QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Quomodo intellectus cognoscat singularia?
Circa tertium articulum quaestionis, scilicet, quis modus sit cognoscendi singularia, varius est modus dicendi. Est enim opinio quorumdam, quod singulare ab intellectu modo distincto non apprehenditur, nec primo, sed indirecte, et per quamdam lineam reflexam. In hoc autem concordant duae solemnes opiniones. Ratio autem unius quae hoc ponit, est, quia principium individuationis, et singularis in rebus naturalibus, est materia; intellectus autem humanus conjunctus intelligit abstrahendo speciem intelligibilem a materia, et conditionibus materialibus, utpote hic, et nunc, quae sunt conditiones concernentes rationem singularis, quia haec species non potest repraesentare individuum. Ratio alterius est, quia ratio singularis necessario aliquid addit supra rationem universalis, vel re, vel intentione, alioquin duo individua non differrent inter se, sicut nec differunt in communi ratione speciei.
Ex hoc igitur patet, quod singulare non apprehenditur ab intellectu, nisi per quamdam determinationem factam in intellectu correspondentem determinationi universalis, factae in ipso singulari: sed intellectus talem determinationem non patitur, quia impediret receptionem formae universalis, quia determinatum non potest esse indeterminatum, et sic nullo modo intellectus apprehendere potest universale si talem determinationem haberet. Sic ergo isti duo in positione conveniunt, licet habeant aliud et aliud motivum.
Istum autem modum reflexionis, quo intellectus (ut dicunt) solum intelligit singulare, declarant sic:
dicunt enim, quod sensitiva exterior, utpote color, vel hujusmodi, multiplicat speciem suam naturalem ad sensum, ex cujus impressione fit visio, et apprehensio rei ut praesentis: ab illa autem generatur similitudo invi memorativa, quae est specierum retentiva, ab illa autem in vi imaginativa, post istam apprehensionem sequitur apprehensio intellectiva: et quia illa non est organica sicut praecedentes, non potest similis modus intellectionis esse, ut species, inquantum erat sub conditionibus, et materialibus, sub quibus repraesentabat singulare, ut determinatum est, multiplicat similitudinem suam usque ad intellectum, propter duas rationes immediate tactas.
Est igitur in parte intellectiva duplex differentia intellectus, agens et possibilis. Agens intellectus speciem, quae determinata erat in phantasia, vel in imaginatione, habet denudare et abstrahere a conditionibus materialibus, et individuantibus, quae species dum sic est accepta et denudata, habet rationem universalis in repraesentando. Tali autem specie sic abstracta, repraesentata intellectui possibili apprehendit primo, et per se, et directe universale, et sic cognitio universalis fit secundum modum cujuslibet lineae rectae, cujus principium a quo, est ipsum singulare ut cognitum in phantasmate: punctus finalis est universale, ut cognitum in ratione universali abstracta. Sicut autem linea recta, si reflectatur a puncto ad punctum, et finis principio conjungatur, finis et principium sunt idem re, differentia sola ratione, in ratione scilicet finis, et principii: sic intellectus possibilis universale reflectens (quod aspiciebat in ratione abstracta) ad singulare, quod repraesentatur in specie determinata, seu in phantasmate, dicit et cognoscit, quod idem re est universale et particulare, differens sola ratione, ut scilicet secundum quod concipitur sub determinatis conditionibus, habet rationem singularis, vel ut concipitur absque illis, habet rationem universalis. Nec talis consideratio est falsa, quia non est abstractio, vel determinatio realis, sed secundum considerationem solum.
Secundum autem istum modum abstrahendi, priora et universalia abstrahuntur a posterioribus, quia posterius etsi sit idem re cum priori, et universale cum particulari, non tamen posterius vel singulare, est de ratione prioris, vel universalis. Et secundum istum modum potest considerari Socrates inquantum homo, et inquantum Socrates, quia potest considerari inquantum homo, quamvis non consideretur inquantum Socrates, et non e contrario. Sic dicit Aristoteles 2. Physicorum, text. com. 18. quod Abstrahentium non est mendacium. Sic igitur intellectus reflectens universale cognitum in ratione universali, non sibi impressa, sed expressa, ad singulare cognitum in instanti, cognoscit ipsum singulare in phantasmate per ipsum universale, ut sic verum sit dicere, quod idem est res, quod intellectus possibilis per se intelligit, quod est universale cum eo, quod imaginativa cognitio per se, et directe apprehendit, quod est ipsum singulare. Differunt autem secundum modum considerationis, quia illud, quod cognoscit imaginatio directe ut singulare, et sub determinatis conditionibus, illud idem cognoscit intellectus ut universale, et abstractum ab illis conditionibus materialibus, quemadmodum magnitudo naturalis et magnitudo re sunt idem, sed considerata inquantum Mathematica, abstrahitur secundum considerationem a conditionibus naturalibus. Ex quo patet, quod objecta prima imaginativae sunt idem re et ratione differentia, objectum autem secundarium intellectus, et principale imaginativae sunt idem re et ratione: nam secundario, et per reflexionem cognoscit singulare ut singulare, sicut et ipsa imaginativa, seu phantasia.
Ex his patet, quod non possumus discernere, nisi sola ratione, quando imaginamur singulare, vel quando intelligimus: cujus ratio est, quia non differunt imaginari et intelligere singulare, nisi ex parte medii, quia imaginatio cognoscit ipsum per speciem singularem non abstractam, sed intellectus per ipsum universale non sibi impressum, sed expressum: et esset quasi omnino simile, si visus speciem intentionalem sibi impressam primo, et per se videret coloratum extra, sic est in intellectu cum reflectit se mediante specie universali supra phantasma. Nunc ergo secundum istam positionem intellectus in hac vita non aliter cognoscit singulare, nisi ut est intra, id est, in imaginatione, et hoc est particulare tanquam per medium.
Est autem alius modus cognoscendi singulare, scilicet, ut est actu existens extra, sicut cognoscimus per sensus corporis: qui modus cognoscendi est proprius naturaliter intellectui separato, vel forte conjuncto pro statu gloriae, non pro statu viae. Hic est . modus, quem ponunt magni viri.