QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
In Deo sola est potentia activa, in materia prima sola passiva, in entibus intermediis tam activa quam passiva.
Circa primum est sciendum, quod secundum Philosophum 5. et 9. Metaph, text. 2. duplex est genus potentiae, ad quod omnis potentia reducitur, scilicet potentia activa, et potentia passiva. Haec autem duo genera potentiae in aliquibus sunt distincta, ita quod potentia omnino activa, et nullo modo passiva est in uno, in altero e contrario potentia passiva. Prima est in solo Deo: secunda in materia omnino prima, cujus entitas dicitur prope nihil. In omnibus autem entibus mediis hae potentiae sunt permixtae secundum accessum et recessum ad materiam, et ad causam primam, se habentes secundum magis et minus. Ita quod secundum quod plus appropinquant materiae primae, et elongantur a participatione actualitatis divinae, plus habent de natura potentiae passivae, et minus de natura potentiae activae, et e contrario plus de activa quam de passiva.
Quod autem in Deo ipso sit potentia omnino activa, patet. In ipso potentia, essentia, actio, sunt omnino idem, sola ratione et conceptu differentia, quia alias in Deo esset compositio, ac per hoc esset dependens ab alio, scilicet a principiis, nec esset omnimoda primitas in ea, cum componentia, saltem ordine naturae, prius sint composito. Sequeretur etiam, quod Deus non esset agens omnino et simpliciter primum: omne enim agens, in quo differt potentia et essentia, necessario est agens per aliud reducibile ad per se, et potentia illius ad potentiam istius, tanquam quod est per participationem potens ad illud, quod est potens per se. Et quia omnia agentia ad agens primum reducuntur, ut posterius ad prius, et participans ad illud quod est tale per se, necesse est ut Deus cum sit ens et actus primus simpliciter per suam essentiam omnem eliciat actionem, ac per hoc, quod sua potentia sit idem realiter, quod sua essentia. Nec illud, ut dicetur in tertio articulo, potest convenire alicui creaturae secundum istum modum, ut scilicet sua essentia absque alio superaddito sit ei sufficiens ratio ad operandum, sicut nec ratio totalis primitatis, et consummatae actualitatis, et entitatis per se et independentis, nulli potest convenire, nisi Deo.
Quod autem materia sit idem cum potentia passiva, omnino solo respectu differens, ostensum fuit supra* in quaestione de compositione animae multiplici ratione. Et satis patet; quia si potentia materiae esset aliud ab ea, esset necessario recepta in materia, ut accidens, vel forma ejus. Et tunc quaeram, utrum materia seipsa illam recipiat, et tunc sicut supra dictum fuit, erit processus in infinitum. Et eodem modo dixi ibi de potentia subjecti, per quam recipit accidens, quod scilicet non dicit aliud realiter ab essentia subjecti. Ex quo etiam conclusum fuit ibi, quod falsus est sermo, qui dicit, quod ipsa potentia passiva materiae ad actum substantialem est in genere substantiae, et potentia ad actum accidentalem in genere accidentis; require ibi.
Quod autem intermedia habeant utramque potentiam secundum magis et minus, secundum majorem et minorem appropinquationem ad extrema, patet; primo quidem propositis duobus terminis, impossibile est ab uno elongari, nisi per accessum ad aliud. Omnis autem creatura facta, vel factibilis, necessario elongatur a Deo; ergo accedit ad participationem potentiae, et secundum quod plus, plus; ergo necessario omne ens potentiam passivam participabit, et ex eodem medio patet, quod participat activam.
Secundo, quia secundum Dionysium de divin. Nom. cap. 7. mundus sic est unus, quod per intermedia ligatus semper infima supremorum uniuntur, et ligantur cum supremis infimorum; ergo quod clauditur inter duos terminos, Deum scilicet, et materiam primam, participat naturam sui superioris et inferioris: omne autem superius respectu alterius est activum, et inferius est passivum; ergo necessario communicat naturam activi et passivi.
Item, ostensum est supra quod materia est de integritate cujuslibet creaturae per se subsistentis, quae pars est universi, ac per hoc potentia passiva est aliquo modo in tali ente. Certum est autem, quod cum materia sit ens prope nihil, omne ens quod non est materia, ab ea elongatur: elongatum autem non est a materia, nisi per actum et formalitatem; ergo omne tale ens per se subsistens ultra materiam habet aliquam actualitatem, et formalitatem: haec autem est principium agendi, sicut materia est principium patiendi; ergo omne creatum inter materiam primam et Deum, habet potentiam passivam admixtam. Exemplo etiam patet, quia omnes medii colores participant extrema; ergo ita est de entibus mediis.