QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Licet Doctor in fine hujus dubii, an scilicet anima brutorum sit ab intrinseco, vel educatur de potentia materiae, asserat se non approbare, quae dicta sunt in septem istis praenotatis; attamen in 2. dist. 18. quaest. unica, docet rationem seminalem esse in materia, et ab ejus potentia educi formas omnes materiales. Non itaque conclusionem hanc isto in loco rejicit, sed rationes, quarum potissima eo videtur tendere ut probet animam sensitivam brutorum originari ab illa vita inchoata et imperfecta, quam quidam ponebant in elementis, et omnibus mixtis. Atque hanc gradatim per praecedentia notabilia ita stabilierunt, ut tandem inferrent ex ipsa brutorum materia procedere, et latere animarum suarum originem, et vitam inchoatam. Scotus autem et potiores Theologi hujusmodi vitarum imperfectarum latebras non admittunt, sed asserunt formas potestate et virtute in materia praeexistentes naturalium causarum efflcacitate de illius potentia, et quasi gremio vel sinu exciri, et ad actum perfectionemque duci; atque ex ipsa et in ipsa. unica actione produci, et productas ab ipsa dependere in fieri et conservari. Vide Fabrum theoremate 16.
Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura; ergo omnis vita, quae subest agenti naturali, ex illa procedit: vita autem bruti subest generantibus naturalibus; ergo necessario ab intrinseco procedit.
Item, omnis forma separabilis habet aliquam operationem, quae non communicat materiae, ut dicitur 1. de Anima text. 13. hoc autem non habet sensitiva bruti; ergo non est separabilis, ergo est ab intrinseco.
Si dicas, ergo sensitiva hominis non est separabilis, dicetur de hoc in sequenti articulo.
Item, impossibile est, quod unius lineae rectae sint nisi duo termini: ostensum est autem, quod linea formarum necessario terminatur ad formam, quae est a creatione, et per hoc quod est ab extra, est ultimus terminus lineae, et medium conjungens infima supremorum, scilicet spiritualium, supremis infimorum, scilicet corporalium, ut patet in primo articulo*; ergo omnis forma, quae est citra illam, necessario est ab intra: nam si esset ab extra, esset ultimus terminus lineae, et tunc erunt duo termini, quod est impossibile ex parte superiori lineae.
Item, intellectiva, ut ostensum est*, est ab extra, ac per hoc non educitur per agens naturale de potentia materiae: sed sensitiva potest educi actione naturali; ergo necessario erit ab intra, et educetur de potentia materiae.
Item, arguitur ex parte finis, a quo sumitur potior ratio demonstrandi. Secundum rationem finis attenditur conditio rerum de voluntate naturae: sed videmus quod creaturis, quae non procedunt de potentia materiae, (ut sunt Angeli, et anima rationalis) inest appetitus respectu summi boni et simpliciter, et respectu finis separati; ergo creaturae, quibus non inest appetitus respectu boni simpliciter, sed respectu boni contracti et ut nunc, aut sunt habentes materiam, aut de potentia materiae educuntur, et earum origo est ab intra. Quae autem in praedictis articulis septem dicta sunt non capio esse vera, sed ut audita refero, et improbanda, si videatur, relinquo.