QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

ARTICULUS I.

Refertur opinio negans intellectum cognoscere per speciem impressam.

Circa primum, sciendum quod quidam Magistri dicunt, quod intellectus in nullo statu indiget specie impressa. Ad cujus evidentiam sic procedunt: Dicunt, quod circa progressum naturalem humanae notitiae, talis modus attenditur. Primo sensibile extrinsecum in substantia actualiter fundatum (puta color) primo habet esse naturale in substantia, et est in potentia activa, ut similitudinem suam in medio generet, et a medio in organo visus; et hoc secundum actum luminis, quod ad generationem talis speciei, et organi ab ipsa informati, requiritur propter tria: unum est propter medium, ut scilicet fiat medium necessarium ad susceptionem hujus speciei, quam nisi mediante lumine, non est natum recipere, dicente Aristotele 2. Anima : Color est motivus lucidi, inquantum lucidum. Secundum est propter ipsum colorem, qui non agit, se, seu similitudinem suam generando in medio, nisi virtute luminis, quo praesente color facit suam similitudinem in medio sibi contiguo. Tertium est ex parte videntis, quia, ut probatur in Perspectiva, color non videtur nisi admixtus luci usque ad organum visus, in quo recipitur ab aere sibi contiguo, ut formetur per ipsam visus,

hoc est, actus videndi, quo sensus visus videt colorem extra, qui est in substantia modo exposito in praecedenti quaestione .

A sensu vero particulari per nervos opticos, quasi per medium, intra generatur similitudo illius speciei, seu sensibilis in organo memoriae, in qua conservatur ad absentiam sensibilis extra, quod non contingit in sensu particulari, et a specie ut est in memoria, generatur et multiplicatur similitudo illa, quae est exterioris sensibilis usque ad organum imaginationis. Ita quod sicut se habet sensibile extra respectu sensus, ut ipsum immutet sua specie, sic memoria ad imaginativam immutando ipsam ad actum imaginandi, ita quod est idem particulare quod percipit sensus ut est actu praesens, et imaginativa ut est succedens.

Et hoc est quod dicit Augustinus de Trinitate, cap. 3. Pro illa (inquit) specie corporis, quae videbatur extrinsecus, succedit memoria retinens illam speciem, quam per corporis sensum combibit anima. Proque illa visione, quae foris erat cum sensus ex corpore visibili formaretur, succedit intus similis visio, cum ex eo quod memoria tenet, formatur acies animi, et absentia corpora cogitantur. Et vocat cogitationem imaginationem. Et sunt similes modi transmutationum, quibus scilicet transmutatur sensus particularis a sensibili extra, et imaginativa a specie in memoria existente, excepto quod extra immutationem sensus particularis objectum immutat sensum, tanquam primum et proximum immutans: non autem idem objectum extrinsecum quod imaginatur, immutat imaginativam, tanquam proximum immutans, sed tanquam primum, quia quamvis sit idem omnino objectum, tamen est objectum ipsius sensus ut est praesens, imaginationis ut est absens: et in hoc terminatur, ut dicunt, opus imaginativae, comprehendendo sub ea omnes vires sensitivas, cognoscitivas, et earum operationes.

Post imaginativam sequitur virtus intellectiva, de qua est quaestio: Utrum specie informetur, vel ei species imprimatur? Ad cujus intellectum oportet scire, quod secundum Philosophum 3. de Anima, secundum Commentatorem intellectus noster possibilis est de genere virtutum passivarum quoquo modo, inquantum scilicet est in potentia ad recipiendum in ratione cognoscentis objectum, quod apprehendit. Omne autem quod est in potentia, reducitur ad actum per aliquid existens in actu, et ideo necesse est dare intellectum agentem, cujus operatione possibilis ad actum intelligendi deducitur; sicut operatione lucis sensus deducitur ad actum sentiendi. Modus autem, quo intellectus agens facit possibilem intelligere, est talis. Dicunt enim, quod cum possibilis sit in potentia ad intelligendum, sicut sensus ad sentiendum, sicut sensibilia extrinseca movent sensum suo modo; sic necesse est, quod phantasmata moveant intellectum. Quomodo autem sensibilia moveant sensum, ostendunt, quia dicunt, quod ipsa sensatio passio quaedam est, non formali praedicatione, sed quod sine passione aliqua sensus sentire non potest.

Est autem illa passio duplex: Una, quae est ipsius organi corporalis, quae est supradictae speciei receptio. Alia, quae est ipsius virtutis sensitivae ad sentiendum inclinatio. Et quantumcumque organum sit informatum specie, sic vis sensitiva non inclinatur ad sentiendum, quod fit dum est impedita, ut dum ejus operatio est ligata, vel dum retardatur per aliam virtutem superiorem, ut patet dum aliquis vigilans apertis oculis vehementer cogitat, non percipit transeuntem, vel sonum campanae, quia illo modo non fiet sensatio, nisi dum sit potentia excitata, et quasi forti vocatione inclinata per speciem organo fortiter impressam, ut convertat se virtus sensitiva ad percipiendum. Unde qui alium vocat submisse, licet organum auditus informetur specie soni, ut patet in illis, qui aliquantulum sunt surdi, vel quibus praesentatur debile sensibile, et non videtur ab illis, quamvis pupilla informetur specie, quia talis species ex defectu sui, vel organi, vel virtutis insufficienter potentiam visivam, vel auditivam vocat, sed praesentato magno et forti sensibili, statim inclinantur potentiae et percipiunt. Et iste est secundus modus passionis, quo scilicet potentia patitur a specie, ut est in organo, dum per ejus actum inclinatur ad percipiendum, et sic fit in memoria, et in imaginatione, modo superius dicto.

Ex his omnibus concludunt, quod ad actualem sensationem quatuor requiruntur; scilicet, sensibile extra, medium, organum, vis sensitiva. His sic dispositis, ad haec sequuntur alia quatuor: Primum est, quod objectum generat suam similitudinem in medio usque ad organum. Secundum est, quod medium tangit organum immediate, ideo sua specie qua informatur, generat speciem in organo. Tertium, quod species existens in organo, si est sufficiens, et virtus non sit impedita, inclinando eam, faciat eam esse intentam ad percipiendum. Quartum est, quod ipsa sensatio, seu actus sentiendi formatur in composito ex vi sensitiva, et organo specie informato, quam operationem vis sensitiva inclinata principaliter elicit, organum informatum specie instrumentaliter, totum compositum per se.

Ex his patet, quod species rei sensibilis est impressa respectu organi. Sic secundum aliquem modum in aliquibus similem causatur ante intellectionem in intellectu, ut dicunt. Sicut enim sensibile extra movet sensum, sic phantasia intellectum; et sicut lux corporalis dat vim colori, ut moveat sensum, sic intellectus agens incipit operari cum phantasmatibus, dando eis vim, ut moveant intellectum possibilem; non sic intelligendo, quod det vim speciei, quae est in phantasmate, ut suam similitudinem imprimat in possibili, cum nulla species in eo imprimatur, sed quia objectum imaginatum cognoscebatur ab imaginativa sub conditionibus particularibus, quae sunt hic, et nunc, sub tali figura et tali quantitate. Et hujusmodi intellectus agens considerat illud idem re absque hujusmodi conditionibus. Idem enim re quod imaginatur sub dictis conditionibus, est singulare et universale, ut intelligitur absque his: et tunc tale objectum praesentatum intellectui possibili per intellectum agentem habet vim motivam, et inclinativam intellectus possibilis ad intelligendum se, et habet rationem speciei expressae ex tali mutatione facta ab intellectu agente repraesentata possibili. Ex ipsa, dico, et intellectu fit unum, non sicut ex subjecto cum accidente, vel sicu; ex specie impressa cum organo, sed sicut ex cognito et cognoscente, ita quod compositum ex eis non est unum tertium, sicut ex materia et forma, sed sicut ex cognito et cognoscente.

Cum enim (ut dicunt) tria sint in virtute imaginativa scilicet species impressa a specie, quae est in memoria, sine qua nihil posset imaginari propter suum esse materiale et organicum: secundum, actus imaginandi i tertium, ipsum objectum imaginatum; species est in imaginativa, ut forma accidentalis in subjecto; actus imaginandi est in ea, sicut motus in moto; imaginatum est in ea, sicut objectum in cognoscente: cum haec tria, dico, sunt in imaginativa, abstractio non fit a specie impressa, quia intellectus speciei materialis impressionem non recipit, quia esset naturae alterabilis et transmutabilis, sicut sensus, cujus contrarium vult Philosophus 7. Physicorum . Nec ab actu imaginandi, eadem ratione, sed solum ab objecto imaginato, ut scilicet est unum re universale et particulare, illud idem re, quod est in vi imaginativa cognoscente uno modo, scilicet sub ratione particularis, sub hic, et nunc, et similibus conditionibus; sic cognitum ab intellectu, ut natura quaedam universalis denudata per considerationem a praedictis conditionibus. Et secundum hoc idem fit objectum visus, imaginationis, intellectus re, differens solum per considerationem, vel modum, ut hic color inquantum praesens, est objectum visus; inquantum absens imaginationis sub ratione signati et singularis i ut vero absens re, praesens autem in ratione cogniti non singularis, est objectum intellectus possibilis, non per speciem impressam, sed expressam: quae quidem species est ipsa intentio objecti universalis ab intellectu agente producta.

Ex quo apparet, quod differt illa immutatio, quae fit in sensu ab objecto intrinseco, ab illa quam facit phantasma, seu intentio universalis a phantasmate accepta in intellectu possibili, quia illa est tantum immutatio per speciem impressam in organo: hic autem non est talis mutatio, vel alteratio, quia nulla fit impressio, sed solum praesentatio universalis per intel lectum agentem. Universalis objecti, dico, inclinantis possibilem ad sui perceptionem. Et ipse actus magis assimilat intellectum rei intellectae quam faceret species, quia species solum assimilat in ratione speciali, actus autem in ratione cognoscentis: quia in intellectu non fit talis transmutatio, sicut in sensu, per speciem impressam, est, quia cum objectum in ratione cogniti debeat esse praesens vi cognitivae, objectum autem sensibile secundum substantiam non potest esse in sensu, ut ipsum moveat, oportetquod sit praesens per suam speciem modo exposito: intelligibile autem sub ratione intelligibilis, bene potest esse praesens intellectui. Quod patet per Commentatorem supra 12. Metaph . Balneum, ait, duplex habet esse, unum in materia, et aliud in intellectu: et nisi esset materia balnei, verum balneum es set in anima; et esset eadem forma principium motus desiderii et finis. Quod si verum balneum esset sine materia, adhuc non esset in anima ut forma, vel species impressa, sed sicut cognitum in cognoscente i et isto modo species rei est in anima ipsa, sed ut cognitum in cognoscente.

Nunc autem ita est, quod quando objectum est praesens, ut esse potest, multo melius movet quam sua species, et est majoris virtutis et actualitatis ad agencium, et inclinandum potentiam, et ideo in intellectu non requiritur species impressa sicut in sensu, sed objectum existens, in phantasmate acceptum, tamen non a phantasmate praesentatum, quia secundum hoc est singulare, sed absque conditionibus individualibus, ut est quaedam intentio universalis facta per agentem intellectum, et oblata possibili, inclinat ipsum possibilem ad ipsum percipiendum, quae inclinatio est ultima dispositio possibilis intellectus ad intelligendum, tanquam ad suam propriam operationem, non tanquam ad aliquam mutationem, quae sit actus imperfecti, secundum quod imperfectum est.

Et sic patet, quod sicut se habent sensibilia ad sensum, sic phantasmata ad intellectum: primo, quia utrumque movet utrumque, non tamen omnino similiter, quoniam sensibile quod movet sensum, est materiale et in materia: et quamvis species per quam movet, sit sine materia, non tamen sine conditionibus materiae; phantasmata autem, sive phantasma hic appellamus speciem rei in imaginatione seu ipsam rem imaginatam, ut est in imaginatione in ratione cogniti. Talia vero phantasmata non habent materiam, habent tamen conditiones materiales, quae consequuntur rem, ut est in materia; sed phantasma acceptum pro specie in imaginativa, non movet intellectum, nec ab ipsa, ut dictum est, fit abstractio; sed phantasma acceptum pro re imaginata, in quantum in ratione cogniti erat in imaginativa, idmovet intellectum, ut est abstractum tamen a materia, hoc est, a conditionibus materialibus, sine quibus non apprehendit ipsum imaginativa. Et quia intellectus possibilis, ut est conjunctus corpori, non potest intelligere sine phantasmate, indiget aliqua virtute, qua phantasmata seu imaginata, quae sunt in potentia intelligibilia, faciat universalia et intellecta. Et talis virtus dicitur intellectus agens, ut dictumest, quae universale habeat ponere in actu, moveat possibilem, et inclinet ad se percipiendum.

Et quia idem est, quod imaginatur sub conditionibus, scilicet particularibus, et quod intelligitur sub ratione universalis, et ita idem re, ratione solum differens, et universale realiter idem est quod particulare, et est in ipso; ideo tale universale non est praesens intellectui sub ratione universalis, nisi ad ipsum sit praesens imaginativa sub ratione cogniti: ita quod intellectus possibilis nihil intelligit, nisi imaginativa sit conjuncta suo actui, cogitando particulare sub conditionibus particularibus. Ut si intellectus speculetur albedinem sub ratione albedinis, necesse est quod imaginativa apprehendat hanc albedinem sub ratione figurae, loci, et temporis. Propter quod bene dixit Avicenna libro suo de Anima, quinta parte cap. 6. quod in intellectu possibili non manet intelligibile, nisi dum actu intelligit, sed solum manet in potentia in phantasmatibus existentibus in vi imaginativa, a quibus iterato abstrahitur per actum agentis intellectus, si possibilis debeat iterum intelligere: qui intellectus agens in abstracto se habet ad possibilem, sicut lux ad diaphanum et ad oculum: ad phantasmata autem se habet sicut lux ad colores extra: ad actum intelligendi se habet sicut lux ad visionem, Quomodo autem lux est necessaria coloribus, ut moveant oculum et medium, (illuminat enim lux colores in pariete, dando eis vim motivam ad movendum medium, et medio vim receptivam, et speciei in oculo, ut adjuncta luci videatur) sic lux spiritualis, scilicet intellectus agens, existens in eadem substantia animae cum possibili, et vi imaginativa (ut ostensum est supina in quaestione de potentiis animae) dat vim phantasmatibus, ut absque consideratione singularis, moveant possibilem intellectum modo superius dicto. Et haec abstractio a singularitate non est abstractio realis; nec fit per migrationem, vel multiplicationem alicujus rei, vel speciei, quae prius erat in imaginativa, in intellectum possibilem, inquantum nulla species imprimitur, quae non erat prius imaginata sub ratione singularitatis, sub ratione universalis, sub qua ratione movet possibilem intellectum: quod quidem universale est in phantasia, ut in subjecto; in intellectu autem possibili ut movens in moto solum. Dum autem sua actione generat in esse intellectionem, per illam assimilatur objectum intellectui complete modo superius dicto, et per illam efficitur in intellectu possibili ut cognitum in cognoscente, et intellectum in intelligente. Et quia agens quasi lumen est possibile, phantasma mixtum cum lumine agentis movet intellectum possibilem, sicut species coloris mixta luci movet visum.

Est autem hic et ibi differentia, quia lux est forma accidentalis et inhaerens, intellectus autem agens non est forma accidentalis possibilis, sed solum vis activa, et potentia consubstantialis ei: sicut etiam uterque, scilicet agens et possibilis est consubstantialis animae intellectivae.

Est etiam alia differentia, quia lux non solum immutat diaphanum, sed etiam facit quod recipiat ejus speciem impressam, sed possibilis nullam speciem impressam recipit a phantasmate, sed solum movetur ab eo, ut factum est universale, lumine agentis.

Secundo, dixi, quod lux spiritualis, scilicet intellectus agens, se habet ad phantasmata, sicut lux corporalis ad colores, qula sicut lux dat colori quamdam actualitatem ut moveat medium et visum, sic intellectus agens dat phantasmatibus quamdam actualitatem universalitatis ut moveant possibilem. Est autem differentia, quia quamvis lux det colori ut moveat visum per speciem separatam a materia, tamen hoc est per speciem impressam organo: phantasma autem movet intellectum ut a conditionibus particularibus abstractum, et nullo modo ei per se, vel per speciem impressam, sed solum in ratione cognita conjunctum.

Tertio dixi, quod sicut se habet lux ad visionem, sic agens ad intellectum quia sicut lux dat organo specie informato, ut inclinet potentiam ad sui perceptionem, sic intellectus agens phantasmatibus dat vim, ut inclinent possibilem ad sui perceptionem, modo superius dicto. Sed est differentia, quia datur speciei, vel organo specie informato, ut manet sub conditionibus particularibus; phantasmatibus autem nunquam datur sic, sed ut per considerationem factum est universale. Est etiam, ut dicunt, differentia ex parte visus, et intellectus ex una parte, et ex parte lucis et intellectus agentis ex alia, quia lux est de se quoddam visibile, ex se natum videri, etsi non videatur cum est permixta colori propter ejus majorem simplicitatem: intellectus autem agens non est per se intelligibile, sed solum dat efficaciam intelligibili ut intelligatur, hoc est tantum arguitive, inquantum scilicet, per rationem concludimus tale lumen esse in nobis.

Jam ergo patet, quod ad hoc terminatur tota actio sensus, imaginationis, intellectus agentis, ut intellectus possibilis rem intelligat sub ratione universalis, qui sic motus ab objecto apprehendit simplicem quidditatem rei, qua apprehensa vim habet in se negotiandi multa circa hujusmodi quidditatem et ei inhaerentia, sicut et quidditas in simplici inhaerentia apprehenditur, et componendo, et dividendo, investigat quod quid est perfecte. Habet deinde verbum simplex de re: invento autem propter quid talis passio est in subjecto, habet quod mediante demonstratione habet verbum de re composita, et ita generat in se scientiam per inventionem. Et sic patet quomodo a sensu oriatur scientia, et habet se totus processus a sensu ad imaginationem, sicut granum seminis ad arborem quamdiu est in terra. Cum autem percipitur ab intellectu, est sicut semen quod jam germinat super terram; dum autem actione intellectus inveni tur quod quid est, et propter quid, est sicut fructus maturus et completus. Ecce fundamentum positionis,

quae dicit, quod intellectus noster nullam habet speciem impressam. Quamvis autem ratio hujus dicti una sit tacta, quia scilicet objectum intellectus quod est universale, praesens est, vel esse potest intellectui in ratione cogniti, ideo magis potest movere intellectum quam ejus species; sensibile autem esse per se non potest in sensu, quia oportet quod imprimatur species; alia est etiam ratio, quae in parte tacta est, quia scilicet, intellectus magis assimilat objectum potentiae, quam faceret ipsa species, et hoc in ratione cogniti, quia species solum assimilat in ratione speculi; speculum enim per speciem est objecto simile in ratione speculi, non in ratione cognoscentis, et ideo non oportet dicere, quod ratione assimilationis intellectus aliqua specie informetur.

Adhuc habet ista positio praeter istas, multiplicem rationem: arguit enim sic: Intellectus de se est quoddam intelligibile nullo alio informatus, nihiloque sibi addito; ergo eadem ratione erit intelligens absque aliqua informatione, seu apprehensione. Consequentia patet: quia eadem est ratio intelligibilis et intelligentis, scilicet separatio a materia.

Item, si de ratione intelligentis inquantum intelligens, est per informationem intelligere; ergo omnis intelligens per informationem intelligit; ergo intellectus divinus, quod est falsum. Patet prae terea, si quidquid intelligit per informationem intelligit; ergo se ipsum, quod est falsum, cum species non requiratur, nisi propter absentiam objecti, intellectus autem essentia summe praesens est sibi.

Arguunt etiam ex parte objecti, accipiendo tres conditiones ejus respectu potentiae. Prima est, quod ex objecto et intellectu debet fieri unum. Secunda est, quod objectum intellectus intelligitur esse quid universale. Tertia est, quod objectum intellectus in ratione cognoscibilis, est praesens intellectui. Ex prima conditione arguunt sic: Si species requiritur, ut objectum cum intellectu fiat unum in ratione cognoscibilis, species autem impressa in intellectu faciet unum, sicut materia cum forma, quae unitas est multum aliena et diversa ab unitate, quam debet facere cognitum cum cognoscente, et per consequens, si non suppletur una, nec fit per aliam; nullo modo videtur quod propter unionem cognoscibilis cum cognoscente debeat poni species impressa.

Item, ex secunda conditione arguunt sic: Objectum intellectus non cognoscitur ab eo, nisi sub ratione universalis: sed species quae ponitur impressa, nihil potest repraesentare, nisi sub ratione singularitatis. Probant minorem sic: Objectum universale non est in rerum natura, nisi sub ratione singularitatis, non est enim in natura homo, nisi sit iste homo: sed unumquodque suam similitudinem gignit, et imprimit secundum quod est in rerum natura; ergo solum poterite i mprimer speciem particularem, et quae sit repraesentativa particularis, et nullo modo universalis; ergo haec species non facit objectum universale, quale requirit potentia intellectiva.

Item, ex tertia consideratione, scilicet ex ratione praesentialitatis objecti, arguunt ita: Species non est causa praesentialitatis objecti, sed e contrario, sicut patet in sensu; praesentia coloris extra est causa quod species coloris sit in oculo, et non e contrario: quod patet in illis, qui fortiter Solem respiciunt, et postea clauso oculo remanet species propter fortem impressionem, et tamen potest esse, quod res non sit praesens. Vel si per agens supernaturale imprimatur species in oculo, vel si supernaturaliter conservetur absente re, non faceret rem praesentem. Sic dico quod species impressa in intellectu non facit objectum esse praesens, sed e contrario; ergo cum propter nullam aliam causam ponatur, frustra ponitur.

Ex parte etiam speciei arguunt tripliciter: species enim potest tripliciter considerari: uno modo, ut comparatur ad objectum quod repraesentat: secundo, ut comparatur ad potentiam quam informat: tertio, ut consideratur in se. Ex primo arguunt sic: Natura nihil agit frustra, nec deficit in necessariis, ut dicitur 2. Caeli et Mundi, text. 50. quod extra rationem esset, quod natura dedisset stellis, ut possent moveri, etiam motu progressivo, et non dedisset eis organa ad talem motum apta; ergo videtur quod similiter inconveniens sit dicere, quod intellectus intelligat per species, et natura non dedit ei omnes species rerum intelligibilium: et tunc cum sint infinitae species numerorum et figurarum, habebit infinitas species actu, non solum respectu singularium, sed etiam respectu objectorum specie differentium, cum sit in potentia ad omnia intelligibilia. Item, ex secunda conditione arguunt ita, ducendo ad inconveniens, scilicet quod intellectus nunquam aliquid intelligit. Certum est, quod intellectus aliquando non intelligit quidditatem lapidis; ergo oportet quod reducatur ad actum intelligendi lapidem; non per speciem, quia cum illa semper informet, semper ad actum intelligendi reduceret; nec per ipsam rem, quia non oportet quod lapis sit actu ad hoc, quod intellectus eum intelligat; ergo si species est ratio intelligendi, nec est dare quomodo ducatur intellectus de potentia ad actum, et sic nec intelliget.

Tertio, arguitur ex parte speciei in se consideratae, ducendo ad hoc inconveniens, quod intellectus forte posset hanc speciem intelligere, sed per illam nihil aliud posset intelligere, sic: Ratio intelligendi potest sumi active, vel passive. Active sumendo, est illud per quod intellectus elicit extra operationem, quod est potentia ipsa intellectiva in anima. Passive sumendo, scilicet ex parte ejus quod intelligitur, est id, quo intelligibile intelligitur. Potentia enim intellectiva est causa activa, quia anima rationalis se ipsam, et alia intelligit; sed, passive loquendo, ipsa substantia animae non potest esse ratio intelligendi alia; sola enim divina essentia, quia est creativa omnium rerum, est causa et ratio divino intellectui intelligendi omnia, id est, modo passivo. Sed substantia animae, quia non est aliorum causa, non potest esse passivo modo causa, sive ratio seu medium intelligendi, vel cognoscendi alia a se: ergo eadem ratione, eadem species quae ponitur in intellectu non potest esse causa, seu ratio passive cognoscendi, nisi se.

Ex parte actus arguunt etiam tripliciter, secundum tres conditiones actus intelligendi: est enim talis actus quid voluntarium, quid de genere intellectualium, quid etiam relatum. Ex primo sic: Si species impressa requiritur tanquam similitudo essentiae cognoscendae, a qua inhaerente intellectui actus eliciatur intelligendi, sequitur (ut dicunt) quod actus intelligendi non est voluntarius, sed de necessitate semper intelligeret illam speciem, quamdiu esset in intellectu impressa. Intelligere enim est actus manens intra, non transiens extra, et est perfectio agentis. Ideo non comparabitur hic actus intelligendi ad hanc speciem, sicut illuminare aerem, quae est actio extrinseca ad lucem Solis, vel alterius corporis luminosi, sed sicut lucere, qui est actus intrinsecus corporis luminosi ad lucem, quae ipsum formaliter perficit. Quia sicut corpus luminosum habens in se formam lucis, naturaliter et de necessitate lucet, et non potest non lucere, sic nec intellectus, quamdiu habet illam speciem, non poterit non intelligere, et omnia, quorum habet species simul intelliget.

Ex secundo sequitur, quod actus intelligendi non est de genere intelligibilium, sed solum est de genere entium, quod sic ostendunt: Cum species intelligibilis sit informans intellectum, non patitur ab ea, nisi sicut subjectum ab accidente in recipiendo speciem: sed talem modum patiendi invenimus in rebus naturalibus, et aliis rebus; ergo talis passio non erit ab objecto intelligibili, ut intelligibile, seu ut est in genere intelligibilium.

Ex tertio arguunt ita, scilicet quod intelligere est actus relatus ad aliud. Si actus intelligendi a specie causatur, sequitur quod non est motus, nec motus ad animam: sicut actus lucere, qui est actus a luce informante corpus luminosum, non est aliquid ut emanans a corpore luminoso. Eodem modo erit de actu intelligendi, quod potest esse falsum, cum intelligere sit motus rei ad animam. Sic ergo dicunt quod intentio universalis per intellectum agentem facta praesentata ipsi possibili, non imprimitur ei, nec fit unum cum eo, sicut ex forma cum materia: vel ex accidente et subjecto, sed sicut ex cognoscente et cognito; vel ex movente et moto. Nec haec intentio universalis potest dici species impressa, sicut in viribus sensitivis, sed expressa, quia veram rei quidditatem exprimit.

Ad praedictorum autem evidentiam distinguunt triplicem speciem. Uno modo vocatur species forma naturalis rei, qua res est illud quod est per essentiam suam, ut humanitas est forma naturalis rei, qua res est per essentiam suam, ut humanitas est forma et species tua. Et isto modo species Dei dicitur divinae essentiae forma, sive ipsa essentia formaliter accepta, secundum quem modum dicitur, quod videndo Deum facie ad faciem, videbis per speciem: et sic loquitur Augustinus 1. de Trinitate, cap. 8. Omnes, (inquit), justos, in quibus nunc regnat, ex fide viventibus mediator Dei et hominum homo Christus, producturus est ad speciem. Haec est illa species, de qua dicitur 2. de Trinitate cap. 27. Illa (inquit) species rapit omnem animam rationalem desiderio sui. Secundo modo dicitur species, similitudo rei naturalis, informans impressive partem subiectivam, non intellectivam: de hac dicit Augustinus 10. de Trinitate, cap. 8. Imagines in parte quadam sunt animae, quam habent et bestiae, scilicet in sensitiva particulari, et in qualibet alia sensitiva. Tertio modo dicitur speciei res cognita objective, ut existens in cognoscente subjecto sub ratione cogniti, dans formam actui intelligendi, non autem impressa. De hac dicit Augustinus 8. de Trinit. cap. 5. et similiter de specie primo dicta: Cum alicujus species , vel loci, vel hominis, vel cujuslibet corporis eadem occurrerit oculis nostris, quae occurrebat animo, cum eam prius, quam videremus cogitabamus, non parvo miraculo movemur.

Potest etiam dici super istam positionem, quod species potest dici quarto modo ipse actus intellectionis, quia magis assimilat potentiam cognitivam objecto quam species: quia in ratione cognoscentis species solum se habet in ratione speculi, et species non est necessaria, nec qua assimilat, quia hoc facit actus, nec qua objectum praesentet in ratione cogniti, quia hoc non facit species, sed econtrario objectum, ut supra patuit.