QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

Scholium.

Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secundum varios respectus ad operandum, et varias tendentias in objecta distingui duntaxat formaliter: qua ratione melius salvari affirmat rationem imaginis Trinitatis in anima, ejusque tribus potentiis. Idemque docet diffuse in 2. dist. 16. quaest. unica. g. Sed quia via haec, ubi docet potentias has contineri identice et realiter in anima, distingui tamen ab illa, et inter se formaliter ad modum, quo relationes et attributa in divinis inter se, et ab essentia distinguuntur, seu ut bonum et verum passiones entis inter se, et ab illo distinguuntur; aitque has potentias contineri in anima tanquam passiones ejus.

Ad quorum omnium solutionem, et praedictorum declarationem, est sciendum, quod anima determinatur ad diversos actus differentes genere, numero et specie; genere, differunt intelligere et sentire; specie videre et audire; numero, intelligere hoc et intelligere illud et videre hoc et videre illud, maxime si simul non possunt ambo intelligi, vel videri.

Si igitur quaeris, unde determinationem habet anima ad ista? dico, quod sufficienter determinatur ad actus genere, vel specie differentes ab alio, qui eam produxit, qui sibi, inquantum est talis nobilitatis, indidit quod potens sit ad hos actus super aspectus aliarum omnium formarum. Ad actus vero numero differentes determinatur ab objectis numero differentibus, et etiam ab ipso Deo, qui talem vim ei dedit.

Si autem quaeris, per quod anima quae de se est una, nullam varietatem habens formaliter, determinatur ad has potentias? respondeo, dicendum est hic, quod anima dupliciter considerari potest: Uno modo, ut habet aspectum ad corpus quod perficit, et ratione formae substantialis dans ei esse simpliciter: et secundum modum istum uno uniformi modo absque determinatione et distinctione, est in toto corpore, et in omnibus, parte organizata et non organizata, ut perfectio. Et dico quod isto modo est in qualibet parte organizata uniformiter, inquantum pars organica accipitur, ut corpus mixtum et complexionatum, secundum quod substantia animae requirit corpus in tali gradu dispositum.

Et secundum hunc modum eadem et uniformis dispositio est in oculo, et in aure, et in pede, et per consequens anima perficiens ista organa, dans eis esse speciale, ut sunt partes totius, eadem et uniformis, et indistinoto modo est in eis. Si autem organa considerentur, ut perficiuntur per animam inquantum per illa operatur, tunc anima unitur eis, ut artifex instrumento. Et isto modo requiritur in organo alia et alia dispositio: una requiritur in oculo ad recipiendum species colorum, ut sit principium actus videndi, et alia in aure ad recipiendum sonum, et sic de aliis speciebus. Et est ista dispositio organi, ratio determinans animam in ratione potentiae, ut sit alia et alia potentia in specie, secundum quod ista dispositio organi est media proportio sensibilium contrariorum, per quam est susceptivum specierum contrariarum, ut albi et nigri; et hinc est, quod quia plantae non habent talem dispositionem, sine qua non est sensus, ideo non sentiunt, et excellentiae sensibilium corrumpunt istam dispositionem, et per consequens subjectum.

Si igitur anima consideratur, ut forma substantialis dans esse corpori, potentiae non distinguuntur ab ea, nec inter se sunt differentes, sed sunt realiter idem quod substantia animae, quia nec isto modo ratio potentiae in anima invenitur. Ex quo patet, quod secundum hunc modum, non habet corpus, quod est materia animae, quod habeat aliquas partes organicas, aliquas non organicas, sicut nec anima,

quod ejus aliqua potentia sit organica, et alia non. Ex quo etiam patet, quod accipiendo potentiam visivam, ut est res absoluta, potentia visiva est in pede et in manu, cum sit idem quod substantia animae.

Quaerenda est igitur ratio distinctionis potentiarum in anima per alium modum. Circa quod est sciendum, quod cum prima distinctio potentiarum animae sit per organicas et non organicas, non potest dici, quod ipsa organizatio sit ratio determinans potentias universaliter in anima, alioquin intellectiva non esset. potentia, cum non utatur organo corporis formaliter et substantialiter, secundum quod sortitur unitatem et uniformitatem, quia respicit corpus, et omnes ejus partes secundum eamdem dispositionem, ut dixi.

Praeter hoc dico, quod anima est principium operandi, et secundum hoc habet quamdam pluralitatem et distinctionem, quia respicit objecta secundum variam distinctamque rationem objecti. Respectus etiam ad operandum, qui non est in substantia animae, ut est perfectio corporis essentialiter, ut visum est, sed solum sub ratione, qua potest operari, constituit in anima, universaliter loquendo, rationem potentiae: et per illam generalem rationem dicitur anima potens, ut sic ratio potentiae in universali constituatur ex substantia animae ut ex materia, et ex respectu ad operandum ut ex forma. Sicut autem respectus ad operandum universaliter sumptus constituit in universali rationem potentiae, sic talis, vel talis respectus cum ipsa anima constituit talem vel talem potentiam. Respectus autem animae ad operationes suas sumuntur, et sunt varii necessario secundum rationes formales varias objectorum.

Cum igitur quaedam sint objecta, quae de ratione sua non sunt arctata, nec determinata, nec materialia, nec immaterialia, sed indifferenter se habentia, oportet necessario quod in anima, cujus cognitio se extendit ad omnia, sit universalis respectus ad cognoscendum tale objectum: ac per hoc ille respectus, vel anima secundum quod habet aspectum ad illud objectum cognoscendum, non est arctata, nec organo unita, nec potentia totaliter limitata, imo quodammodo illimitata, et talis respectus causat potentiam intellectivam, ut dixi supra. Cujus distinctio a voluntate apparet ex modo tendendi in objectum, cognitione vel affectione.

Cum etiam sint talia objecta, quae de ratione sua sunt arctata et limitata, quia sunt quaedam portiones entis, sicut est omne sensibile, necesse est, quod in anima sit respectus limitatus, per quem anima possit circa hujusmodi objecta operari. Determinatio autem, et limitatio hujus respectus non potest in anima esse ex parte sua, quia tunc tota anima simul limitata et illimitata esset, quia ex parte intellectus illimitata quodammodo, cum aspectus intellectualis sit ad infinitum. Habet ergo anima hujusmodi determinationem a corpore, non ut est perfectibile, vel ipsum, vel partes suae per substantiam animae, sed ut est medium et instrumentum operandi. Unde sicut dicebam, quod substantia animae cum respectu ad operandum constituit potentiam universaliter, sic substantia animae cum respectu determinato per corpus ad operandum, constituit potentiam sensitivam universaliter dictam seu sumptam.

Ex quo apparet, quod impossibilis est sermo, quia dicit animam separatam sentire. Apparet etiam quod potentiae sensitivae sub ratione completa, qua sunt principium operandi, non remanent in anima separata, sed incomplete et in radice. Sicut autem respectus determinatus per corpus, constituit potentiam sensitivam in generali, sic respectus determinatus per tale vel tale organum, constituit diversas rationes potentiarum sensitivarum, secundum quod organum est diversum, ut est media proportio sensibilium: et mediae proportiones sunt variae, secundum varietatem objectorum. Est igitur idem materiale in constitutione omnium potentiarum, scilicet anima: sed quia respectus est forma constituens rationem potentiae, sicut unus respectus non est alius, sic una potentia non est alia.

Hanc sententiam videtur sentire Augustinus in sermone de imagine *, ut patet in auctoritate superius allegata in ista quaestione. Haec positio, ut patet, salvat completius rationem imaginis in anima, cum det ei unam essentiam per relationes solum potentiarum distinctam quam illa, quae dicit quod sunt accidentia.

ARTIG. III. SECT. III.

Respondetur argumentis in contrarium adductis.

Ex his jam apparet solutio omnium praedictorum contra istam positionem. Ad primum dicendum, quod ex substantia animae nude accepta, non habent potentiae distinctionem, sed per aliquod additum non absolutum, sed per respectus ad operationes modo praedicto.

Ad secundum, patet per idem; quia anima non determinatur ad illos actus per aliquod absolutum, sed per respectivum. Si quaeras utrum ille respectus sit aliud, vel idem quod ipsa anima, vel nihil? dico quod est idem, et aliud cum anima, sicut relatio cum suo fundamento.

Ad tertium, quod motus aliquis corporalis, vel spiritualis, requirat aliquod accidens in subjecto, ut dealbatio nigredinem, hoc non contingit, nisi quia est a contrario, vel a privativo in contrarium, ut dealbatio nigredinem, motus localis quietem, sed non supponit accidens, quod est potentia, et ita in actu intelligendi supponitur non intelligere, sive quiescere intellectu.

Ad quartum, quod ratio potentiae constituitur ex substantia animae, et respectu ad operandum, unde respectus ille est formalis in constitutione, qui quidem respectus determinat substantiam ad operandum, tamen elicitivum actus est substantia non de se, sed ut existens sub ratione respectus. Et illud expresse patet in personis divinis, quae per relationes constituuntur, ut communiter tenetur, et tamen relationes non sunt per se principium operandi, vel terminus, sed ipsa producta, seu supposita; etiam potentia constituta relatione, est principium operandi, non ipse respectus.

Ad quintum dico, quod falsum est, quinimo diversi respectus reales sumuntur in eadem realitate, sed non respectu unius, sed diversorum, ut supra eamdem numero albedinem, similitudo et dissimilitudo, qui sunt diversi respectus reales, quorum realitas etsi sit a subjecto, diversitas tamen est ex ordine a l diversa, sic est in proposito.

Ad sextum, quod si organa hominis accipiantur, ut perficiuntur in esse primo a substantia animae, sic non differunt inter se, sicut nec anima in informando, sed uno et eodem aspectu respicit ea, sub uno et eodem gradu complexionis et commixtionis, ut paulo antea visum est. Si autem accipiantur, ut perficiuntur ab anima, tanquam instrumentum conjunctum a motore, ut sunt media operandi, secundum quem modum proprie dicuntur organa, sic inter se differunt, ut sint mediae proportiones sensibilium. Et isto modo bene concludis, quod oportet quod anima sit diversa, ut perficit ea; perficit enim ea isto modo in ratione potentiae, quae ratio est diversa in diversis organis, et sufficit quod sit ibi diversitas relativa.

Ad septimum, dicendum quod ad reductionem inferioris ad superius, et imperfecti ad perfectum, necessaria sunt media, ut arguitur, sed non per media in causando, ut scilicet, illa media sint causa inferiorum, quae reducuntur per ea, sed solum sunt media naturae, secundum quod dicit Commentator * de Causis, quod Deus creavit animam mediante Intelligentia, quia scilicet Intelligentia tenet medium gradum inter animam et Deum; sic accidens fluens reducitur ad substantiam mediante accidente permanente, non causaliter, quia substantia immediate est causa alicujus actus.

Ad octavum dicendum, quod ubi extrema realiter sunt accepta, bene concluditur quod medium est magis unum, et idem cum quolibet, quam illa inter se, sicut caliditas est medium inter ignem et calefactionem, et magis idem cum igne. Ubi autem non sumuntur realiter, sed idem secundum diversas acceptiones, tenet rationem extremorum, sicut est in proposito de substantia animae et potentia, illud est falsum, quia medium in tali acceptione est res altera ab altero extremo; extremum autem non nisi secundum rationem. Et hoc patet manifeste dum potentia se intelligit, ibi enim non potest negari realis identitas extremorum, et tamen medium quod est actus intelligendi, realiter differt a potentia.

Ad nonum respondetur quod secundum Anselmum*, qui dicit,

quod voluntas est instrumentum se ipsum movens, idem est agens et patiens, sed non secundum idem: ita in proposito, actus intelligendi subjective est in substantia animae, et sic anima inquantum substantia est patiens, est vero agens, ut est potentia.

Ad decimum, jam est dictum, quod distinctio per organum et non organum, vel alio modo, non potest accipi per substantiam animae praecise, sed ut est habens respectum ad diversas operationes.

ARTIC. III. SECT. IV.

Respondetur ad argumenta posita in principio hujus articuli, quae probant potentias animae esse accidentia ab anima absolute distincta.

Ex praedictis patet quartum, scilicet solutio relationum alterius positionis. Cum enim dicitur, quod solus Deus est agens per essentiam secundum Avicennam, dico quod aequivocatur agere per essentiam, quia secundum quod convenit Deo, est idem quod sua essentia, fit enim causa totalis absque aliquo adminiculo actionis, quia Deus nec materia, nec approximatione, nec aliquo (breviter) eget in actione sua: et isto modo non convenit creaturae, quia tunc posset agere de nihilo. Alio modo dicitur aliquid agere per essentiam suam, quia realiter essentia est illud, quo actus elicitur, absque aliquo alio superaddito. Sed sic agens indiget adhuc materia, vel approximatione sui ad materiam, et ultra indiget actu, qui ab eo differt. Nec isto modo agere per essentiam ponit potentiam, quae sit reale medium inter actionem et substantiam, nec ponit quod creatura agat per essentiam, sicut Deus.

Ad simile de igne dico, quod verum est, quod ignis agit aliquam actionem per se, ut generat formam substantialem in materia; agit autem aliquam actionem, ut calefactionem, per aliquod accidens medium, scilicet per caliditatem. Ita dico, quod anima proprias actiones agit per se, et aliquas per accidens medium sicut sunt operationes, quae eliciuntur per habitus, ut supernaturales, vel opera meritoria.

Ad rationem, quod non est inconveniens, idem secundum diversas rationes et comparationes esse in diversis Praedicamentis, eo quod rationes praedicamentales non semper sumuntur, vel distinguuntur per res absolutas, ut pater, id quod est pater in genere Substantiae, sed in quantum pater in genere Relationis. Sic anima inquantum anima est genere Substantiae, inquantum potentia est in genere Relationis.

Quod dicitur, quod potentia est in genere Qualitatis, dico, quod ibi accipitur potentia pro faciente et aptitudine, secundum quod aliquis dicitur cursor vel pugillator, et illae aptitudines sunt in genere Qualitatis, vel potentia per illas.

Ad aliud, quod potentia et actus dividunt omne genus, dico, quod aequivocatur potentia. Verum est enim, quod potentia et actus dividunt quodlibet genus entis, et etiam quamlibet speciem, et tunc totum ens creatum. Unde prima divisio entis creati est, quod est vel ens actu, vel potentia: sic de substantia et omni re, quia nullo modo alio cadit aliquid sub ens. Sed in tali divisione non accipitur potentia pro potentia agente vel actum eliciente, sed pro potentia, quae actione agentis fit ipsum ens actu, sed hic solum quaerimus de prima potentia.

Ad aliud: Anima per suam substantiam est actus et principium operandi, etc. patet quod ratio destruit se ipsam, quia sicut dicis, quod anima semper operabitur actu, si per suam substantiam est principium operandi, ita, cum semper habeat actu suam potentiam, sicut et suam substantiam, semper operabitur actu, et sic incurris quod credis vitare.

Est autem dicendum ad rationem, quod sicut anima non dat vitam corpori per suam substantiam, nisi praesenti et disposito, ita per suam potentiam non dat actum, nisi praesentibus his, quae sunt necessaria ad operationem, ad quam, utpote ad intelligere, non solum requiritur potentia, sed etiam objectum, species, conversio, impedimenti amotio, et similia. Tandem quarto loco solvendae sunt rationes contra positionem facientes.