QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Circa secundum, ex quo visum est quomodo se habent instantia ad illa, quorum sunt instantia, videndum est quomodo se habent inter seipsa quantum ad identitatem. Circa quod fuit multiplex modus dicentium. Unus, quod nunc aeternitatis, aevi, et temporis sunt idem nunc secundum substantiam, differentia secundum esse, cujus signum est quod aeternum, et aeviternum, et temporale in eodem nunc habent esse. Verum est enim, quod simul nunc est Deus, Angelus, et motus; non tamen istae tres mensurae aeternitas, aevum, et tempus sunt una mensura. Licet enim idem sit nunc in omnibus secundum substantiam, tamen recipit esse diversum, ut respicit esse aeternum, aeviternum et temporale. Idem nunc est fluens a priori in posterius, et a praeterito in futurum, et sic ipsum nunc fluens facit tempus. Ut autem respicit esse aeternum, et nunc substat permanens, fixum, ut nec transeat actu, nec potentia, nec fertur, nec fluit, sed permanet, et sic facit aeternitatem: ut autem respicit aeviternum, videtur se habere medio modo, quod licet permaneat, et non fluat, est tamen in potentia ut esse desinat, et de se tendit ad non esse, sicut res aeviterna.
Quia igitur ipsum nunc, ut est nunc aeternitatis, aevi, et temporis, accipit esse diversum, ideo accidit,
quod tempus non est idem, quod aevum, vel aeternitas. Sicut ergo corpus mobile, utpote caelum, non variatur secundum subjectum, sed est idem motum, et non motum, differens solum secundum esse et rationem, sic nunc est idem in istis tribus mensuris secundum substantiam, differens secundum esse et rationem. Quia ut latum, vel fluens, est nunc temporis; ut non latum, nec fluens actu, nec potentia deficiens, est nunc aeternitatis; ut non fluens, sed in potentia, ad non esse tendens est nunc aevi: ideo est idem secundum substantiam, differens secundum esse, vel rationem. Propter quod dicunt quod circumscriptis istis differentiis entium fluens et non fluens, remanet unum nunc secundum substantiam et secundum esse. Unde sicut idem corpus per essentiam potest esse delatum, sic idem nunc est recipiens fluxum et non recipiens: ut sic dicamus in his tribus esse idem nunc secundum essentiam, et quidditatem, differens secundum actualitatem existentiae, et per consequens secundum rationem mensurandi.
Positio autem ista stare non potest, quia multum non differunt esse et essentia: constat autem quod aeternitas sit mensura simplicissima, sicut patet ex natura mensurati, cum est unigenea. Patet quod nunc aeternitatis non est minus simplex, quam ipsa aeternitas; imo, ut supradictum est , non est aliud ipsa aeternitas, et nunc aeternitatis secundum rem, et ita nunc aeternitatis est simplicissimum: et quia simplicissimum est intermino,
non differt in eo esse et essentia, sicut nec in Deo; et ita si differt secundum esse, differt secundum essentiam.
Item, sicut se habent mensurae ad invicem, sic se habent termini mensurarum, ut sicut tempus ad lineam, ita instans ad punctum: ergo sicut mensurae istae tres differunt secundum essentiam, ita et termini.
Item, nunc aeternitatis correspondet pro mensura ipsi essentiae per aliquem modum suae existentiae: sed nec res, nec modus est in Deo, quin differat essentialiter a re, et mo o cujuslibet creaturae: ergo instantia differunt necessario secundum essentiam.
Item, si idem nunc secundum essentiam differens secundum esse, aut differt secundum esse substantiale, aut accidentale: constat quod non secundum esse accidentale, quia quod est simplicissimum, ut Deus, non est alicujus accidentis susceptivum; ergo nunc aeternitatis non differt ab aliis nunc secundum esse accidentale, quia tunc esset accidens: ergo si differt secundum esse, differt secundum esse substantiale; secundum esse substantiale variatur substantia; ergo nunc aeternitatis non potest differre a nunc aevi et temporis secundum esse substantiale, quin ab ipsis differat secundum substantiam.
Item, duo individua ejusdem speciei, ut Socrates et Plato, sunt idem in essentia, et differunt secundum esse accidentale: quia autem talia sunt idem in specie, eadem mensura mensurantur, et numero in eodem genere: quae non possunt convenire nunc aeternitatis, et aevi, et temporis, quia illud est incorruptibile actu, et potentia; ista autem sunt corruptibilia, vel actu, ut nunc temporis; vel potentia, ut nunc aevi: corruptibile autem et incorruptibile differunt secundum genus, ut in fine 10. Metaphys, text. com. 26. dicitur.
Item, quamvis idem corpus secundum essentiam possit esse delatum, et non delatum, motum et non motum, tamen impossibile est, ut idem corpus secundum essentiam in suo esse sit mutabile, et non mutabile, fluens et stans. Cum ergo temporale et aeviternum simul sint, scilicet, idem est instans eorum secundum essentiam: et idem simul et secundum essentiam est mutabile et immutabile, corruptibile et incorruptibile, fluens et permanens, quod est impossibile.
Praeterea, non valet simile adductum de corpore moto, et non moto; quia moveri, et non moveri non insunt corpori illi secundum essentiam, sed secundum accidentia extrinseca: immutatione autem inest nunc aeternitatis per essentiam, et mutatione inest nunc temporis per essentiam.
Item, nunc aeternitatis, ut visum est, non differt ab aeternitate, quamvis habeat aliquam rationem: ergo secundum rem quidquid mensurat aeternitas, idem mensurat nunc aeternitatis, et e contrario: sed tempus mensurat ipsum motum, nunc temporis mensurat mutatum esse tanquam propria mensura: ergo si idem est secundum substantiam, videlicet nunc instans aeternitatis, et tempus, nunc aeternitatis mensurat mutatum esse, tanquam propriam mensuram, quod est impossibile: quia mutatum esse, sequitur motum, motus autem non est in Deo.
Responsio autem qua dicitur, quod Deus, et Angelica virtus, et motus, simul sunt in eodem instanti, ergo idem instans est horum trium: non valet, quia sicut simul esse in loco dicitur dupliciter, vel quia habent eumdem locum propinquum, quo eorum quantitas mensuratur; sicut dicimus, quod corpus glorificatum est cum non glorificato; vel quia simul quodlibet est in loco, quodlibet tamen in proprio, ut ego et tu simul sumus in loco, quia scilicet, dum tu es in tuo loco, ego sum in meo: et qui sic sunt in loco, non habent eumdem locum proprium, sed dicuntur simul esse per coexistentiam: sic simul in tempore, vel in instanti dicuntur aliqua duo simul durare, quia sunt simul in eadem mensura, qua mensurantur, sicut dicimus te legente Sol oritur simul, quia eadem hora mensurat actum legendi et ortum Solis: et duo mutata esse simul sunt, quia sub eodem instanti temporis ubicumque duo motus terminati sunt.
Alio modo dicuntur aliqua esse simul tempore, vel instanti, per coexistentiam, non secundum mensuram: et isto modo dicitur quod Deus, Angelus, est motus, simul sunt, quia quando unum est, alterum est, non quidem quando unum est in sua mensura, alterum est in eadem: sed quando unum est in propria mensura, ut Deus in aeternitate, Angelus est in sua, utpote in aevo, et motus in sua, utpote in tempore. Et quia aeternitas coexistit toti fluxui temporis, ideo Deus simul est cum omni ente temporali, et cum omni aeviterno: sicut ergo aeternitas, aevum, et tempus sunt diversae mensurae secundum essentiam, sic nunc illarum mensurarum differunt ad invicem secundum essentiam.
Quorum differentia aliqualiter potest colligi ex his, quae dicta sunt in primo articulo, et potest hoc rationibus suaderi: Primo ex mensurae et mensurati proportione sic; divinum quippe esse est extra, et supra omne genus esse, ens creatum est in genere et intra genus, sed mensura est proportionata mensurato: ergo non potest ens in genere esse mensura entis extra genus; sed aeternitas et nunc aeternitatis sunt extra genus; ergo si mensura proportionatur mensurato, et ens extra genus non potest esse propria, et per se mensura entis in genere, ideo nec aeternitas, nec nunc aeternitatis potest esse mensura alicujus entis creati. Cum igitur ea quae naturam generis participare non possunt, non possint dici idem in essentia, si id, quod est extra omne genus, et id quod est in genere, non participat idem genus, quale est nunc aeternitatis, et temporis, nullo modo sunt idem nunc in essentia.
Secunda ratio sumitur ex entis creati et increati essentiali definitione. Quod enim est simplicissimum, ita est omne quod habet, ut nihil sit in eo, quod non sit ipsum ut est omne quod est in Deo, qui est simplicissimus, sed aeternitas est in eo; ergo est ut divinum esse: sed nunc aeternitatis est in aeternitate; ergo nunc aeternitatis est id ipsum, quod esse divinum: si ergo nunc aeternitatis est idem per essentiam, quod nunc aevi et temporis: ergo cui est essentiale nunc aevi et temporis, eidem est essentiale nunc aeternitatis: sed nunc aevi est essentiale ipsi aevo, nunc temporis ipsi tempori: ergo nunc aeternitatis est essentiale tam aevo, quam tempori: sed nunc aeternitatis non est aliud, quam divinum esse, et ipse Deus: ergo Deus est essentia aevi, et temporis, quod est aperte falsum:, non ergo ista nunc sunt idem in essentia: tunc enim nunc temporis esset idem realiter, quod Deus, sicut nunc aeternitatis est idem, quod Deus.
Tertia ratio sumitur ex finiti ad infinitum proportione. Esse infinitum inquantum infinitum, est improportionabile finito inquantum finitum: quaecumque autem habent aliquid idem essentiale commune, sunt necessario proportionabilia: ergo impossibile est quod infinitum, et finitum habeat aliquid aliud commune essentiale, sed aeternitas de ratione sua est infinita, quia debet esse unigenea mensurato: aevum, et tempus eadem ratione sunt finita essentialiter, sicut omnis creatura: ergo impossibile est, quod habeat aliquid commune essentiale: nunc autem aeternitatis est essentiale aeterno, nunc aevi et temporis, aevo et tempori; ergo impossibile est quod istarum sit idem nunc per essentiam. Similiter etiam nunc aevi, et temporis consequuntur aevum et tempus, et cum in ipsis fundentur, necesse est, quod nunc aevi et temporis ad invicem differant, sicut differt aevum a tempore: quae quidem differentia aliqualiter tacta est in primo articulo.