QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Quid senserint antiqui Philosophi circa processionem creaturarum a primo principio ?
Circa primum, sciendum quod videtur aliquibus, quod Aristoteles fuerit hujus opinionis, quod ab uno principio simplici, proprie uniformiter se habente, non possit immediate procedere nisi unum. Unde videntur hoc colligere ex illo 2. de Generatione, text. 56. Idem inquantum idem, natum est semper fa cere idem. Cum igitur primum principium sit unum, in quod nulla cadit variatio, videtur quod non sit natum facere nisi unum. Quod quidem verbum non concludit eorum intentionem, quia secundum quod dicit Averroes in fine 3. cap. de Substantia orbis, Aristoteles ponit plura a Deo procedere.
Aristoteles Metaphys, summa 2. cap. 2. in principio, arguit contra antiquos, qui ponebant solam causam materialem in rebus, et negabant causam efficientem et finalem, unde dicit: Videmus in rebus sensibilibus mutationem fieri, nihil autem movet seipsum, quemadmodum lignum non seipsum transmutat, ut fiat scamnum. Si autem agens, etiam finis est, nihil autem agit nisi propter finem; est igitur in rebus efficiens et finis. Igitur cum ipse ponat finem efficienti correspondere, cum Intelligentiae moveant orbes propter primum, ut dicit, ut propter finem amatum et desideratum, sequitur quod ipse sit causa efficiens Intelligentiarum. Unde de mente Aristotelis fuit, secundum quod Averroes exponit ipsum, quod Intelligentiae habent esse a primo, quamvis in modo quo sunt ab eo, Aristoteles defecit, quia posuit eas ita habere esse a primo, quod nec a se, nec per potentiam primi sunt in potentia ad non esse.
Sed de hoc non intendo modo perquirere. Nec Aristoteles per illud verbum, idem inquantum idem, etc. negat, quin ab eodem simul, et ab aeterno possint procedere immediate plura. Sed ex illo verbo videtur potius intellexisse, quod ab aeterno, et invariabili, nihil novum posset produci. Unde videtur sentire Aristoteles, quod quidquid processit a Deo immediate, processit ab eo ab aeterno, ita quod si novitas inveniretur in entibus, hoc esset attribuendum secundis causis, non primae. Unde ratio sua videtur esse, quod si aliquod novum a Deo procederet, necessario aliqua mutatio, saltem quantum ad voluntatem, in Deo facta esset: et quia ipse semper est idem in nullo, recipiens mutationem vel innovationem, ideo ab ipso nihil novum potest procedere. Non igitur illud verbum, Idem inquantum idem, etc. negat re rum pluralitatem immediate procedere a Deo, sed videtur negare novitatem. Quid autem secundum veritatem senserit, non facile constat, quia ponit quod Intelligentia sit ingenerabilis et incorruptibilis, ac per hoc posuit, quod -non potest educi de materia seu potentia materiae, quia esse gene- rabile, habet materiam per quam potest esse et non esse, et corruptibile: ponit etiam quod sit forma corporis.
Quaerit autem 12. Metaph, cap. 3. text. 16. et 17. Utrum forma aliqua praecedat materiam? et dicit quod non. Secundo utrum aliqua forma remaneat destructa sua materia? et dicit sic: In quibusdam enim nihil prohibet, veluti si anima tale sit, non omnis, sed intellectus, omnem namque fortassis impossibile est. Si igitur In telligentia est forma corporis, et necessario a creatione, cum non sit generabilis, nec est aeterna, cum non praecedat suam materiam; ergo videtur quod ipse senserit, quod etiam novus effectus possit esse a Deo. Sed quidquid sit de hoc, ad minus illud verbum non negat effectuum pluralitatem immediate a Deo procedere, sed forte novitatem, quod etiam falsum est, ut apparebit sequenti quaestione.
Auctor etiam libri de Causis videtur sentire pluralitatem effectuum immediate a Deo non procedere: unde dicit quod Deus creavit animam mediante Intelligentia, ut patet in commento tertiae propositionis: si igitur anima, quae inferior est Intelligentia; ergo pari ratione, inferior Intelligentia creata est mediante superiori, et sic usque ad primam, quae sola immediate videtur esse a Deo.
Sed dicendum est, quod duplex est mediatio. Una in operando, quoniam idemfaber operatur cultellum per martellum. Verum isto modo Deus non creavit animam mediante Intelligentia, sed per se immediate. Alia est mediatio, quae est quasi quidam ordo inter effectus, qua ratione Deus creavit aerem mediante igne, quare propinquiori modo participat completum esse, et aer remotiori. De qua propinquitate et distantia loquitur Aristoteles 2. de Generatione, text. 56. dicens: Propter longe a principio distare, reliquo modo complevit esse Deus, continuam faciens generatio nem. Et isto modo creata sunt corporalia mediantibus spiritualibus, et anima mediante Intelligentia. Haec tamen mediatio non tollit immediationem efficientis.
Potest etiam dici anima facta mediante Intelligentia, non quoad substantiam, sed quoad operationes, inquantum ab Angelo potest recipere aliquas illuminationes et perfectiones. Unde dicitur in illo commento, quod Deus posuit animam instrumentum Intelligentiae: et isto modo inferior Angelus factus est mediante superiori.
Avicenna veritati Catholicae videtur maxime contrarius esse: nam 9. Metaphysicae suae, c. 4. vult quod a primo principio non possunt esse plura, nec secundum numerum, nec secundum divisionem. Est etiam positio Avicennae talis: Vult quod Deus et Intelligentiae, quidquid agunt, agunt per suum intelligere. Cum igitur intellectus divinus sit intellectus omnino primus a nullo, ac per hoc simpliciter omnino, non habens actum et potentiam, sed solam meram actualitatem, quae est idem quod ipse. Ideo sicut suum intelligere est unum, sic productum ab eo non erit nisi unum, scilicet prima Intelligentia. Illa etiam operatur intelligendo, non est autem simpliciter ut Deus; habet enim esse actuale ut est effectus Dei; habet vero possibile, ut est ab alio, non a se. Intelligitur igitur prima Intelligentia, inquantum intelligit se per suum actuale producere animam primi orbis, inquantum intelligit se per suum possibile producere corpus primi orbis. Et sicut prima Intelligentia, sic gradatim secunda tertiam intelligit et producit, sic igitur tertia quartam; et sic de aliis usque ad ultimam, quae per defectum actualitatis non producit talia, sed est datrix formarum sensibilium. Haec de primo.