QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

Scholium.

Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinct. 1. quaest. 1. g. Sed istae rationes, et in Reportatis ibidem, ubi late impugnat has duas propositiones, videlicet, esse simpliciter est a Deo, et esse simpliciter terminat creationem, quas Sanctus Thomas 1. part, quaest. 45. art. 5. adduxerat, ut probaret solius divinae virtutis es e creare: sed conciliari facile potest, ut ibi dicatur Scotus agere duntaxat de esse compositi, quod producitur a creatura in generatione, ut ibidem probat ex Philosopho: id autem fit a generante, praecedente motu et transmutatione,

quod hoc loco etiam ipse admittit: illud vero esse primum et simpliciter, quod soli Deo tribuit, producitur nullo praecedente motu aui transmutatione, nulloque praeexistente subjecto; vel sentit esse ut sic secundum totam suam latitudinem correspondere secundum adaequationem soli Deo, esse vero limitatum causis particularibus.

Primum patet; quia nihil posset Deus transmutare, cui primo non dedisset esse, vel ei ex quo factum est illud, ut si Deus modo crearet aquam, et ex aqua faceret aerem, et illum aerem transmutaret, cum transmutatio praesupponat substantiam, nullo modo posset istum aerem transmutare, nisi primo sibi dedisset esse, vel ipsum immediate creando, vel creando ipsum mediante aqua, vel aliquo alio, ex quo productus est aer. Agens autem creatum e contrario, quia nulli dat esse, nisi primo dando motum, ita quod primus actus, et proprius creaturae est motus vel transmutatio, esse vero secundus effectus. Ratio autem est istorum, quia unumquodque agit secundum modum suae actualitatis: actio enim reducitur ad actum et formam, sicut pati ad passionem; omne ergo agens, quod in sua actualitate habet admixtam passionem, quale est omne creatum, (ut superius est ostensum) ejus effectus necessario est actus potentiae admixtus: actus autem admixtus potentiae est motus et transmutatio per se; transmutatio enim sive motus, est actus imperfectus, et actus entis in potentia, ut patet 3. Physic text. 16. ergo cujuslibet entis creati, in quo est necessario admixtio actus et potentiae, ejus proprius et primus effectus est transmutatio et motus, non autem esse inquantum tale, quod esse de se non dicit aliquam potentialitatem. Si autem in esse inveniatur imperfectio vel potentialitas, hoc non est ratione sui inquantum tale, sed ratione ejus in quo recipitur, quia non est esse simpliciter, sed receptum et contractum; igitur esse inquantum tale, solius Dei est effectus, quia in eo non est admixtio essentiae et potentiae, cum sit actus primus, et purus, ut ostensum fuit in alia . quaestione. Quod esse sit effectus proprius Dei, asserunt Sancti et Philosophi. Dicit enim Dionysius, c. 1. de divin. Nomin. quod maxime effectus Dei est esse. Hoc idem Commentator super 2. Metaphysicae, texi. com. 4. Vult etiam Commentator quod sit unum per se ens, a quo omnia habeant esse; illud ergo quod non est per se ens, sed participat esse (quale est omne creatum (non potest esse immediata causa; ergo est ejus causatio mediante motu et transmutatione.

Ex his concludo, quod sicut omne creatum habet tanquam primum effectum, vel transmutationem, vel motum, cum ista necessario praesupponant subjectum, sequitur quod omne agens creatum semper etiam agit ex aliquo: ens autem secundum esse, nihil praesupponit, quia non praesupponit aliud ens; quia si illud praesupponeretur, jam non totum ens esset effectus causae primae, et esset de illo per transmutationem;

ergo agens, cujus est ens inquantum ens, nihil praesupponit.

Ad horum majorem evidentiam est sciendum, quod cum (ut ostensum est) proprius effectus causarum secundo agentium, sit fieri, fieri autem est in aliquo, illud autem in quo est fieri, non fit, sequitur quod illud, in quo est fieri, secundum quod hujusmodi, non potest esse effectus agentis creati, cum nulla causa praesupponat effectum suum, ista autem necessario praesupponit illud, in quo est fieri.

Item, si illud in quo est fieri, secundum quod hujusmodi, esset effectus secundorum agentium, necessario secundaria agentia agerent, nullo praesupposito.

Ex his omnibus patet quod agens creatum agit, aliquo praesupposito. Cujus ratio est, quia ipsum fieri quod est effectus primus, necessario est in aliquo; effectus autem causae primae (ut ostensum est) est esse, vel ens est; igitur cum illud, quod praesupponitur, sit extra rationem illius quod educitur, inquantum tale, (materia enim inquantum talis, non est compositum) sequitur quod si Deus (cujus effectus est ens) aliud praesupponit, quod illud est extra rationem entis: nihil autem est extra rationem entis, nisi nihil, ideo sequitur, quod praesupponit nihil in sua actione: cum igitur transmutatio necessario fiat in aliquo, patet quod Deus non necessario agat per transmutationem, ex quo conclusum est secundum Commentatorem, quod potest agere de nihilo.

Supposito igitur quod non agat per transmutationem, ostendo triplici via, quod potest agere de nihilo. Prima via sumitur ex parte agentis; secunda ex parte producti; tertia ex parte modi productionis.

De primo sic: Primo accipiendo agens primum per comparationem ad alia agentia secundaria; tria sunt agentia per ordinem se habentia, ars, natura, et Deus: et actio unius praesupponit effectum alterius; ars praesupponit materiam et formam, sive compositum: quod patet, quia, ut dicit Commentator super 2. Physic. text. . 13. et habetur etiam circa principium 2. de Anima, text. 8. omnes formae artificiales sunt accidentia, accidentia praesupponunt materiam et formam, 1. Physicorum text. 80. Subjecta materia cum forma, causa est eorum, quae fiunt; natura vero cum producat tam formam substantialem quam accidentalem, et resolvat usque ad materiam, solum praesupponit materiam naturalem, qualis est illa, quae est subjectum generationis, quam credo esse materiam corporalem. Ratio autem hujus suppositionis est, quia agit per transmutationem, quae necessario praesupponit materiam. Si enim (ut dicit Commentator super 12. Met. 9. com. et inde, ) sine transmutatione ageret, materiam non praesupponeret: sed Deus (ut ostendi) agit sine transmutatione: ergo agere potest de nihilo.

Sumendo autem primum agens per se sine comparatione ad alia, sumitur etiam multiplex ratio ex actualitate, totalitate, perfectibilitate, primitate, unitate. Ex primo sic: quanto aliquid plus habet de actualitate, plus habet de ratione activi, quia res agit secundum quod est in actu: sed Deus habet infinitam actualitatem; ergo habet rationem agendi infinitam: sed si aliquid esset quod ab ipso non esset, ratio agendi non esset infinita in eo, et si ei necessario aliquid praesupponeret, quidquid illud esset non esset actualitatis infinitae. Sicut actualitas naturae, quia aliquid praesupponit, quamvis non quantum ars, propter hoc ejus actualitas non est infinita; ergo oportet dicere quod Deus in sua actione nihil praesupponit.

Ex totalitate: totalitas Dei est totalitas purae actualitatis: omne autem aliud ab eo habet admixtum de possibilitate, et propter hoc nulla creatura potest super totalitatem alterius, imo praesupponit aliquid potentiale in sua actione; igitur si sua totalitas est purus actus, potest totum quod est in re producere, ubi autem aliquid praesupponitur, non totum producitur.

Ex perfectibilitate sic: sicut divinum esse se habet ad diversa genera possibilium, sic ejus potentia ad diversa genera productibilium: sicut ergo suum esse continet omnes modos essendi, qui sunt, vel excogitari possunt, sic ab ejus potentia procedunt omnia, quae sunt, vel esse possunt; nullum ergo genus entis suam evadit causalitatem, sicut nec evadit quin suam participet entitatem.

Ex primitate sic; si Deus primus est simpliciter, nihil eum modo aliquo antecedit, sed ipse on lia secundum rationem suae primitatis antecedit: nunc autem sua primitas non est in genere, sed est omnimoda primitas; ergo secundum omnem modum prioritatis, omnia quae sunt, vel esse possunt, antecedit: sed si aliquid esset, quod ab ipso productum non esset, non de necessitate omnia secundum modum omnem praecederet, nam illud coaeternum sibi esset; ergo necesse est, ut omnia sint ab ipso.

Ex unitate: si aliquid invenitur in aliquo per participationem, necesse est quod causetur in ipso, ab eo cui essentialiter convenit, sicut dicitur in principio 2. Metaphys. text. 4. Omnia simt calida partitillatione primi calidi, et omnia vera participatione primi veri. Nunc autem impossibile est esse, vel intelligi, nisi unum necesse formaliter, quod per se est ens et esse, sicut visum est in quaestione de unitate principii; ergo omnia alia a Deo habent suum esse participatum: ergo omnia, quae esse quocumque modo participant, ipsum a Deo habent: sed hoc non esset, si nihil de nihilo faceret. , Circa secundam viam, ex parte scilicet rei productae, hoc idem ostenditur secundum Augustinum lib. 83. qq. quaest. 46. dicentem: Restat ut omnia sint ratione condita, nec eadem ratione homo, qua equus. Unde ex parte Dei producentis, est dare rationem, qua non solum fiat homo, vel animal, sed secundum quam fiat hic homo, et ille homo: non autem est sic in arte, vel natura. In arte non, quia quamvis aliqua sit ratio in mente artificis, secundum quam facit hoc scamnum, et illud, imo et eadem: sed quod scamnum hoc sit aliud ab illo, hoc non habet a forma, quae est in mente artificis, sed a materia, quia hoc scamnum differt ab illo, quia haec materia differt ab illa. Dato igitur quod artifex faceret scamnum sine materia, faceret scamnum in universali, non in particulari, quod est impossibile facere. Similiter est in natura: habet enim ignis quod generet ignem, sed non habet quod generet hunc ignem: si enim ignis ex parte sua posset generare hunc ignem, hoc esset altero duorum modorum; vel ignis generans communicaret sibi suum esse individuum: vel quia ignis generans in se haberet aliam, et aliam rationem, unde hunc ignem faceret. Quodlibet autem istorum de se patet esse falsum ad sensum: ergo ignis generatus, est ignis, et hic ignis: sed quod sit ignis, hoc habet a generante: quod sit hic ignis, a materia habet; ergo si ignis generaret ignem absque materia, generaret ignem in universali, non hunc ignem, quod est impossibile.