QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

Scholium.

Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum late probat, nihil addere reale super ens, sed modum quemdam significandi privativum, aut negativum, qua ratione obviam agit de propria significatione nominis oppositi multitudo. Vide de his multa apud ipsum lib. 10. Metaph. quaest. 1. 5. et 6. Secundum etiam post longam discussionem variarum acceptionnm, et specierum unitatis ac numeri in rebus aliorum Praedicamentorum a quantitate, quatenus est numerus accidentalis, ait aliquid addere positivum, in iis vero quae sunt de genere quantitatis. Vide eumdem 5. Metaphys. q. 9. et Fonsecam ibidem cap. 13. quaest. 3.

Est igitur sciendum, quod alia est natura unius, quo dicitur res una, quod convertitur cum ente: et alia ratio unius, quod est principium quantitatis. Natura enim unius, quo est esse, quod est, ideo est, quia unum numero est: vel illud quod dicitur, quod ens et unum convertuntur, non dicit rem, vel distinctionem aliquam absolutam supra naturam entis sive rei,

quae dicitur una, sed essentiam entis, et rei sub alia et alia ratione et consideratione. Propter quod dicit Aristoteles, et ejus Commentator 10. Metaphys. cap. 4. in fine, comm. 6. quod idem est modus consecutionis entis, et unius ad Praedicamenta, et aequaliter dividuntur Praedicamenta secundum ea. Sicut enim dicimus quod ens dividitur per substantiam, quantitatem, etc. ita dicimus, quod unum est substantia, quantitas, qualitas, et sic de aliis. Et ratio hujus est, quia, ut dicit Aristoteles, eodem loco Metaphys. in praedicatione, unus homo non addit aliquid aliud, quam homo; sicut nec ipsum esse praeter quid est, aut quale, aut quantum. Et ideo tale unum, quo res dicitur una, et convertitur cum ente, non dicit rem aliquam super substantiam rei, ut albedo supra subjectum. Et ita substantia cujuslibet rei est una per se, non per aliquam rem additam super ipsam: ut sic sit verum dicere, quod omnino eadem est ratio realis rei, et unius rei, sicut hominis, et unius hominis: sicut dicitur in Elenchis, quod eadem est ratio propositionis, et unius propositionis.

Hujus rei est aperta ratio, quia si res esset una per aliquod additum super eam, iterum de illa quaererem, utrum sit una per se, vel per aliud, etc. et erit processus in infinitum. Vel est sistendum in aliquo, quod per suam substantiam sit unum, et eadem ratione quodlibet per suam substantiam est unum. Et hoc est, quod dicit Boetius super Porphyrium, editione secunda, circa medium, quod omne quod est, ideo est, quia unum est: et idem dicit libro de Consolatione, lib. 3. Prosa 11. Nosline igitur, inquit, omne quod est, tamdiu manere, atque subsistere, quamdiu sit unum, sed interire, atque dissolui cum unum esse destiterit ?Et idem libro de Unitate et Uno, cap. 1 tamdiu est quidquid id quod est, quamdiu in se unitas est: cum autem desinit esse unum, desinit esse id quod est. Veritas autem verborum Boetii sic patet; quia omne quod est, aut simplex, aut compositum est: quod autem simplex est, tamdiu solum est, quamdiu unum est: quod patet in domo, et in quolibet composito, quia tamdiu est, quamdiu quoddam unum est, et non amplius.

Ex praedictis patet, quod eadem est realiter ratio entis, et unius, quod convertitur cum ente: nec tale unum dicit aliquid absolutum supra substantiam rei, sicut album dicit quid absolutum supra substantiam.

Est tamen sciendum, quod licet unum non dicat rem absolutam super ens, sive super substantiam rei, tamen unum istud dicit aliam rationem, et alium modum significandi ab ente, ut dicit Commentator supra 4. Metaphys. comm. 3. Modus enim significationis enti jimponitur a ratione simpliciori, quam modus significationis unius; ita quod quamvis em, et unum idem significent; tamen significatio unius praesupponit significationem entis. Ens enim imponitur ab actu essendi absoluto et positivo. Unum autem in significato suo includit rationem entis cum determinatione: non dico cum determinatione addente rem supra rationem entis, sed addit quemdam modum se habendi. Ille autem modus, quem addit, non est positivus, sed privativus solum: non privando aliquod positivum; alioquin unum non diceretur de Deo: sed privat aliquid negative tantum. Cujus privatio, quamvis significet illam privationem modo positivo, sicut econtrario hoc nomen incorporeum, significat positivum modo privativo, et hoc nomen corporeum significat privationem modo positivo.

Ut igitur videamus quid est privatio importata per hoc nomen, multitudo, quam quidem privationem de suo significato privat hoc nomen unum ut convertitur cum ente, est sciendum quod (ut patuit ex. 8. Metaphysic. ) nullus potest imponere nomen rei, nisi qui novit rem: et hoc dicitur 1 Perihermenias, cap. 1. quia Voces sunt earum, quae sunt in anima, passionum notae. Nunc autem aliquando contingit, quod nominaliter aliquid multis positivum est, quod secundum veritatem est privatio, quamvis significetur nomine positivo, quia habitus sibi contrarius dicit naturam positivam. Corporeum enim dicit secundum rem privationem, incorporeum positivum ; et cum notiora sint corporea naturaliter, quam incorporea, in compositis ex materia et forma, unum secundum veritatem habitus quidam est a forma rei partes continente causatus; et ille habitus significatur nomine unius. Divisio autem eorum secundum veritatem est privatio illius habitus, et significatur nomine multitudinis: unde multum

est ens aliquo modo in se divisum: unum autem est ens in se indivisum. Et ideo dicit Boetius, de Unitate et Uno cap. 1. Cum autem forma materiae unitur, necessario ex coniunctione utriusque aliquid unum constituitur, in qua constitutione illud unum non permanet, nisi quamdiu unitas formam cum materia tenet: ergo secun dum hoc destructio rei omnino est illud, quod separatio a forma et materia, quae est ei causa non contraria.

Ex quo patet, quod cum multitudo surgat ex diversitate unitatis, et compositionis, multitudo dicit privationem habitus importatam per unitatem et compositionem. Et quia (ut dixi) secundum quod res novimus, eis nomina imponimus, ideo cum compositiones, causae, et partes sint nomina magis nota; ideo etiam illud quod importatur nomine multitudinis, etiamsi dicat privationem respectu illius, quod importatur nomine unitatis; quia nomina positiva magis sunt nobis nota, ideo illud significamus nomine positivo, quod est divisio; et illud, quod significatur nomine compositi seu unius, quia est nobis minus notum, significamus nomine privativo per indivisionem; quia multitudo est quaedam divisio: unitas autem est quaedam indivisio, sicut jam dixi: quia substantia incorporea dicit habitum positivum respectu substantiae corporeae, et haec respectu ejus dicit privationem. Etenim, quia substantia corporea est nobis magis nota, quam incorporea, illam nominamus per modum positivum; aliam per modum privativum. Sic etiam quamvis entitas creaturae, quae est finita et limitata, dicat privationem respectu entitatis divinae, quae est infinita; tamen quia nobis est magis nota entitas creaturae, quam entitas divina, ideo nominamus eam nomine positivo, cum dicimus, quod est finita et limitata; et entitatem Dei nominamus secundum modum significandi privative, cum dicimus, quod est infinitus, illimilatus et in circumscriptus . quamvis ista nomina dicant realem positionem, tamen quantum ad modum significandi dicunt privationem.

Patet igitur ex dictis, quod multum, etsi significetur nomine positivo, quod est divisio, dicit tamen privationem realiter illius habitus, qui causatur a forma totius quod partes continet. Unum autem etsi significetur nomine privativo, quantum ad modum significandi, quod quidem nomen est indivisum, realiter dicit positionem; quae positio de ratione sua privat illam privationem, quae importatur no mine multitudinis : quia indivisio est negatio divisionis; divisio autem est privatio positionis. Sic forte caveatis totum: et ideo indivisionis ratio, quam includit unum, est ratio privativa, non privativa affirmationis, quia tunc unum non diceretur de Deo, sed privativa privationis: et sic secundum rem, unum significat positivum: secundum vero modum significandi, qui sequitur modum intelligendi, significat privationem. Et quia unum dicit privationem privationis importatae per multum, multum dicit privationem habitus importati per unum, habitum est quod unum definitur permulta, ete contrario. Unum enim est, quod est principium multitudinis; multitudo item, quae numeratur per unum. Quia enim privatio cognoscitur per habitum, cum unum sit privatio multitudinis secundum rem; et multum sit privatio unius secundum modum: ideo unum habet per alterum definiri, et econtrario.

Ex praedictis patet, quod unum, quod convertitur cum ente, rem non addit super ens, sed solam rationem in modo significandi: quae ratio dicit privationem privationis, non alicujus positionis, quia tunc Deus non esset unus. Cum autem unum sit principium numeri quod est accidens, principium autem accidentis, necessario sit accidens, necesse est dicere quod si secundum praedicta, unum quod convertitur cum ente, non dicit accidens: ergo aliud est unum, quod est principium numeri ab illo uno, quod convertitur cum ente.

Ex quo igitur vidimus naturam unius, quod convertitur cum ente; quaerenda est natura unius, quod est principium numeri. Est igitur sciendum, quod cum omne unum ab unitate oriatur, necesse est, quod unitas, a qua oritur numerus, virtute et primo, et per se contineat omnes numeri unitates. Et hoc est quod dicit Dionysius, cap. 5. de divinis nominibus: In monade enim, (inquit, ) omnis numerus uno modo ante constat, continetque omnem numerum monas in se uno modo, et numerus omnis conjunctus est quidem in monade: sed quatenus a monade proficiscitur, eatenus distinguitur et crescit. Est igitur sciendum, quod monas sicut unitas, quae est principium numeri, a qua numerus, et ejus unitates oriuntur, dicitur potentia continere numerum, et ejus unitates; uno modo secundum formam, vel entitatem; alio modo secundum substantiam et materiam. Primo modo adhuc monas virtualiter, et in potentia continet in se numerum, et ejus unitates dupliciter: uno modo virtute, etpotentiae actione; alio modo quasi passive monas continet numerum, et ejus unitates. Virtute et potentiae actione, est unitas potentiae divinae essentiae, a qua omnis multitudo creaturarum procedit: quia sicut centrum circulorum, Sol radiorum, fons rivulorum, sic Deus est causa, et principium omnium praedictorum, quia Sine ipso factum est nihil. Et hoc est, quod dicit Dionysius de divinis nominibus, cap. 2. Deus est essentia, quae omnem essentiam superat: iis autem quae sunt, statum dat omnemque essentiam profert in lucem.

Et hujus ratio est, quia constat in omni genere semper imperfectum et diminutum oriri ab illo, quod est perfectum simpliciter in illo genere: sicut calor in rebus calidis est a primo calido, quod est ignis, ut dicitur 2. Metaphys. text. 4. Cum ergo quaelibet res, et quidquid est in rebus, quocumque modo esse, vel rationem entis participet aliquo modo sit imperfectum et admixtum, oportet quod omnis res secundum illud totum, quod in ea est, a primo et perfecto ente oriatur: hoc autem ens non est, neque intelligi potest, nisi unum solum infinitum.

Ab hac igitur unitate oritur totus numerus, et omnes unitates creaturarum, non per hujus unitatis divisionem, ut de ipso uno flant duo, et pereat ejus unitas ex hoc, quod numerus et unitas exoriantur, sicut in divisione quanti, ut jam dicetur; hic enim numerus, qui procedit ab uno in quantis, multiplicatur, quia unum fit duo; sed ab ista unitate oritur numerus, et unitates, ut ab ipso principio calidi omnium primo procedit primum, et item secundum, et iterum tertium, et sic deinceps usque ad infimam creaturam. Non sic intelligendo, ut dixit Avicenna 9. Metaph. cap. 4. quod ab ipso procedit unum solum immediate, quia ab ipso procedunt omnia immediate, vel totaliter illa producendo, ut sunt illa, quae sunt a creatione: vel cooperando, ut sunt illa, quae producuntur arte, vel natura. Sed praedicta mediatio, quod scilicet, unum producat immediate, et secundum mediate sit usque ad infimum, hoc debet intelligi, quoad mediationem in genere dignitatis, quia primum causatum immediate participat divinitatem, secundum non ita immediate. Et istum modum mediationis intelligit auctor de Causis, quando dicit, quod Deus creavit animam mediante Intelligentia: et hoc est, quod dicit Dionysius 4. cap. de divinis nominibus: Per om nia vivens perfectissima bonitas, non solas implet circa se optimas essentias, extenditur autem usque ad novissimas; his quidem magis adveniens, his autem miivis, aliisque novissime, sicut unumquodque participare potest excellentiam. Et sic patet quod universalitas rerum est numerus quidam constans ex unitatibus particularitatis in essentiis, eaeque omnes ortum habent ad unitate prima Dei, quae non est participata, sed quam omnis creata unitas participat, per quam dat imitationem, quae totum rerum numerum, et ejus unitates virtute continet et potentia activa: quae unitates oriuntur ab ipsa, non per sui divisionem, sicut accidit in numero, qui procedit ex divisione quanti, sed per sui communicabilitatem.

Et isto modo multitudo rerum procedit ab unitate prima ad modum numerorum: quia sicut in processu numeri, in divisione quanti (ut jam videbitur) si multiplicentur unitates per divisionem primae unitatis, tertia unitas procedit ab illa, quae est principium numeri mediante secunda, et quarta, mediante tertia, et semper posterior plus elongatur a prima: sic in creaturis una expressius participat primam Dei unitatem, quam alia.

Et sicut ex numero procedente ex divisione quanti, non est dare duas species numerorum per aequalem approximationem ad primam unitatem quanti, a qua oritur numerus: sic dicunt aliqui quod in tota universalitate omnium creaturarum, non possunt duo diversa, maxime secundum substantiam et essentiam specificam, per aequalem distantiam se habere ad primum. Et secundum hoc posset verificari, quod ab uno non procedit immediate, id est, immediata partitione, nisi unum: quia duae essentiae specificae non possunt se habere ad illam unitatem, per immediatam, et aequalem partitionem, sicut nec duae species numerorum (ut jam dictum est) non possunt se habere per aequalem immediationem ad unitatem.

Alia est unitas, a qua oritur numerus, et omnes unitates, quas ipsa continet potentia et virtute, quasi modo specificato, et ex ista oritur tota multitudo, non per sui communicabilitatem, ut dixi de unitate divina, sed per sui divisionem, non quidem in partes quantitativas, sed in partes subjectivas. Et ista unitas est unitas generis Metaphysici, cujus communitas consistit in analogia; ita quod res importata nomine talis generis, per se principaliter, et veraciter dicitur solum de uno 5 de aliis per quamdam attributionem ad illud.

Et isto modo ens communissime sumptum, est genus Metaphysicum ad creatorem et creaturam; et ejus unitas dividitur in ens, quod est in se esse, et in ens habens esse: sive cui convenit esse ens, et habens esse, sive cui convenit esse ens, quod est genus commune Metaphysicum; et dividitur in decem Praedicamenta. Et prima divisione dividitur in ens, quod est per se, secundum quod ly per se opponitur ei, quod est aliter se habere: et in ens, quod est alicujus, quod continet novem Praedicamenta accidentis. Et similiter ens, quod est alicujus, est genus Metaphysicum, et dividitur in ens, quod est alicujus per se, ut est quantitas; et in ens quod est alicujus per aliud, qualia entia sunt omnia accidentia alia a quantitate, quia mediante quantitate insunt substantiae naturaliter. Et quodlibet genus Praedicamentorum, quae sunt decem, dividitur per subalterna genera, et sic usque ad individuum: et sic causatur numerus ex divisione unitatis, non in partes quantitativas, sed subjectivas.