artem Philosophi 1. Physic, text. 4. a communibus ad specialia descendamus, sciendum est, quod omnia quae sunt, secundum modum sibi convenientem et possibilem, unitatem appetunt, dicente Boetio de Trinitate et Uno, cap. 2. Omnia (inquit) unitatem appetunt, ut etiam ea multa sunt, quae unum dici volunt: quaecumque enim idem quidem sunt, ut vera unitate esse nitantur, aut eam similando nituntur. Unde appetitus unitatis ita intimus et essentialis, et universalis est omnibus, tam creaturis quam creatori, quod nullum est, nec excogitari potest genus multitudinis, aut divisionis sive distinctionis, quod ad unitatem aliquam non reducatur; ita quod ipsa ut unitatem habeant, sive illud, in quo sunt, prius occurrat intellectui, quam ipsa multitudo sive diversitas. Sic dicimus, quod diversa accidentia sunt unum subjecto; diversa numero sunt unum specie; diversa specie, sunt unum genere subalterno; diversa genere subalterno, sunt unum genere generalissimo; diversa genere generalissimo, sunt unum in ratione entis; quare et ipsa multitudo numerorum infinita ad unum, quod est principium numeri, reducitur. Sic etiam in communicatione intrinseca Trinitas personarum ad duas emanatioees; duae emanationes ad duo principia, scilicet intellectum et voluntatem, et illa ad unam simplicissimam unitatem essentiae reducuntur.
Cum igitur de animae rationalis et corporis unitate quaeratur, duo sunt principaliter inquirenda: primum est, utrum generaliter ex forma substantiali, et materia fiat unum ? Secundum an ex anima rationali, quamvis habeat materiam partem sui, potest per essentiam vere cum corpore unum fieri.