QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

Scholium.

Conclusionem hujus articuli probat Scotus auctoritatibus et rationibus, quarum potissimas habet etiam in 4. dist. 1. q. i. Praecipuae rationes desumuntur ex S. Thoma 1. p. q. 45. ex Henrico quodl. 4. q. ult. aegidio quodl. 5. q. 5. quarum vim enervat ibidem multis adductis objectionibus in contrarium.

Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Tertia, Actualitas. Quarta, Primitas. Quinta, Communicatio actionis. Sexta, Creaturae limitatio.

Prima igitur via ex parte Dei, sumitur ex parte entitatis. Ad cujus evidentiam est sciendum, quod esse creaturae in tribus specialiter videtur differre ab esse divino. Esse enim divinum est primarium, creaturae est secundarium, ac per hoc esse divinum non est dependens: esse creaturae necessario est dependens, quia primum non dependet necessario a secundo.

Secunda differentia est, quia esse divinum est purum, esse creaturae est mixtum potentia, participatum, et receptum.

Tertia differentia est, quia esse divinum non potest esse contractum, nec ad genus, nec ad speciem; esse cujuscumque creaturae potest ad utrumque esse contractum.

His visis, secundo suppono, quod causa creans, cum totum producat de nihilo, necessario est causa totius rei secundum omnem rationem suam, et nihil praesupponit, ac per hoc est causa rei, ut est ens.

Ex praedictis igitur differentiis ostendo, quod nulla creatura, quia non potest esse causa rei, ut est ens, per consequens nullam rem potest creare.

Ex prima igitur differentia primi et secundi, arguo sic; secundum ordinem, qui est in effectibus, secundum prius et posterius, et necessario invenitur in ipsis, necessario infertur ordo prioris et posterioris in causis, a quibus essentialiter dependent, et per quas formae recipiuntur in materia: inter omnes autem formas, sive rationes rerum, ratio ejus, quod est esse, est universalior, ac per hoc prior, et est illud primum, quod intelligitur res recipere, scilicet esse, primum enim creatarum rerum est esse; ergo si secundum ordinem effectuum est ordo in causis, et e contrario; ergo primus effectus, qui est esse, est a prima causa simpliciter; sed sicut causa secunda praesupponit primam, sic ejus operatio, sive effectus praesupponit effectum primae: omnis ergo operatio creaturae praesupponit, et facit tale, vel tale ens in specie, sed creans nihil praesupponit; ergo impossibile est ut creatura creet.

Ex secunda differentia, quod scilicet creatura habet esse participatum, et in alio receptum. Differentia enim est inter perfectiones puras, et in alio receptas, vel participatas, quia perfectio prima seu separata, quanto universalior, tanto perfectior et actualior: sed perfectio participata et in materia recepta, quanto universalior, tanto imperfectior, ut forma corporis quam animalis, et animalis quam hominis. Si autem istae perfectiones universaliores separatae existerent, essent perfectiores et actualiores, ut vivere esset perfectius, quam animal, quia tale vivere haberet omnem rationem vitae et vivi. Similiter si ratio entis separata existeret, contineret rationem entis non contracti: et quia sub ratione entis continentur rationes omnium, ideo contineret rationem omnis entitatis, et tale ens dicitur esse Deus. Unde isto modo ens ponitur non contractum etiam vivere, non tamen aliud ab illo esse. Ex his patet, quod ratio entis ut est recepta quidem in omni creatura, habet minus de actualitate, et plus de potentialitate, cum sit magis universalis. Cum igitur res non agat, ut est in potentia, seu ens imperfectum, sed ut est actu et perfectum; ergo nulla creatura agit, ut est ens, hoc est, per rationem entis, sed per rationem minus universalem, secundum quam magis est in actu, verbi gratia, inquantum ignis, vel homo; ergo nunquam creatura est causa rei, ut est ens, sed ut est tale ens; ergo praesupponit rationem entis.

Ex tertia differentia, qua dicitur, quod Deus non habet esse aliquo modo contractum, arguo sic: Quidquid competit triangulo, compectit omni triangulo; ergo a simili, illud quod est causa entis, est causa omnis entis: hoc autem creaturae competere non potest, quia tunc esset causa suiipsius.

Si dicas, quod idem concludit, quod Deus non sit causa entis, inquantum est ens, quia tunc esset causa omnis entis, et per consequens suiipsius, non valet instantia; quia cum dicitur, quod aliquid est causa entis inquantum ens, est causa omnis entis creati, et per consequens sui: Deus autem non est creatus, ideo non sequitur quod si sit causa omnis entis, quod sit causa sui.

Ex praedictis omnibus patet, quod si omnis creatura in agendo praesupponit rationem entis, et solum facit tale ens, cum creans nihil praesupponat, nulla creatura potest creare.

Ex parte causalitatis arguitur sic: Deus est causa rerum per modum artificis, rationes omnium productivorum continentis, non solum in universali, sed etiam in particulari, sicut dicit Augustinus 83. q. 49. de ideis: Non (inquit) eadem ratione conditus est homo, qua equus; singula enim propriis sunt distincta rationibus; in illa enim causa tantas rationes videris horum vigere, non sic in arte, vel natura accipitur. Etenim quamvis aliam habeat ideam styli et cultelli, non tamen aliam habet respectu istius, et illius: duo enim styli ejusdem quantitatis, et conditionis non habent diversas ideas in artifice; sed quod differant numero, hoc habent . per materiam; habet ergo artifex in se unde faciat stylum, sed si sine materia faceret, faceret stylum universalem, non istum, vel illum: hoc autem est impossibile, cum omnis actio creaturae terminetur ad singulare; non ergo potest sine materia aliquid facere. Similiter est in agente naturali: habet enim ignis unde generat ignem, sed non unde generat istum ignem. Hoc enim non potest facere nisi duobus modis; vel quia ignis generans communicat igni generato suum esse individuum, et sic destituet seipsum, aut unum esset duo: vel quia ignis generans in se haberet aliam, et aliam rationem, per quas generaret diversos ignes, quod patet esse falsum. Differunt ergo duo ignes generati ab igne per materiam, sicut in exemplo artificis. Si ergo ignis generaret ignem sine materia, generaret ignem universalem. Cum igitur omne agens, quod potest excogitari, agat per naturam, vel per artem (nam agens voluntarium est artifex, ) et quodlibet istorum eget materia, ut ostendi:

ergo impossibile est, quod agens aliquod creatum agat de nihilo. Deus autem habet rationes rerum, non solum in universali, sed in particulari, et ideo res, quae ab ipso procedunt, procedunt secundum esse, et omnem modum essendi. Cum igitur omnis creatura in essendo habeat esse in aliquo potentiali receptum, cum sit com posita ex quo est, et quo est, ex esse et essentia, sequitur quod omnis creaturae actio necessario sit in aliquo recepta, ac per hoc aliquid praesupponit.

Tertio sic arguitur: cum sit duplex potentia, scilicet potentia agentis et materiae, et omne quod de non esse ad esse actu producitur, prius fuit in potentia quam in actu, eorum quae producuntur de non esse ad esse, quaedam solum sunt in potentia agentis, qualia sunt creata; quaedam in potentia agentis et materiae, ut generata; quae autem sunt in potentia materiae et agentis, non procedunt ab agente tanquam a tota causa: omne igitur quod creatur procedit a creatore tanquam a tota causa, sed impossibile est quod aliqua creatura sit tota causa alicujus entitatis etiam minimae: ergo impossibile est aliquam creaturam aliquid creare. Minor sic declaratur: quia omnis causa, quae est tota causa effectus, seipsa agit et propter seipsam, et est omnino independens ab omni alia causa, quod repugnat omni creaturae, cujus esse dependens est ab alio, nec nobilior est in agendo quam in essendo; solus igitur

Deus, cujus causalitas ab alio non dependet, est tota causa.

Item, omne agens creatum agit per suam formam, quamvis totum compositum agat, sicut habet esse per formam, et esse sit totius compositi: cum igitur nulla causa sit majoris independentiae in essendo quam in operando, sequitur quod si forma omnis agentis necessario est in materia, ergo et necessario ejus operatio dependet a materia; ergo agens creatum nihil potest producere ex nihilo.

Ex parte actualitatis arguitur primo sic: secundum Philoso phum 1. de part. anim. c. 1. nihil educitur de potentia ad actum, nisi per aliquod actu ens; sed omne quod creatur, educitur de potentia ad actum; ergo educitur per aliquod ens actu, ita quod quanto patiens magis habet de potentia, et minus de actu, tanto agens minus habet de potentia, et plus de actu. Nunc autem ad sensum patet, quod quanto res educenda minus habet de actu, ad quem oportet tendere, tanto oportet majorem actualitatem esse in producente. Hoc patet in omni motu; unde quanto motus locales magis distant, tanto majorem oportet esse virtutem pertranseuntem. Similiter major est virtus, quae dat rei esse substantiale quam accidentale: si igitur effectus, qui creatur, nihil habet omnino de entitate, oportet causam creantem habere totalem, et omnimodam actualitatem sine admixtione potentiae: sed hoc non potest habere aliqua creatura; ergo nulla creatura potest aliquid creare.

Item sic: in omni creato differt quo est, et quid est, quae sunt partes essentiales cujuslibet creaturae existentis; ex quo patet, quod nullum agens creatum se toto est, quia est per suum quo est, per illud autem quo est operatur; ergo omnis creatura quidquid facit, facit per suum quo est; cum igitur solus Deus se toto sit et creet, non tantum poterit creatura, quae actualis est tantum per partem sui, sicut Deus se toto.

Tertio sic, ut arguebatur in praeced. quaest, cuilibet causae oportet dare proprium et primum effectum: primus autem effectus Dei, est esse, secundarius autem motus: nihil enim potest transmutare, cui primo non dedit esse, vel immediate, vel mediante aliquo, de quo illud fit. E contrario est in creaturis; quia motus et transmutatio est primus effectus in creaturis, et ratio fuit assignata, quia unumquodque agit secundum quod est in actu: omne igitur agens quod in essendo habet actum admixtum potentiae, effectus ejus est actus potentiae admixtus; talis autem proprie est motus, qui est actus entis in potentia, secundum quod in potentia: esse autem de se non dicit imperfectionem, nec potentiae admixtionem, sed hoc ei communicatur, hoc est, quia est esse receptum in alio; ergo Deus cum sit actus sine admixtione potentiae, ejus primus effectus est esse, primus autem effectus creaturae est motus; sed omnis motus fundatur in materia: ergo omnis creatura in sui actione praesupponit materiam propter defectum suae actualitatis.

Ex parte Primitatis sic: Ostenfsum fuit supra, quod necessario est dare unum agens formale simpliciter primum: si autem esset aliud, de quo ageret, quod esset ei coaeternum, non esset simpliciter primum; igitur primitas Dei simpliciter requirit de nihilo agere. Cum igitur ratio primitatis, non possit convenire alicui creaturae, impossibile est creare alicui convenire creaturae: imo si creaturae conveniret creare, ei conveniret, quod saltem ordine naturae haberet simpliciter primitatem respectu omnium, quae sunt, et ita illam eamdem primitatem, quam habet Deus.

Item, secundum ordinem agentium, secundum prius et posterius, videmus quod in sua actione praesupponunt magis et minus, unde ars praesupponit productum a natura. Ex quo patet, quod agentia, quae magis accedunt ad primitatem, minus praesupponunt; igitur cum impossibile sit ordine agentium, quod aliquod sit simpliciter primum nisi unum, impossibile est etiam quod aliquod agens, nisi unum, agat nisi aliquo praesupposito.

Item, cum agens de nihilo nihil praesupponat omnino, habet simpliciter primitatem, ac per hoc aeternitatem; cui ergo convenit actus creandi, convenit ratio ab aeterno essendi. Ita dicit Hugo de tribus diebus, cap. 14. Creator, inquit, nisi aeternus esse non potest. Cum ergo ratio aeternitatis contradicat omni creaturae, contradicet et creare.

Item, omnis actio, quae nihil omnino ante se praesupponit, in quo, vel de quo fiat, est simpliciter, et de sua ratione actio prima: creatio est hujusmodi; ergo de ratione sua actio prima: sed actio simpliciter prima appropriat sibi agens. simpliciter primum, quod esse non potest nisi agens divinum; ergo creatio non potest nisi Deo solum convenire.

Item, agentia agunt secundum quod inter se habent rationes actionum D sed omne agens creatum praesupponit secundum esse agens primum; ergo omnis actio agentis creati praesupponit actionem agentis primi: sed actio terminatur ad aliquid; ergo actio cujuslibet agentis creati necessario aliquid praesupponit.

Ex communicationi actionis, quae est creatio, arguitur sic: differentia est inter actionem agentis increati, et actionem agentis creati; quoniam actio agentis increati non requirit nisi duo, scilicet, agens, et actum sive productum: si enim nihil esset productum, et nihil esset actum, nulla esset actio; ergo si est actio, oportet quod sit producens et productum: actio autem creaturae necessario tria requirit, videlicet agens, et actum sive productum, et aliquid super quod fundatur actio. Quod autem totum hoc requiratur, ex duobus patet: Primo, quia impossibile est, quod actio sit. idem quod agens, maxime actio qua res producitur, hoc enim simplicitati divinae convenit; ergo oportet, quod sit motus quidam, qui necessario indiget fundamento; motus autem non est in movente, sed in mobili. Secundo, hoc patet; quia agens increatum ( ut ostensum fuerat supra in quadam quaestione de primitate ) est agens simpliciter primum, ac per hoc omne agens creatum est posterius et secundarium, ac per hoc ad agens primum ordinatum. In agentibus autem ordinatis, quorum secundum dependet a primo, necessario agens posterius praesupponit aliquid a primo productum, sicut patet in Deo, natura, et arte. Et ratio patet, quia sicut se habet agens hoc ad illud, sic actio huju ad actum illius, non enim aliter esset ordo in actionibus; ergo si hoc agens praesupponit illud, etiam ejus actio actionem illius: sed actio prioris terminatur necessario ad aliquid; ergo si agens secundum supponit actionem primi, supponit necessario aliquid a primo productum: ergo a primo ad ultimum, si actio cujuslibet creaturae supponit aliquid, in quo fundetur, creatio autem nihil supponit, impossibile est quod creatura creet.

Item, omne agens, quod est principium creandi, est principium simpliciter conservandi: sed nullum agens creatum potest esse sufficiens principium conservans rem totaliter, ne tendat in nihilum; ergo nulla creatura potest aliquid creare. Probo majorem, quia omne agens creans est tota causa creati, quia non operatur de aliquo, sed de nihilo: sed omnis pausa, quae est tota, et totalis causa effectus, est principium sufficiens conservandi totaliter effectum, quia effectus a nullo alio dependet, et ab illo habet totum, quod est. Minor patet, quia nihil potest aliquid conservare, nisi sit toti rei conservatae necessarium, et omnibus ejus partibus, aut per essentiam, aut per potentiam; hoc autem non potest aliqua creatura, quia solus Deus creaturae illabitur; ergo ipse solus potest conservare.

Item, impossibile est effectum perfectiorem esse sua causa, inquantum causa: dico in quantum causa, quia aliquando effectus est a multis causis, et consequenter ab aliqua causa, sicut cultellus ignitus scindit, quod non facit ignis, sed hoc non facit inquantum est effectus ignis, sed ut est effectus artis: si igitur aliquid sit tota causa effectus, non potest habere effectus aliquam perfectionem, quae in causa non reperiatur, creans autem est tota causa creati; ergo nullam perfectionem potest habere creatum, vel ipsa creatio, quam non habet creans: sed simplicitas est quaedam perfectio (ut patet in Deo) creatio autem est simplicissima: omnis autem creatura habet esse compositum; ergo impossibile est quod creatio sit effectus creaturae. Ex creaturae limitatione sic arguitur: Cum sint multa genera oppositionum, illa est major, in qua extrema minus conveniunt; ergo illa est summa oppositio, in qua extrema in nullo conveniunt; talia autem sunt ens, et omnino nihil, quia in nullo conveniunt. Nunc autem videmus, quod in omni oppositione oportet quod virtus transmutans sit major et minor, secundum majorem, vel minorem convenientiam, vel disconvenientiam. Unde oportet quod major sit caliditas, quae de frigido facit calidum: sic est in motu locali, quia major virtus requiritur, ubi major est oppositio, vel distantia inter terminos; ergo virtus de nihilo faciens aliquid necessario est summa, et infinita.

Item, impossibile est quod creatura aequetur creatori, cum sit limitata, ut dicit Augustinus 12. de Civit. cap. 2. Rebus (inquit) quas ex nihilo creavit, esse dedit, sed non summe esse sicut ipse est, ei aliis dedit esse amplius, aliis minus, atque ita naturas essentiarum gradibus ordinavit, sed aequare tur, si potest creare; ergo non potest creare. Minor patet per Da mascenum lib. 1. Orthod. fid. cap. 1. qui dicit, quod ipsa creatio, et gubernatio magnitudinem praedicant divinae potentiae.

Item, quorumcumque agentium ultimum de potentia est aequale, eorum virtus est aequalis, quia secundum Aristotelem 7. Phys. text. com. 18. virtus est ultimum de potentia; sed creare est ultimum de potentia in creante, quia non potest excogitari major oppositio terminorum: et secundum quod est major oppositio, oportet quod sit majoritas in virtute transmutante; (ut ostensum est) ergo si Deus creat, et creatura creat, eorum virtus est omnino aequalis, quod est impossibile.