QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Formam corporeitatis, distinctam ab anima rationali, dari in homine, ac proinde in eodem composito dari posse duas formas substantiales invicem subordinatas, non solum hoc loco, verum etiam in 4. dist. 11. quaest. 3. ubi diffuse, et data opera sententiam hanc multis rationibus corroborat, et contrariae fundamenta di solvit. Necessitatem denique ponendi has formas in corporibus animatis probat indissolubilibus rationibus; tum quia pereunte anima remanet forma corporis; tum quia triduo mortis Christi mansit forma corporis sine anima, et sic mansisset in Eucharistia, si tunc fuisset servata; tum ex aliis rationibus, quae negotium facessunt aliter sentientibus.
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
quod unus actus perficiat duas potentias diversorum generum habentes ordinem, ut dictum est de duplici materia.
Ad aliud, unumquodque recipitur in alio per modum recipientis, etc. dico, quod illa uno modo est vera, ut expositum est in mixtis, alio modo falsa. Quod autem additur, quod anima cognoscit lapidem absolute, dico quod cognoscit absolute, id est, inquantum lapis, et cognoscit etiam inquantum hic lapis: unde quod forma lapidis inquantum hujus lapidis sit in intellectu, nihil prohibet ipsum habere materiam spiritualem, sed non talem, qualis est materia lapidis extra.
Ad aliud, quod omnis forma quae in intellectu recipitur, est singularis in essendo, universale enim non existit, nisi in consideratione intellectus: quod autem in intellectu sit forma universalis in repraesentando, non est propter intellectus immaterialitatem, sed propter ejus eminentem, altam, et abstractivam virtutem, quam non habet sensus.
. Ad aliud, quod omnis compositio, quae advenit alicui post suum esse completum, est accidentalis; anima autem post compositionem primam, sicut nec completum esse habet sine corpore, sic nec sua compositio est terminata. Ad alia, patet solutio ex dictis.