QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

Scholium.

Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam; secundum rationem vero formalem, prout ex partibus secundum prius, et posterius, vel ex praeterito, praesenti, et futuro conflatur unum totum per intellectum, illas conjungentem, asserit solum in anima inveniri. Similiter videtur sentire lib. 5. Metaph. quaest. 8. num. 2. atque in sequenti articulo omnia haec clarius expendit.

Alii dicunt magis realiter, ut credo, quod tempus cum sit idem re, quod motus, differens formali ratione (per quam rationem vocatur vere tempus) secundum suum esse materiale est in rebus extra: secundum suam vero rationem formalem est ab anima, et est in ea.

Hujus opinionis videtur fuisse Commentator, cum dicit super caput de Tempore, quod tempus est de numero entium, quorum actus completur per animam. Et ista est doctrina Aristotelis, cap. de Tempore: ubi text. comm. 130. vult, quod tempus inest omnibus rebus per motum in terra, in mari, et in caelo, cum sit passio, et mensura motus, nec possint ab invicem separari. Motus autem est aliquid reale praeter actionem, et conceptum animae. Quod autem aliquem modum essendi habeat ab anima immediate, concedit, arguens quod tempus est numerus; ergo numerans: hoc autem est anima; ergo, etc.

Ad videndum igitur quomodo tempus habet esse reale sine anima, et ejus esse formale ab anima,

a motu, cujus est passio, est incipiendum, quia motus est nobis notior, et a notioribus est via nobis innata ad veritatis inquisitionem. Et hanc materiam exprimit Aris toteles 4. Physicor. cap. de Tempore, text, com 95. dicens, quod cum quaeritur quid sit tempus, incipiendum est ab hinc, quid sit motus ?

Est igitur advertendum, quod haec tria, scilicet, tempus, motus, forma introducta per motum, videntur dicere eamdem rem absolutam; sed differentes dicunt rationes, a quibus rationibus eadem res sortitur haec tria nomina. Forma enim per motum introducta, aut albedo, potest dupliciter considerari. Uno modo, ut habet esse quasi quiescens, et permanens, et est in facto esse, et ut respicit subjectum per modum informantis, denominantis, et dantis quoddam esse perfectum: et isto modo nominatur nomine formae, ut albedo, vel quantitas. Alio modo considerari potest, ut est in continuo fieri, non dicens rem quiescentem, nec permanentem, et ut habet respectum non solum ad subjectum, ut ad mobile, sed etiam ad agens, respectu cujus dicitur actio et motus: et isto modo illud idem, quod est forma, ut est quiescens, dicitur realiter motus, ut est in fieri

Ratio igitur istorum est diversa: quia forma dicit essentiam suam per modum cujusdam absoluti inhaerentis, et quiescentis; motus autem dicit essentiam suam per modum respectivi continue fluentis, non quiescentis.

Et si dicas, quod tunc eadem res fluit, et quiescit: manet, et praeterit: et est, et non est, quod est impossibile. Respondeo, quod res eadem simul non fluit, et quiescit: sed res eadem, quae dum fit, fluit; dum facta est, quiescit, et manet: et sicut idem sunt re, quod fit, et quod factum est, sic idem sunt re, forma per motum introducta et motus. Motus ergo, quo forma introducitur, non est aliud, quam successio, et continuitas formae, introductio, et eductio, et continuum fieri ipsius formae. Et eadem res ab ipso actu informandi, et inhaerendi, et perficiendi, dicitur forma: ab actu vero, qui est fluxus, et fieri dicitur motus.

Ex quo patet, quod si Deus introduceret formam aliquam, quae per motum nata est acquiri, tunc non esset ibi ratio motus, sed bene esset ibi res motus, id est, res super quam nata est fundari ratio motus. Sed tali introductione subita mutatio, et forma esset idem secundum rem, differens sola ratione, sicut quando forma per motum introducitur, est idem re, differens ratione, forma et motus. Quod autem sit verum, hoc potest suaderi sic: quia si fieri formae, per quod, ut dixi, inest ei ratio motus, addat aliquam rem super ipsam formam, tunc ab agente non fit per se, et immediate forma, sed potius fit illa res, quam addit, ut dicis, ipsum fieri super ipsam formam: et tunc a caliditate non fit principaliter calor, sed aliud, quod non est calor, quod est falsum, quia agens principaliter producit, per quos assimilat sibi passum. Tunc etiam ipsum fieri non est aliud, quam novus exitus in esse illius rei,

per quam ipsum fieri addit super formam: et tunc cum fieri unius rei non sit per se fieri alterius rei differentis, sequitur quod per tale fieri non sit forma per se: et dico per se, quia unum fieri bene potest ad duas res terminari, quamvis non per se, ut ad rem, et suam qualitatem.

Item, si fieri albedinis dicat aliquam rem super albedinem; quaero utrum illa alia res ab albedine, fiat? si non, ergo est quid ingenerabile. Nec est dare quod sit idem. Et etiam alterius geneius, quam ipsum fieri, quia fieri est motus: motus autem fit non per alium motum, vel per aliud fieri, quia tunc esset processus in infinitum. Si autem res illa, quam addit fieri albedinis super albedinem, fiat; quaero, utrum suum fieri sit idem re secum? si sic; ergo et fieri albedinis eadem ratione: si non, est processus in infinitum.

Item, si fieri albedinis, addit rem aliquam ad albedinem, illa res est aliqua forma: ergo una forma est fieri alterius, quod est extra ipsam: et sic oportet dicere quod fieri illius formae, est quaedam essentia formalis, et diversa re ab essentia formae.

Item, si forma aliqua fieret a Deo in instanti, forma et suum fieri non differrent re, sicut nec creatura, quae creatur, et creatio pura: sed sicut in factione instantanea forma accipit simul totum suum esse per fieri instantaneum, sic in factione, quae est motus, forma accipit suum esse successive per motum: ergo sicut fieri instantaneum non addit ad formam simul acceptum, sic nec motus addit rem ad formam successive sumptam, maxime cum idem sit, formam accipere essentiam, et essentialia sua. Item, motus de ratione sua includit infinitos terminos in potentia, quia in quolibet fieri sunt infinita facta esse in potentia: terminus autem motus est ipsa res formae, quae per motum educitur; ergo omnis forma per motum educta de ratione suae essentiae secundum sui esse habet infinitas partes in potentia. Tunc quaero, quomodo se habent ad invicem illae infinitae partes? aut enim de ratione suae essentiae habent hoc, quod ad invicem continuentur, aut non; si non continuantur, sed quaelibet stat in se ab alia discreta, tunc sunt infinita actu, non solum potentia. Tunc etiam quaeram, quomodo illae partes actu infinitae constituant unam formam? hoc enim est impossibile: quia sicut in partibus motus est ordo, ut una naturaliter praecedat aliam, sic etiam in partibus formae per motum eductae. In talibus autem sic est, quod cum infinita non possint pertransiri, nunquam ultima pars formae generatae potuit generari: non ergo sunt partes ab invicem discretae, sed continuae infinitae potentia, non actu, habentes intra se naturalem ordinem prioris, et posterioris; sed motus est id, quod includit infinitas partes potentia, non actu, habentes naturalem ordinem cum successione: ergo res motus, et res formae idem sunt: non enim in aliquo invenitur differentia, nisi quod partes motus dicunt rem in fieri, partes vero formae dicunt eamdem ut factam: eadem autem res est, quae aliquando fit, et postea facta est.

Sed forte instabis, quod partes motus non sunt simul; quia adveniente posteriori, prima corrumpitur, sed partes formae simul sunt. Respondeo, sicut dixi, solvendo illam aliam instantiam, quod idem re, et quiescit, et fluit: sed dico quod res motus manet, nec adveniente secunda parte, prima perit, sed manet. Sed cum ratio motus fundetur in illis partibus, non ut sunt, sed ut fluunt, et fiunt, et cum fit secunda pars, non fit prima, imo periit suum fieri, non autem periit ipsa: ideo quod partes motus tales sunt, quod adveniente secunda, pereat prima, hoc non ut sunt res, sed habent ut subsunt rei formali motus, per quam secundum rationem formalem differt motus a forma. Hinc est, quod quamvis realiter motus non sit aliud re, quam acquisitio partis post partem ejus, quod per motum acquiritur, non tamen pars motus inquantum motus est idem, quod pars illius, quod acquiritur, inquantum acquiritur: quia partes rei acquisitae, et partes motus accipiuntur secundum rationes formales proprias, secundum quas, quod convenit uni, non convenit alteri: imo per differentiam rationum formaliter opposito modo se habent, et opposita dicuntur de illis, ut jam appareat fere solutio omnium argumentorum, quibus probatur, quod motuset forma per motum introducta non sunt idem. Hoc enim concludunt quod non sunt idem, nec eis conveniunt eadem, sed opposita secundum rationes suas formales, quae sunt oppositae: sicut fieri et factum esse: fluens et manens: habere partes simul, et non habere partes simul. Ex quo etiam adverte, quod ipsa forma per motum introducta, ut albedo, inquantum est res quaedam denudata a ratione propria formali, quae est factum esse, quiescere, partes simul habere, et talia, quae opponuntur motui; talis dico res formae, a talibus tamen rationibus propriis denudata, quae opponuntur rationi formali motus, est materialiter in constitutione motus, ut sic motus componatur ex ipsa re formae, ut est ab illis rationibus propriis denudata sicut ex materia, et ex propria ratione formali, et continua successione partium, quasi ex forma.

Patet ergo ex praedicta ratione, quod partes formae, quae sunt infinitae potentia, non sunt aliud re absoluta, quam partes motus. Verius exemplum potest dari in motu locali: motus enim localis non videtur esse aliud, quam continua successio mobilis per loca, sibi secundum ordinem successiva. Unde si omnia loca, per quae mobile transiit continue, possent remanere, ut in omnibus simul coexisteret ipsum mobile, sicut existens in ultimo ad quod motus terminatur, tunc motus localis non esset aliud secundum rem ab illis locis, in quibus mobile simul coexisteret: et non differret ab eis secundum rationem, quia motus diceret eorum continuam, et successivam acquisitionem, loca autem ipsa dicerent quid continuum ipsius mobilis. A simili in proposito, motus alterationis, qui est acquisitio partis post partem formae acquisitae, non differt re, sed sola ratione ab ipso motu alterationis.

Item, terminus intrinsecus cujuslibet rei non videtur addere aliquam rem absolutam supra id, cujus est terminus, quia tunc essent res distinctae, et Deus posset unum ab altero separare: unde punctum a linea separari non potest, ut est terminus lineae, ut instans a tempore, ut etiam terminus ejus, vel principium, alioquin esset linea infinita, et tempus infinitum. Cum ergo forma per motum introducta, sit terminus intrinse-6us motus; ergo non dicit hic rem aliquam diversam a motu: alioquin si diceret res diversas, Deus posset facere motum alterationis, absque hoc quod aliqua qualitas generaretur.

Item, si forma non est idem rc cum motu, potest quaeri, unde est ratio, quod necessario introducta forma sequitur ad motum inseparabiliter? et unde est, si differunt, quod motor non possit facere formam absque intrinseco motu ? et non potest alia causa reddi, nisi quod idem sunt.

Item, si motus dicit aliam rem cum sit accidens mobilis, et in eo sit tanquam in subjecto; quaero ex quo fit? non ex nihilo, quia est unum accidens naturale: si ex aliquo, videtur quod est in subjecto, et sic quod post actionem, et influxum agentis adhuc debeat remanere, quia formae naturales de potentia materiae eductae manent cessante influxu agentis. Nec est instantia de lumine, quia est res intentionalis; non sic autem motus, nec etiam lumen de potentia medii educitur.

Secundum istum modum potest dici, quod motus ut est res, cum sit eadem res cum forma educta, de potentia materiae educitur, sed inquantum motus, hoc est secundum rationem, quam addit supra formam, cum illa ratio sit continuus fluxus; quae quidem ratio continuationis res alia non est a re continua, nec habet rationem seminalem unde educatur, sed hoc habet a continuo influxu agentis, et obedientia mobilis.

Ex his patet motum, et formam per motum eductam esse idem re absoluta, non autem secundum rationem. Et quia modi praedicandi variantur secundum varietatem rationum, maxime realium, non solum secundum diversitatem rerum, ideo, ut supradictum est, aliqua dicuntur de forma, quae non dicuntur de motu, et e contrario: imo aliquando dicuntur opposita de eadem re secundum rationes reales oppositas, quae fundantur in eadem re absoluta.

Ex his patet, quod sicut est dare unam albedinem, cum sit forma naturalis, sic est dare unum motum, et indivisibilem, ut est idem re cum forma: quamvis secundum rationem formalem motus, quae est continuus fluxus, non sit ibi unum, quia secundum istam rationem, dicit solum rationem continui. Et idem dico de tempore.